<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa014.opp-lat1"><div n="56" subtype="section" type="textpart"><p> uidete <lb/>
            quam multa. primo omnium quod deus pius atque misericors <lb/>
            est et quae nobis aduersa contingunt pro pretio nostri erroris <lb/>
            excipimus. didicimus igitur captiuitatem pretium esse peccati; <note type="margin"> F </note> <lb n="5"/>
            haec enim decernitur poena pro crimine. deinde illud aduertimus <lb/>
            quod regum lapsus poena populorum sit. sicut enim <lb/>
            eorum uirtute seruamur ita etiam errore periclitamur. unde <lb/>
            optandum est nobis, ut regem gloriosum atque perfectum <lb/>
            habere possimus. nos ergo qui regem uolumus habere perfectum <lb n="10"/>
            dominum nolumus habere perfectum ? an uero illi <lb/>
            possunt uelle hominem esse perfectum qui deum nolunt esse <lb/>
            perfectum? illud etiam breuiter textus operatur historiae, ut <lb/>
            aduertamus quam cito ueniae spes secuta sit. non mediocre <lb/>
            autem quod Nathan denuntiauit ei, hoc est inferior propheta; <lb n="15"/>
            grauis enim uerecundia pudorque delictum ab inferiore <note type="margin"> 728 A </note> reprehendi. <lb/>
            uidetis quod culpa gratiam minuat. sciebat Nathan <lb/>
            quod Dauid nesciebat; adeo caligat animus obumbratus <lb/>
            quadam nube uitiorum. deinde hic est Nathan, qui in superioribus <lb/>
             Dauid acceptum domino prophetauit, ut doleret <lb n="20"/>
            eodem redargui teste peccatum, quo prophetante fuerat meritum <lb/>
            praedicatum. 
</p></div><div n="57" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Sed iam mysterium requiramus. duo inquit uiri erant in <lb/>
            una ciuitate, unus diues et alter pauper. quis est hic <note type="margin"> B </note>

<note type="footnote"> 19 Reg. 117,3 sqq. 23 Reg. II 12 1 </note>

<note rend="script" type="footnote"> X x <lb/>
            5 accipumis X igitur] enim <hi rend="italic">BT*</hi> 8 uirtute eorum <hi rend="italic">T</hi> Baluamur <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 9 obtandum <hi rend="italic">T</hi> 10 uolumus (u <hi rend="italic">pr. in ras.) T\'</hi> dominum <lb/>
            n. habere perfectum <hi rend="italic">in mg. ml T, om. D</hi> 11 drti nolumus <hi rend="italic">N</hi> dum uo- <lb/>
            /. i: <lb/>
            lumus X 12 perfectum esse <hi rend="italic">T</hi> perfectum esse X perfectum <hi rend="italic">(om</hi>. esse) P <lb/>
            13 historiae operatur <hi rend="italic">li\'P\'</hi> 14 aequuta <hi rend="italic">N</hi> 16 delictum <hi rend="italic">TN</hi> delicti <lb/>
            <hi rend="italic">cet</hi>. inferiori X reprehendi <hi rend="italic">TXD</hi> deprehendi <hi rend="italic">cet</hi>. 17 uidetur X <lb/>
            culpam gratia <hi rend="italic">D</hi> 18 caligabat <hi rend="italic">D</hi> 20 ut doleret eodem <lb/>
            redargui teste <hi rend="italic">TN</hi> ut dolor esset grauior quod ab eodem redarguente <lb/>
            eius D ut dolor et (doleret <hi rend="italic">corr. m3 T\')</hi> eodem redarguit esse <hi rend="italic">BT\'</hi> ut <lb/>
            doleret eodem redarguente <hi rend="italic">PM et (in ras. min. spatit) B\'</hi> et ut doleret <lb/>
            ab eodem eius est redargutum P\' 24 ciuitate una D </note> <lb/>
             
<pb n="398"/>
            diues aut pauper nisi forte unus populus Iudaeorum, alter <lb/>
            populus Christianus? ille diues in lege, diues eloquiis dei <lb/>
            sibi creditis, diues prophetiis, diues oraculis: hic uero pauper. <lb/>
            sed nolite hanc refugere paupertatem, quam sequitur regnum <lb/>
            caelorum; scriptum est enim: beati pauperes spiritu,<lb n="5"/>
            quoniam ipsorum est regnum caelorum. bona paupertas, <lb/>
            quae quod habuerit non amittit. bona paupertas, quae si <lb/>
            thesauros non habet pecuniae, habet tamen thesauros scientiae <lb/>
            atque sapientiae. nolite, filii, quasi uilem despicere <note type="margin"> C </note> paupertatem; <lb/>
            iste pauper clamauit et dominus exaudit eum. <lb n="10"/>
            nolite quasi magnis inuidere diuitiis; diuites eguerunt et <lb/>
            esurierunt. sed si uultis habere bona, dominum quaerite; <lb/>
            inquirentes enim dominum non deficient omni bono. <lb/>
            ergo nolite recusare omnem pauperem. pauper erat Petrus et <lb/>
            quem donaret nummulum non habebat, sed pretiosiorem<lb n="15"/>
            omni pecunia donabat salutem. pauper erat ille Lazarus in <lb/>
            euangelio, sed ille qui ante in ostro diues iacebat et purpura <note type="margin"> D </note> <lb/>
            optabat post exitum uitae stillante digito pauperis refrigerari. <lb/>
            quamuis ille ostro superbus regio et purpuratis uestibus <lb/>
            uulnera pauperis diues fastidiosus horruerit, tamen in infernis<lb n="20"/>
            locatus optabat eo loci fuisse quo Lazarus. quo loco lectio <lb/>
            non uidetur pecuniarum diuitem pauperemque describere, sed <lb/>
            eum pauperem, qui pro fide et deuotione uulnera corporis <lb/>
            non horruerit, famem ieiuniumque tolerauerit. 
</p></div><div n="58" subtype="section" type="textpart"><p> Cum igitur haberet populus Iudaeorum in suis gregibus <note type="margin"> E </note> <lb n="25"/>
            plurimas copias hostiarum, tamen unam ouiculam, quam

<note type="footnote"> 5 Matth. 5, 3 10 Psalm. XXXIII 7 11 Psalm. XXXIII 11 <lb/>
            13 Psalm. XXXIII 11 14 Act. 3, 6 16 Luc. 16, 20 17 Luc. Ifv <lb/>
            19 et 24 </note>

<note type="footnote"> 1 iste diues <hi rend="italic">D</hi> alter <hi rend="italic">TN</hi> et alter <hi rend="italic">cet</hi>. 3 prophetiia y prophetis <lb/>
            <hi rend="italic">cet</hi>. uero <hi rend="italic">Onl. B\'P</hi> 4 fugere X 6 quoniam ... caelorum <hi rend="italic">om. N</hi> <lb/>
            8 thesauros <hi rend="italic">pro TN</hi> thesaurum <hi rend="italic">cet</hi>. quae sibi non habet thesaurol X <lb/>
            9 filii <hi rend="italic">om. B</hi> 10 exaudit <hi rend="italic">T</hi> exaudiuit <hi rend="italic">cet</hi>. 13 enim] autem <hi rend="italic">B</hi> deficient] <lb/>
            minuentur <hi rend="italic">B</hi> 14 paupertatem X 15 daret <hi rend="italic">DP\'</hi> 16 dabat <lb/>
            <hi rend="italic">B\'P\'</hi> donadabat <hi rend="italic">T\'</hi> erat <hi rend="italic">om. D</hi> 17 iacebat in ostro <hi rend="italic">BIP</hi> diues <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. x 19 ostro ille <hi rend="italic">B\'P\'</hi> 20 inferno <hi rend="italic">D</hi> 21 eo <hi rend="italic">(in ras.) T</hi> loco <lb/>
            <hi rend="italic">BDN</hi> loci esse quo X </note> <lb/>
             
<pb n="399"/>
            populus ille pauper habebat, eripuit gloriosae illi subiciens <lb/>
            passioni. uis scire quam ouem? sicut ouis ad uictimam <lb/>
            ductus est, qui pane pauperis alebatur et potu pauperis <lb/>
            utebatur et in sinu pauperis dormiebat. nostris enim utebatur <lb/>
             alimentis, in nostri pectoris gremio quiescebat. nam in <lb n="5"/>
            Iudaeorum sinu requiescere se non posse memorauit dicens: <lb/>
            filius hominis non habet ubi caput suum reclinet. 
</p></div><div n="59" subtype="section" type="textpart"><p> et <note type="margin"> F </note> <lb/>
            uenit hospes, inquit, ad uirum illum diuitem. quis est <lb/>
            iste hospes nisi miserabile peccatum? etenim culpa in hunc <lb/>
            mundum tamquam hospes intrauit, aliena nostrae et peregrina <lb n="10"/>
            naturae. itaque non de suis gregibus hostiam obtulit, sed <lb/>
            accepit ouiculam pauperis et occidit illam. cuius quidem <lb/>
            passio licet ad sacrarium salutare profecerit, tamen uidetur <lb/>
            illi sui fuisse furoris augmentum et cibus culpae incentiuumque <lb/>
            peccati. denique ludas panem accepit a Christo et tunc <lb n="15"/>
            magis repletus est diabolo, quia non accepit ex fide, qui tam  <lb/>
            hospitali domino proditionem parabat. 
</p></div><div n="60" subtype="section" type="textpart"><p> et iratus est Dauid <note type="margin"> 729 A </note> <lb/>
            ad uirum illum. diximus quod propheta Iudaeorum populus <lb/>
            declaratur et ideo sub hac figura se ipse condemnat. dignus <lb/>
             est morte uir ille, qui fecit haec, et ouiculam restituet in <lb n="20"/>
            quadruplum, hoc est periturum populum Iudaeorum, sed <lb/>
            cumulatioribus bonis fruiturum populum Christianum, quia <lb/>
            praestabilior est praesentibus status, qui ex resurrectione <lb/>
            debetur. 
</p></div></div></body></text></TEI>