Sequitur: ecce enim in iniquitatibus conceptus sum D et in delictis peperit me mater mea. quis tanto adfectu agit paenitentiam? humi stratus iacuit fusus in lacrimas, cibum non gustauit, lauacro se abdicauit. quid iam reliqua E dicam, quod abstinuerit ornatu et comitatu regio? adiunxit confessionem iniquitatis suae et in perpetua saecula toto canendam orbe transmisit. ecce inquit in iniquitatibus conceptus sum et in delictis peperit me mater mea. auerte faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele. ne proicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. libera me de sanguinibus, deus deus salutis meae. quando BP\'D\'O qua cet . 6 mundom et P (et add. m2) PxDI 7 sacramentum LTr dixerit BP\'BxD\'OT\' dixit eet . 8 discripsit B et (corr. ml) P 9 uiridi BP\'BxD\'O pascue uel pascug eet . 10 edocauit B 11 maiestatis BPD\'O maiestatie intonuit cet . 14 poculum meum P\'BxD et (tu s. me)B\' praeclarus RB\'ACPx 15 istis BD\'O iste (ste A) quoque AP\'T\' istic quoque P (m2 ex istis) D (quoque 8. u.) eet . 16 exultabunt BEB\'A et exultabunt cd . 17 Iesu] hunc BO hinc P (i ex u m2) lY uerba tua PxTx 18 euangelicum (c 8. tI. m2) pi euglm AC dinsti illud (illud eras.) R 20 audistis B et (s pro exp.) P\'Px esset remissio peccatorum, et prophetat quia exultabunt ossa humiliata. sicut omnia iusti ossa dicent : domine, quis similis tibi? sic exultabunt ossa humiliata, humiliantis scilicet animam suam iusti. dicuntur ergo ossa uirtutes, c dicuntur ossa uelut quidam animi motus uel animae, qui motus humiliantur peccatis, exultant gratiae caelestis munere. dicuntur et ossa populi ecclesiarum, unde habes dictum in psalmo: non est absconditum os meum, quae fecisti in abscondito. os suum ecclesiam dixit et plebis deuotae conuentus sacros, quoniam sumus membra corporis Christi de carne ipsius et de ossibus eius. hoc igitur dicit, quia ecclesia domini omnia opera diuina cognoscet et fidem resurrectionis D accipiet.