Abraham libri huius titulus est, quoniam per ordinem huius quoque patriarchae gesta considerare animum subiit. de quo nobis moralis primo erit tractatus et simplex. nam si altiore disputatione processus quidam et forma uirtutis et quaedam species exprimatur, tamen forensia quoque actuum eius uestigia spectare uirtutis profectus est. etenim si ea quae natura ad uictum generauit hominum non unius, sed geminae aut etiam uberioris gratiae sunt, quanto magis ea quibus epulantur animi non angusti, sed abundantioris usus et multiplicis cibi esse aestimari conuenit. non mediocre autem aut otiosum negotium. etenim cum dominus deus noster hunc locupleti benedictionis suae dote donauerit, ut eius gratia prouocaret ceteros, institutio corrigeret, Moyses quoque imitandum nobis descripserit, ut corda hominum in uitium labentia huius uiri contuitu uelut quodam terreno busto resuscitaret, non perfunc- torium debet uideri, si nos quoque scrupulosius eius uiri uersemus uestigia. nam si sapientes mundi huius, id est et Plato ipse princeps philosophorum non ueram aliquam, sed fictam et adumbratam sibi eam quam legimus πολιτείαν proposuit persequendam, ut doceret qualem rem publicam esse oporteret, atque ita quam nec audierat nec uiderat in aliqua urbe describendam putauit, ut ii quibus hoc munus est quemadmodum rem publicam regerent institui possent, et si condiscipulus Platonis Xenophon ille Socraticus fictis et ipse rebus personam uoluit informare sapientis in eo libro quem Κύρου παιδείαν scribit, ut ex intimo philosophiae sinu regis iusti et sapientis disciplina procederet, quanto magis nos non conpositam figuram sapientis uiri, sed expressam uirtutem et diuino institutam magisterio recensere intentius et uias eius debemus persequi, quem Moyses ita descripsit, ut retro quodammodo se ipse respiceret.