quo conperto Abraham numerauit seruolos suos uernaculos et cum trecentis decem et octo uiris adeptus uictoriam liberauit nepotem. probatur diuisionis adfectus, quando sic amabat nepotem, ut pro eo nec belli declinaret periculum. quid est numerauit? hoc est elegit. unde et illud non solum ad scientiam dei refertur, sed etiam ad gratiam iustorum, quod in euangelio dixit dominus Iesus: et capilli uestri omnes numerati sunt. cognouit enim dominus qui sunt ipsius, eos autem qui non sunt ipsius non dignatur cognoscere. numerauit autem trecentos decem et octo, ut scias non quantitatem numeri, sed meritum electionis expressum. eos enim asciuit quos dignos in numero iudicauit fidelium, qui in domini nostri lesu Christi passionem crederent. trecentos enim T Graeca littera significat, decem et octo autem summa IH Iesu exprimit nomen. fidei ergo merito Abraham uicit, non populoso exercitu. denique eos quibus quinque regum arma cesserunt cum paucis egressus uernaculis triumphauit. Sed qui uincit non debet adrogare sibi uictoriam, sed deferre deo. hoc Abraham docet, qui triumpho humilior factus est, non superbior. sacrificium denique obtulit, decimas dedit; ideoque eum et Melchisedech, qui interpretatione Latina dicitur rex iustitiae, rex pacis, benedixit; erat enim sacerdos summi dei. qui est rex iustitiae, sacerdos dei nisi cui dicitur: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, hoc est dei filius, sacerdos patris, qui sui corporis sacrificio patrem nostris repropitiauit delictis?