ipsa quoque cuiusmodi esse debeat diuisio patriarcha edocet. firmior diuidat, infirmior legat, ne habeat quod queratur. electioni suae non poterit calumniari. non residebit occasio resiliendi cui datur eligendi optio nec diuisor grauatur; nam quo prudentior eo cautior, ut nec in diuisione circumscribatur nec in electione fraudetur. Diuisit Abraham, quia non capiebat illos inquit terra simul, quia nimium diuites erant. saeculare uitium, ut diuites terra non capiat; nil enim satis est diuitum cupiditati. quanto ditior quis fuerit tanto auidior ad possidendum est. extendere agri terminos cupit, uicinum excludere. num quid eiusmodi Abraham? minime, quamuis in principio et ipse inperfectior. unde enim perfectio ante aduentum Christi? nondum uenerat qui diceret: si uis perfectus esse, uade uende omnia tua et da pauperibus et ueni sequere me. tamen ut minime auarus electionem offert, ut iustus dissensionem amputat. non sit inquit rixa inter me et te et inter pastores meos et pastores tuos, quia homines fratres nos sumus. nonne ecce tota terra ante te? discede a me: si tu in sinistram, ego in dextram uel si tu in dextram, ego in sinistram.