ab ipso quoque domino mercedem quam postulet consideremus. non diuitias ut auarus exposcit, non longaeuitatem istius uitae ut meticulosus mortis, non potentiam, sed dignum quaerit sui heredem laboris. quid mihi inquit dabis? ego autem dimittor sine filiis et infra: quia mihi non dedisti semen, uernaculus meus heres mihi erit. discant ergo homines coniugia non spernere nec sibi sociare inpares, ne huiusmodi suscipiant liberos, quos heredes habere non possint, ut uel transfundendae hereditatis contemplatione, si nullo contuitu pudoris mouentur, digno studeant matrimonio. Sed si Abrahae sententia ad corrigendum minus proficit, accipe oraculum dei huiusmodi condemnantis hereditatem. non erit inquit heres tuus hic, sed alter qui exierit de te, ille erit heres tuus. quem dicit alterum? peperit enim et Agar filium Ismahel, sed non ipsum dicit, sed dicit sanctum Isaac. et ideo addidit: qui exierit ex te; ille enim uere exiuit ex Abraham, qui legitimo coniugio procreatus est. sed per Isaac legitimum filium illum uerum legitimum possumus intellegere dominum Iesum, quem in principio euangelii secundum Matthaeum Abrahae filium legimus, qui uerum se Abrahae gessit heredem, auctoris inluminans successionem, per quem Abraham respexit in caelum et splendorem suae posteritatis agnouit non minus inlustrem quam stellarum caelestium fulget claritas. sicut stella enim a stella differt in claritate, ita et resurrectio mortuorum apostolus dixit, eo quod resurrectionis suae donans consortia homines, quos mors solebat terris abscondere, regni caelestis fecit esse participes.