Egressus perambulauit usque ad Sychem, quod interpretatione Latina dicitur umerus uel ceruix, per quae executionem praescripti operis intellegimus, siquidem et infra habemus scriptum: subposuit umerum suum ad lab orandum. unde per figuram locorum id expressum aduertimus, quod deuotionem suam sanctus Abraham non solum studio, sed etiam efficacia probauerit fructuosa, qua ad quercum usque peruenerit. quo loci apparuit illi dominus et dixit: semini tuo dabo terram hanc. uide quomodo promisso tamquam frequenti inualidum adhuc informet atque instituat et ipse memor sui totum deo deputet, nihil sibi uindicet. ideo et aram aedificauit deo, qui apparuit ei, et recessit inde in montem contra orientem Bethel, surgentem adhuc sibi solem cupiens iustitiae uidere. ideoque non in uallibus, sed in monte tabernaculum sibi locauit, quia deus montium est et non uallium. Et inuocauit nomen domini. ubi Bethel id est domus dei ibi et ara, ubi ara ibi inuocatio dei. non inmeritoque processus tantos habuit, quia deum sperabat sibi auxilio fore. exercetur athleta domini et duratur aduersis. in desertum abiit: fames incidit, in Aegyptum descendit. conpererat in Aegypto lasciuiam iuuenum esse, luxuriam, petulantem cupiditatem, uoluptatum intemperantiam. aduertebat inter huiusmodi uiros intutam uxoris pudicitiam fore sibique coniugis pulcritudinem periculo futuram: monuit uxorem, ut sororem se diceret. quo docetur non magnopere decorem quaerendum coniugis, qui uiro plerumque necem gignere solet. non enim tam pulchritudo mulieris quam uirtus eius et grauitas delectat uirum. qui suauitatem quaerit coniugii non superiorem censu ambiat, quam necessitates non teneant maritales, non monilibus ornatam, sed moribus. offendit plerumque uirum, si se uxor nobiliorem nouerit. haec proxima superbiae sunt. Sara non facultatibus ditior, non genere splendidior erat. ideo uirum inparem non putabat, ideo quasi parem gratia diligebat, ideo non censu est retenta, non parentibus, non propinquis, sed uirum proprium quacumque pergeret sequebatur. externa adiit, sororem se eius adseruit, contenta si ita necesse esset se periclitari pudore quam uirum salute et ut tueretur maritum mentita est germanitatem, ne insidiatores pudoris eius tamquam aemulum et uindicem uxoris necarent. denique simul ut uiderunt illam Aegyptii, admirati quod speciosa esset ualde induxerunt illam ad regem suum et cum Abraham bene egerunt tamquam fratrem eius quae placuisset regi honorantes.