quantum autem illud quod de praeda uictoriae nihil uoluit contingere nec oblatum sumere! minuit enim fructum triumphi mercedis susceptio et beneficii adimit gratiam. plurimum enim refert utrum pecuniae an gloriae dimicaueris: alter mercennarii loco ducitur, alter dignus habetur conseruatoris gloriae. iure sanctus de praeda usurpare aliquid uel oblatum recusat, ne dicat qui dedit quia 'ego diuitem feci eum'; hoc solum satis sibi esse testificatur quod pastui proeliantium iuuenum profecisset. dicet aliquis: 'cum ipse uicerit, quomodo dicit ad regem Sodomorum: 'nihil sumam abs te', 〈et〉 hoc cum praeda utique in potestate uictoris fuerit?' docet militarem disciplinam, ut regi seruentur omnia. sane iis qui secum fuissent in adiumentum fortasse sociati partem emolumenti tribuendam adserit tamquam mercedem laboris. Ideoque quoniam sibi mercedem ab homine non quaesiuit, a deo accepit, sicut legimus scriptum quia post haec uerba factum est domini uerbum ad Abraham in uisu dicens: noli timere Abraham, ego protegam te. merces tua multa erit ualde. non est serus ad remunerandum dominus et cito promittit et multa largitur, ne infirmos animos per dilationem aliquam subeat paenitentia contempsisse praesentia, et uelut quadam usuraria largitate conpensat, ut uberiora restituat ei qui captus non fuerit oblatione praesentium.