Et leuauit oculos Loth et elegit inriguam regionem inquit Iordanis, quia tota inrigabatur et erat sicut paradisus dei. plerumque possessiones obueniunt hereditariae aliae utiliores, aliae amoeniores. non utique in portiones secandae sunt; nam incipit minui singularum meritum. sed si non queant partes de utilioribus conuenire, conferantur amoenae utilioribus. diuersa hominum ingenia sunt; alios utilia, alios amoena delectant. infirmior amoeniora eligit, utiliora fastidit. uilicus nonnumquam utilis est uel actor agri: confertur urbano. si insipiens sit elector, aut cocum eligit aut uocalem, quem uenustioris gratiae putat, refutat utiliorem. plerumque etiam ubi fructus non inpares sunt, prudentior amoeniora declinat. cito inuidiam mouent, cito in se excitant mentem auari. hic tamen nihil dixit scriptura de eo quod alia pars utilior, alia amoenior fuerit, ne studio Abraham cepisse oculos adulescentis uideretur. amoenam partem descripsit, non addidit utiliorem. necesse erat ut de tota regione duas partes faceret. deinde praesentia, non absentia diuidebat. una regio capere utrumque non poterat. quod potuit summae esse iustitiae, electionem obtulit. Loth amoenam elegit, quae cito praedonum oculos incurrit. hinc bellum inter reges, aduersariorum uictoria, incolarum captiuitas. itaque etiam Loth infirmioris consilii pretium luit, non terrarum infecunditate, sed amoenitatis inuidia deceptus, ut etiam ipse captiuus abduceretur, quoniam uitio seruilis nequitiae a potiore deflexerat et partem flagitiosissimorum elegerat; Sodoma enim luxuria atque lasciuia est. ideoque declinatio Latina interpretatione dicitur Loth, quod is uitia eligit qui a uirtute declinat et ab aequitate deflectit,