Primum omnium quantam discimus parentibus referre reue- I 513 A rentiam, cum legimus quoniam qui benedicebatur a patre B benedictus erat et qui maledicebatur maledictus erat! ideo hanc parentibus gratiam donauit deus, ut filiorum pietas prouocetur. praerogatiua igitur parentum disciplina est filiorum. honora ergo patrem, ut benedicat te. honoret patrem pius propter gratiam, ingratus pro timore. etsi pauper est pater et non habet diuitiarum copias, quas relinquat filiis, habet C tamen ultimae benedictionis hereditatem, qua sanctificationis opes successoribus largiatur. et multo plus est beatum quam diuitem fieri.