<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa014.opp-lat1"><div n="41" subtype="section" type="textpart"><p> ergo si hoc cum fide non potest conuenire, <lb n="10"/>
            quaeramus quae ista sit nuda: uidelicet humana <lb/>
            condicio omnibus uestimentis exuta naturae, carens amictu <note type="margin"> E </note> <lb/>
            inmortalitatis et innocentiae spoliata uelamine; nudus est enim <lb/>
            qui peccato nudatur et culpa. denique ille primus nostri <lb/>
            generis peccator atque utinam solus, antequam peccaret, <lb n="15"/>
            nudum se esse non sensit: posteaquam peccauit, nudum se <lb/>
            esse uidit et ideo tegendum foliis putauit, quia nudum se <lb/>
            esse cognouit. factus est igitur ille sibi nudus, posteaquam <lb/>
            factus est reus culpae. in illo nudata est omnis humana condicio, <lb/>
            per successionem naturae non solum culpae, sed etiam <note type="margin"> F </note> <lb n="20"/>
            aerumnae obnoxia. ergo ille se nudum sensit et uidit. unde <lb/>
            ita est omnis nostra condicio, ut qui se nudum putauerit <lb/>
            nudum et uideat et sentiat. denique qui diuitias concupiscit <lb/>
            nudus est, qui contemnit opulentus est. adeo suus unicuique <lb/>
             sensus aerumna est et sua cuique uirtus expers iniuriae est. <lb n="25"/>
            ergo humanam condicionem primo per legem sibi Christus in <lb/>
            coniugium uindicauit, quam repudiauit postea. unde et ait: <note type="margin"> 722 A </note>

<note type="footnote"> 1 nuda adhuc uirtutum <hi rend="italic">B\'</hi> nuda uirtutum adhuc P\' 2 erat genitalibus <lb/>
            / 3 mulier ... regis <hi rend="italic">om. TBN et (qui post</hi> lauaret <hi rend="italic">add</hi>. ut ante <lb/>
            domum regis mulier <hi rend="italic">denudaretur) B\'P\'</hi> 5 possit <hi rend="italic">TDN</hi> 7 tam <hi rend="italic">pr.]</hi> <lb/>
            tam (i <hi rend="italic">eras.) T</hi> 8 si non uirilis <hi rend="italic">TN</hi> si non uiro <hi rend="italic">DPM</hi> sine uiro X <lb/>
            saltim <hi rend="italic">Tyx</hi> saltem <hi rend="italic">cet</hi>. uereri potuit <hi rend="italic">T</hi> potuit uereri <hi rend="italic">N</hi> uereri potuisset <lb/>
            <hi rend="italic">cet</hi>. 14 et culpg <hi rend="italic">T</hi> a culpa <hi rend="italic">N</hi> 15 atque utique utinam <hi rend="italic">TN</hi> <lb/>
            17 tegendum se <hi rend="italic">BB\'P\'</hi> 20 per successionem naturae <hi rend="italic">om. N</hi> 23 et <lb/>
            <hi rend="italic">pr. om. DX</hi> 24 adeo suusJ at uero si uis <hi rend="italic">B</hi> at uero suus <hi rend="italic">T\' (corr</hi>. <lb/>
            sni) P unicuique <hi rend="italic">TN</hi> cuique <hi rend="italic">cet</hi>. </note>

<note type="footnote"> XXXII. Ambr. pars 2. </note>

<note type="footnote"> 25 </note> <lb/>
             
<pb n="386"/>
            quis liber repudii matris uestrae, quo dimisi eam? <lb/>
            hoc igitur genere Christus familiam suam nudam uidit et <lb/>
            amauit; amat enim sanctam Christus animam. denique amabat <lb/>
            Iesus Lazarum et Mariam, amabat Christus ecclesiam suam <lb/>
            quamuis nudam, quamuis adhuc nullo uirtutum decore<lb n="5"/>
            uestitam. 
</p></div><div n="42" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Denique ut sciamus propositae dispositioni scripturarum <lb/>
            seriem conuenire, discamus ecclesiam nudam, discamus <note type="margin"> B </note> quaerentem, <lb/>
            festinantem et lauantem se ante domum Christi, <lb/>
            quando baptizabat Iohannes in Iordane dicens: ego quidem<lb n="10"/>
            baptizo uos in aqua in paenitentiam, qui autem uenit <lb/>
            post me fortior me est, cuius non sum dignus calciamenta <lb/>
            portare. ipse uos baptizabit in spiritu sancto. <lb/>
            ergo quando baptizabatur plebs in paenitentiam, Christum <lb/>
            utique domui eius iam uicina quaerebat, ut perueniret ad<lb n="15"/>
            gratiam. quaerebat ergo in Iohanne Christum ecclesia dicens: <lb/>
            adnuntia mihi quem dilexit anima mea, ipsum causam <note type="margin"> C </note> <lb/>
            desiderii, ipsum causam lauacri sibi esse conmemorans, sicut <lb/>
            habes: fusca sum et decora, filiae Hierusalem, sicut <lb/>
            tabernaculum Cedar, ut pellis Salomonis. habes causam<lb n="20"/>
            qua ratione se lauare gestiat, quia fuscam se esse conmemorat. <lb/>
            nam quasi interroganti Iohanni qua ratione plebs multa concurrens <lb/>
            gestiret lauari respondit dicens: fusca sum et <lb/>
            decora, filiae Hierusalem. quia fusca est, lauari desiderat; <lb/>
            quia decora est, uideri nuda non metuit. nolite inquit <note type="margin"> D </note>

<note type="footnote"> 1 Esai. 50, 1 4 Ioh. 11, 36 Luc. 10, 39 sqq. 10 Matth. 3, 11 <lb/>
            17 Cant. 1, 7 19 Cant. 1, 5 25 Cant. 1, 6 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 genere <hi rend="italic">om. TN, post</hi> Christus <hi rend="italic">transponit P\'</hi> 3 amat] amauit X <lb/>
            xps sanctam <hi rend="italic">T</hi> xps sanctam <hi rend="italic">D</hi> 4 et lazarum <hi rend="italic">PM</hi> 5 nullo adhuc <lb/>
            <hi rend="italic">BT\',</hi> adhuc <hi rend="italic">om. B\'P\'</hi> 7 dispositioni <hi rend="italic">TN</hi> disputationi <hi rend="italic">cet</hi>. 11 paenitentiam <lb/>
            <hi rend="italic">Erasmus</hi> paenitentia <hi rend="italic">libri</hi> 16 in <hi rend="italic">TN</hi> a <hi rend="italic">DM</hi> de <hi rend="italic">P, om. cet., <lb/>
            in quibus</hi> iohannem xpi 17 diligit x 19 filiae <hi rend="italic">TDNTx</hi> filia <hi rend="italic">eet</hi>. <lb/>
            sicut <hi rend="italic">TN</hi> ut <hi rend="italic">cet</hi>. 20 tabernacula <hi rend="italic">DB\'</hi> pelles <hi rend="italic">D</hi> (es <hi rend="italic">ex</hi> is) <hi rend="italic">RIP\'</hi> <lb/>
            habens <hi rend="italic">N</hi> 21 quia] quae X 23 dicens <hi rend="italic">TN, om. cet</hi>. 24 filiae <lb/>
            <hi rend="italic">T DNT\'</hi> filia <hi rend="italic">eet</hi>. </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="387"/>
            aspicere me, quia obfuscata sum, quia non est intuitus <lb/>
            me sol. ergo fuscamur, quando non uidemur a Christo, <lb/>
            sed quando uidemur, albescimus. uidit ergo eam ille cui nuda <lb/>
            sunt omnia et interna pectoris occulta esse non possunt, quia <lb/>
            scrutator est cordis et renis; nihil huic tectum, nihil est <lb n="5"/>
            inuolutum. uidit ecclesiam suam nudam et, ut uidit, adamauit. <lb/>
            uidit nudam dilectam et quasi filius caritatis adamauit. <lb/>
            ! 
</p></div><div n="43" subtype="section" type="textpart"><p><lb/>
            uidete quemadmodum inuitet, uidete quemadmodum uocet. non <note type="margin"> E </note> <lb/>
            hic adulterii obprobria, sed mysteria castitatis sunt. tota es <lb/>
            inquit formosa, proxima mea, et reprehensio non est <lb n="10"/>
            in te. ades huc a Libano, sponsa, ades huc a Libano, <lb/>
            transibis et pertransibis a principio fidei. et bene a <lb/>
            principio fidei. ergo ubi fidem habes, adulterium timere non <lb/>
            debes; fides enim coniugii est, fraus adulterii. sed ut adesse <lb/>
            possit a Libano, ante praemisit dicens: exurge, ueni, proxima <lb n="15"/>
            mea, formosa mea, columba mea, perfecta mea. <lb/>
            proxima utique fidei desiderio, formosa decore uirtutis, columba <note type="margin"> F </note> <lb/>
            gratia spiritali. pennae enim columbae deargentatae <lb/>
            aeternam illam significant potestatem et columbae uolatus <lb/>
             sancti spiritus praesentiam declarauit. uocat igitur ad se eam <lb n="20"/>
            Christus, ut ueniat, quoniam spiritalibus iam pretiis dotata <lb/>
            ueniebat, quia ecce inquit hiemps praeteriit, imber abiit, <lb/>
            discessit sibi, flores uisi sunt in terra. uidete <note type="margin">723 A </note> quemadmodum <lb/>
            sancta inuitetur ecclesia. hiemps inquit discessit

<note type="footnote">5 Psalm. YII 10 9 Cant. 4, 7 sq. 15 Cant. 2, 10; uerba \'exsurge <lb/>
            &lt;inquit&gt;\' usque ad uerba \'anima mea\' (p. 389, u. 3) leguntur in <lb/>
            Commentario in Cantica canticorum ex libris Ambrosii collecto 2, 50 (I <lb/>
            1568 D-1.569 A <hi rend="italic">B.1</hi>. scripturas littera <hi rend="italic">C</hi> significabo 18 Psalm. LXVII 14 <lb/>
            19 Matth. 3, 16 22 Cant. 2, 11 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 5 scrutatur cor et renes <hi rend="italic">D</hi> renum <hi rend="italic">NB\'PM</hi> 6 et ut uidit adamauit <lb/>
            <hi rend="italic">TN</hi> et <hi rend="italic">(om. DB\'P\')</hi> uidit et adamauit (amauit <hi rend="italic">BPJf) cet</hi>. 8 inuitet <lb/>
            <hi rend="italic">TNX</hi> uidet <hi rend="italic">D</hi> uideat <hi rend="italic">cet</hi>. uidete <hi rend="italic">TN, om. cet</hi>. 10 <hi rend="italic">post</hi> formosa <lb/>
            <hi rend="italic">add</hi>. mea <hi rend="italic">BD,</hi> amica mca <hi rend="italic">PM</hi> responsio <hi rend="italic">TN, fort. ex</hi> reprensio <lb/>
            <hi rend="italic">ortum</hi> 11 huc] adhuc <hi rend="italic">(bis)</hi> X sponsa ... Libano <hi rend="italic">om. TN</hi> 12 et <lb/>
            bene... fidei <hi rend="italic">om. TN</hi> 17 proxima mea <hi rend="italic">DX</hi> 20 spiritus sancti <hi rend="italic">TIBia</hi> <lb/>
            eam xps ad se <hi rend="italic">PM</hi> 21 precibus <hi rend="italic">N</hi> de toto X 24 inuenitur X </note>

<note type="footnote"> 25* </note> <lb/>
             
<pb n="388"/>
            sibi, ne hiemem nuda formidet, hiemem non temporis, sed <lb/>
            infirmitatis, quae agrum animae fecundum omni flore dispoliat. <lb/>
            est enim hiemps non terreni solis, est hiemps mentis, quando <lb/>
            animo frigus inlabitur, quando uapor animi uanescit, quando <lb/>
            soluitur uigor sensus, quando nimius umor exundat et mentem<lb n="5"/>
            grauat, quando interior caligat aspectus. et ideo ait dominus: <lb/>
            uidete ne fiat fuga uestra hieme aut sabbato. bonum <note type="margin"> B </note> <lb/>
            enim ut tunc dies iudicii uel mortis adueniat, cum uiget <lb/>
            animi blanda temperies, cum caeleste mysterium serena luce <lb/>
            resplendet, cum cor nostrum ardet in nobis. tunc enim<lb n="10"/>
            Christus est praesens, sicut testantur in euangelio Ammaon <lb/>
            et Cleopas dicentes: nonne cor nostrum ardens erat in <lb/>
            nobis in uia, cum aperuisset nobis scripturas? uiget <lb/>
            autem animus, quando etiam flos uidetur in terris. quis iste <lb/>
            flos boni odoris nisi ille qui dixit: ego flos campi et<lb n="15"/>
            lilium conuallium? de quo et in Esaia scriptum est: <note type="margin"> C </note> <lb/>
            exiet uirga de radice Iessae et uirga ex radice ascendet <lb/>
            et flos ex uirga exiet. radix utique familia Iudaeorum <lb/>
            est, uirga Maria, flos Mariae Christus, qui quando <lb/>
            nostra resplendet in terra et in agro animae redolet uel in<lb n="20"/>
            ecclesia sua uernat, nec frigus possumus timere nec pluuiam <lb/>
            uereri, sed expectare iudicii diem. 
</p></div><div n="44" subtype="section" type="textpart"><p> et ideo ecclesia ut hunc

<note type="footnote"> 5 Uerg. Georg. I 88 7 Matth. 24, 20 12 Luc. 24, 32 15 Cant. <lb/>
            2, 1 17 Esai. 11, 1 </note>

<note type="footnote"> 2 despoliat <hi rend="italic">P\'</hi> 3 nostra (noster <hi rend="italic">T\'P\')</hi> hiems (om. non) X 4 euanescit <lb/>
            <hi rend="italic">DP\'</hi> 5 umor <hi rend="italic">T</hi> humor <hi rend="italic">cet</hi>. exundat (n <hi rend="italic">s. u.) T</hi> 6 caligat <lb/>
            <hi rend="italic">TNB\'P\'C</hi> caliginat <hi rend="italic">cet</hi>. 7 aut <hi rend="italic">TN</hi> uel <hi rend="italic">cet</hi>. 11 testatur C ammon <lb/>
            (ammaon <hi rend="italic">C)</hi> et cleophas dicentes <hi rend="italic">TNC</hi> duo discipuli dicentes <hi rend="italic">D</hi> dicentes <lb/>
            ammaon (amaon <hi rend="italic">lJ)</hi> et cleophas (cleopas <hi rend="italic">BP) cet</hi>. 13 aperuisset <hi rend="italic">TN</hi> <lb/>
            aperuisset in <hi rend="italic">C</hi> aperiret <hi rend="italic">cet</hi>. 14 quis est <hi rend="italic">C</hi> 17 exiet <hi rend="italic">TN</hi> <lb/>
            et extet <hi rend="italic">cet</hi>. et uirga ex (de <hi rend="italic">B\'P\')</hi> radice (eius <hi rend="italic">add. XP)</hi> ascendet <lb/>
            et flos ex uirga exiet <hi rend="italic">TNXPMC</hi> et flos de uirga ex radice eius ascendet <lb/>
            <hi rend="italic">(ceteris omtssw) D. locus sine dubio interpolataes; scribendum esse</hi> ui- <lb/>
            <hi rend="italic">detur:</hi> et flos ex uirga ascendet 21 uernat nec <hi rend="italic">T4</hi> (at nec <hi rend="italic">in ras. m3)</hi> <lb/>
            uernet ne <hi rend="italic">B</hi> uernat ne <hi rend="italic">B\'</hi> uernat fi? <hi rend="italic">P\'</hi> 22 uereri <hi rend="italic">TN</hi> nec uereri <hi rend="italic">cet</hi>. <lb/>
            diem iudicii <hi rend="italic">rBi</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="389"/>
            florem uideret, omni studio festinabat, sicut ipsa testatur <lb/>
            dicens: in cubili noctibus quaesiui quem dilexit <note type="margin"> D </note> <lb/>
            anima mea. quaesiui eum et non in u en i eum, uocaui <lb/>
            eum, et non exaudiuit me. exurgam itaque et introibo <lb/>
            in domum, in forum et in plateas et quaeram quem <lb n="5"/>
            dilexit anima mea. quaesiui eum et non inueni eum. <lb/>
            inuenerunt me custodes, qui circueunt ciuitatem, <lb/>
            percusserunt me et tulerunt pallium a me. uidetis <lb/>
            quemadmodum quaerat quem desiderat inuenire, ut non timeat <lb/>
            uulnerari. sed haec uulnera non metuenda sunt, sed optanda, <lb n="10"/>
            
</p><p>quia uulnera caritatis sunt, sicut ipsa dixit: uulnerata <note type="margin">E </note>caritatis ego. bona caritatis uulnera. denique utiliora uulnera <lb/>
            amici quam uoluntaria oscula inimici. 
</p></div><div n="45" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="9" unit="altchapter"/> Merito igitur nuda. quia pallium perdidit, aut fortassis <note type="margin"> F </note> <lb/>
             ideo nuda, quia nonnumquam uirtutis est opertum non habere <lb n="15"/>
            pectus, cor non habere uelatum. denique uelatam illam, hoc <lb/>
            est synagogam, quae habebat uelamen in lectione ueteris <lb/>
            testamenti, quod non reuelatur, quoniam in Christo euacuatur, <lb/>
            uelatam inquam synagogam Christus despexit et spreuit, unde <note type="margin"> 724 A </note> <lb/>
             hodieque uelamen super cor Iudaeorum positum est. at uero <lb n="20"/>
            ea quae tota ad dominum mente conuertitur nuda est atque <lb/>
            perspicua. cum enim quis conuersus fuerit ad dominum, <lb/>
            uelamen auferetur, ut gloriam dei speculantes uidere possimus.

<note type="footnote"> 2 Cant. 3, 1 sqq. 7 Cant. 5, 7 11 Cant. 5, 8 12 Prouerb. <lb/>
            27, 6 17 II Cor. 3, 14 23 II Cor. 3, 18 </note>

<note type="footnote"> 2 noctibus <hi rend="italic">TNC</hi> in noctibus <hi rend="italic">cet</hi>. 3 eum <hi rend="italic">post</hi> inueni <hi rend="italic">om. BDPM</hi> <lb/>
            5 et <hi rend="italic">pr. om</hi>. X 6 eum <hi rend="italic">pr. om. BD</hi> eum <hi rend="italic">alt. om. PM</hi> 7 circumeunt <lb/>
            <hi rend="italic">DTB\'M</hi> 8 et me percusserunt <hi rend="italic">TIP</hi> et percusserunt me <hi rend="italic">B\'</hi> et <hi rend="italic">om</hi>. y <lb/>
            a me <hi rend="italic">TN</hi> meum <hi rend="italic">cet</hi>. 9 quemj quę <hi rend="italic">yP</hi> 11 ipsa <hi rend="italic">yM</hi> ipse <hi rend="italic">cet</hi>. <lb/>
            dicit <hi rend="italic">Erasmus</hi> 12 caritate <hi rend="italic">B\'FPM</hi> ego <hi rend="italic">TN</hi> sum ego <hi rend="italic">BP</hi> ego <lb/>
            sum <hi rend="italic">cet</hi>. caritatis*# <hi rend="italic">T</hi> 13 uoluntaria <hi rend="italic">TDSB\'</hi> uoluptaria <hi rend="italic">cet</hi>. <lb/>
            14 igitur] itaque <hi rend="italic">BIP</hi> quia] que <hi rend="italic">PM</hi> \'19 uelatam inquam <hi rend="italic">TN,<lb/>
             OnJ. Puelamen</hi> quam <hi rend="italic">cet</hi>. 20 super <hi rend="italic">TNB\'</hi> supra <hi rend="italic">cet</hi>. est positum <lb/>
            <hi rend="italic">BT\',</hi> est <hi rend="italic">om. B\'P</hi> 21 nuda est... auferetur <hi rend="italic">om. DBłPPM</hi> atque ... <lb/>
            auferetur <hi rend="italic">om. T\'</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="390"/>
            denique etiam alibi nudam esse uirtutis indicium est, quia <lb/>
            scriptum est: exui tunicam meam, quomodo induam <lb/>
            eam? 
</p></div></div></body></text></TEI>