quomodo autem Abrahae propago diffusa est nisi per fide hereditatem, per quam caelo conparamur, conferimur angelis, aequamur stellis? ideo ait: sic erit semen tuum. et credidit inquit Abraham deo. quid credidit? Christum sibi per susceptionem corporis heredem futurum. ut scias quia hoc credidit, dominus ait: Abraham diem meum uidit et gauisus est. ideo reputatum est illi ad iustitiam, quia rationem non quaesiuit, sed promptissima fide credidit. bonum est ut rationem praeueniat fides, ne tamquam ab homine ita a domino deo nostro rationem uideamur exigere. etenim quam indignum ut humanis testimoniis de alio credamus, dei oraculis de se non credamus! imitemur ergo Abraham, ut heredes simus terrae per iustitiam fidei, per quam ille mundi heres factus est, Sed fortasse dicat aliquis: 'quomodo Abraham nobis imitandum proponis, cum de ancilla susceperit filium? aut quid sibi hoc uult esse, ut tantus uir huic errori fuerit obnoxius, cuius tanta opera miramur? et ideo ne quodam more nauigantium locum hunc, quem plerique uadosum putant, declinasse uideamur, rationem eius explanare cordi est. non abnuo quod Abraham de ancilla susceperit filium, ut cognoscas quoniam non superioris cuiusdam naturae ac substantiae fuit Abraham, sed unus e numero et fragilitate uniuersorum hominum. denique et de regione Chaldaeorum uocatus est, quos superstitioni uanae intentos magis quam ceteros esse accepimus, et ideo maiorem inuenit gratiam apud deum, quia superioribus renuntiauit, ad priora se extendit, ut sequeretur deum. propositus est enim ad imitandum tibi, ut et tu aduertas quod, si peccatis renunties, possis mereri domini misericordiam.