Pulcherrimus et hic locus ad incitandum studium deuotionis, quod is qui deum sequitur tutus semper est. et ideo deum praeferre debemus omnibus, nec patriae contuitus nec parentum filiorumque gratia nec uxoris contemplatio nos reuocare debet ab executione praeceptorum caelestium, quia deus omnia nobis illa largitur et potens est seruare quae donat, itaque magnum exemplum deuotionis Abrahae quod cum uxore speciosa descendit in Aegyptum. erat quidem iusto uiro cura coniugalis pudicitiae, sed maius erat studium maturandae deuotionis, ne praetulisse custodiam tori mandatis uideretur caelestibus. itaque quoniam propter deum contempsit omnia, recepit a deo multiplicata omnia. sed primum deus pudicitiae tribuit remunerationem, quam gratam sciebat coniugi; nam quia studio obeundi caelestis oraculi uxorem quoque in periculum deduxerat pudoris, etiam castimonium coniugii defendit. Primas igitur sibi partes iusto ordine uindicauit deuotio. uideamus et ceterarum uirtutum gratiam. mulcebatur sanctus Abraham nepotis praesentia, cui patrium adfectum exhibebat. incidit rixa inter seruulos nepotis et patrui. aduertit prudentior seruulorum dissensionibus dominorum concordiam solui solere, amputauit fimbriam discordiae, ne contagium serperet. tolerabilius etenim putauit, ut copula sequestraretur quam gratia dirimeretur. quod te facere oportet, si forte huiusmodi aliquid incideris, ut seminarium dissensionis auferas. neque enim tu fortior quam Abraham. ille declinanda censuit, non despicienda seruulorum iurgia. et si tu fortior, caue ne alter infirmior, qui aurem praebeat seruulorum susurris. frequenter indiuisa seruitia inter parentes discordiam serunt. diuide potius, ut maneat amicitia; indiuisa domus duos non sustinet. nonne melius est emigrare cum gratia quam cohabitare cum discordia?