Adflixit autem dominus Pharao adflictationibus magnis et saeuis et domum eius propter Saram uxorem Abrahae. magnum est testimonium documentumque castitatis tuendae locus ita hortatorius, ut unusquisque se castum praebeat, alienum non adfectet torum nec latendi spe aut faciendi inpunitate alienam uxorem incessat, non incuria aut stultitia prouocetur mariti aut longiore absentia. adest praesul coniugii deus, quem nihil lateat, nullus euadat, nemo inrideat, uicem absentis mariti tuetur, seruat excubias, immo sine excubiis deprehendit reum, antequam faciat quod parauerit: in animis singulorum, in mentibus uniuersorum crimen agnoscit. etsi maritum adulter fefelleris, non fallis deum: etsi maritum euaseris, etsi iudicem fori luseris, non euadis iudicem totius mundi. ille grauius ulciscitur iniuriam inopis, contumelias inprudentis mariti; maior est enim iniuria auctorem quam custodem thalami spretum et non consideratum. Pharao ipse quoque Pharao licet rex Aegyptiorum, quem et insolentia regalis supinaret potentiae et Aegypti lasciuia atque luxuries a studio castitatis abduceret, uocauit Abraham et arguit eum dicens: quid hoc fecisti mihi? quare non dixisti quia uxor tua est, sed dixisti mihi quia soror mea est? et sumpseram eam mihi uxorem. et nunc ecce mulier tua ante te. etsi natura ferus ac barbarus, tamen significat etiam externis ac barbaris erroribus esse curam pudoris et adulterii etiam sibi crimen cauendum. qui praetendit ignorantiam condemnat intemperantiam. nec mirum si barbarus ius nouit naturae: muta animantia, quae nullis tenentur legibus, sunt tamen aliqua, quae non solum paribus suis copulae seruent fidem, uerum etiam coitus unius castitatem custodiant. ita maior lex naturae quam legum praescriptio est. non mirum ergo si et iste Aegyptius rex deum timuit, qui hominem non timebat, et poenam soluit adulterii, qui nullis tenebatur reus legibus, statimque, ubi alienam esse agnonit uxorem, non solum marito reddidit, uerum etiam prosecutores dedit, qui deducerent eum, ne quis de populo barbaro inrogaret uiolentiam uel peculio uiri uel uxoris pudori.