<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa014.opp-lat1"><div n="31" subtype="section" type="textpart"><p><lb n="10"/>
            Sed iam quia et superiore die et hodie Iudaeis tantis <note type="margin"> F </note> <lb/>
            responsum arbitror, apud uos mihi, fratres dilectissimi, prophetici <lb/>
            facti ratio praestanda est etenim cum primum legeretur <lb/>
            hic psalmi titulus, quod uenerit Nathan ad Dauid, cum <lb/>
            intrauit ad Betsabee, diximus plurimos serie huius historiae<lb n="15"/>
            offendi, et ideo tractatum eius adsumpsimus tripertitum <lb/>
            diuisionemque tractatus ita putaui esse faciendam, ut apud <note type="margin"> 718 A </note> <lb/>
            gentiles lapsus condicionis non negaretur, correctio erroris <lb/>
            adstrueretur, apud Iudaeos autem ideo lapsum esse sanctum <lb/>
            Dauid doceremus, ne amplius Iudaeorum perfidia claudicaret<lb n="20"/>
            eumque uel dei filium desinerent credere, quem uiderent <lb/>
            communi condicione obnoxium fuisse peccato, Christiani uero <lb/>
            surgentis ecclesiae mysteria possint aduertere. tripertita igitur <lb/>
            diuisio facta est, una secundum naturam, alia secundum fidem,

<note type="footnote"> 3 Esai. 52, 6 4 Osee 13, 7 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 in ntero accipiet <hi rend="italic">TBN</hi> accipiet (concipiet <hi rend="italic">P)</hi> in utero <hi rend="italic">cet</hi>. 2 emmanuhel <lb/>
            <hi rend="italic">T et</hi> (h <hi rend="italic">s. u, m2) T4</hi> emmanuel <hi rend="italic">cet</hi>. est interpretatam <lb/>
            <hi rend="italic">BT\'B\'</hi> est <hi rend="italic">(om</hi>. interpretatur) P\' 3 ego qui loquebar ecce adsum <lb/>
            <hi rend="italic">DN, fort. recte</hi> 6 ipse <hi rend="italic">T</hi> 7 nostrorum (0 <hi rend="italic">alt. ex</hi> a) <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            9 atrocitate scelerum <hi rend="italic">T</hi> 10 in] et <hi rend="italic">BDPM,</hi> in nos <hi rend="italic">om. P\'</hi> 11 iam <lb/>
            quia et] iam et <hi rend="italic">D</hi> iam quia <hi rend="italic">BIP</hi> quia iam et <hi rend="italic">PM</hi> tantis <hi rend="italic">TN</hi> satis <lb/>
            <hi rend="italic">cet</hi>. 12 fratres dilectissimi (carissimi X) mihi <hi rend="italic">yPM</hi> 15 intraret <lb/>
            <hi rend="italic">T\'P\'</hi> betsabee <hi rend="italic">T</hi> bethsabee <hi rend="italic">cet</hi>. huius historiae offendi (offerendi <lb/>
            <hi rend="italic">N) TN</hi> historiae huius confundi <hi rend="italic">eet</hi>. 18 correptio <hi rend="italic">DPM</hi> 20 perfidia <lb/>
            iudaeorum X 22 fuisse <hi rend="italic">om</hi>. X christianis (christiani <hi rend="italic">BT\')</hi> uero suggerentes <lb/>
            <hi rend="italic">DXPM</hi> 23 possint <hi rend="italic">TN</hi> possumus <hi rend="italic">M</hi> possimus <hi rend="italic">cet</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="379"/>
            tertia secundum gratiam. nec infirmitas excludit a uenia et <note type="margin"> B </note> <lb/>
            fides excusat a culpa, gratiam quoque promissam iam dudum <lb/>
            sacramenta conciliant. 
</p></div><div n="32" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="6" unit="altchapter"/> Peccauerit Dauid, ne totus mundus erraret, peccauerit sibi, <note type="margin"> C </note> <lb/>
            ut nos omnes emendaret, postremo peccauerit in corpus suum <lb n="5"/>
            — qui enim fornicatur in corpus suum peccat —, peccauerit <lb/>
            in corpus suum, ut in Christi corpore redimeretur: ecce <lb/>
            quem uix defendendum putabamus iam cernimus praedicandum. <lb/>
            quis enim est qui nolit diuina magis in se munera quam <lb/>
            humana opera praedicari? arbitramur enim secundum apostolum <lb n="10"/>
            iustificari hominem per fidem sine operibus <note type="margin"> D </note> <lb/>
            legis. iustificetur ergo ex fide Dauid, qui per legem peccatum <lb/>
            agnouit, sed peccati ueniam ex fide credidit; iustificetur Dauid, <lb/>
            quia in peccato eius surrecturae ecclesiae mysteria refulserunt. 
</p></div><div n="33" subtype="section" type="textpart"><p><lb/>
            dicet aliquis, qua ratione et adulterium et homicidium conmiserit <lb n="15"/>
            dominici generis auctor electus; at ego aliud dico: <lb/>
            talis auctor dominici fuit corporis eligendus. quid est enim <lb/>
            incorporatio nisi remissio peccatorum ? et ideo exsors peccati <note type="margin"> E </note> <lb/>
            esse non potuit, ut diuinam gratiam et exemplo praeferret et <lb/>
            nuntio. denique ea dispositione Betsabee et Thamar inter <lb n="20"/>
            auctores dominici generis conputantur, quarum altera adulterium <lb/>
            fecit, altera conmisit incestum. ea dispositione et Achab

<note type="footnote"> 6 I Cor. 6, 18 10 Rom. 3, 28 20 Matth. 1, 6 et 3 21 Gen. <lb/>
            38. 18 22 Matth. 1, 9 et 11 </note>

<note type="footnote"> 2 promissam <hi rend="italic">D</hi> promissa <hi rend="italic">T</hi> praemissa <hi rend="italic">N</hi> praemissam <hi rend="italic">cet</hi>. 5 ut] ne <lb/>
            <hi rend="italic">BT\'</hi> quod <hi rend="italic">P</hi> nos omnes <hi rend="italic">TDN</hi> nobis omnibus <hi rend="italic">cet</hi>. 6 enim] ergo <hi rend="italic">TN</hi> <lb/>
            9 est <hi rend="italic">om. TN,</hi> est enim <hi rend="italic">B\'P</hi> nolit diuina mngis in se <hi rend="italic">TN</hi> d:uina <lb/>
            nolit in se magis <hi rend="italic">B</hi> nolit diuina in se magis <hi rend="italic">D rJI et</hi> (in om.) P nolit <lb/>
            in se diuina magis <hi rend="italic">B\'P\'</hi> diuina <hi rend="italic">post</hi> se <hi rend="italic">repetit, sed del. T</hi> 10 opera <lb/>
            <hi rend="italic">in ras. T arbitramur... u. 19</hi> potuit in <hi rend="italic">ras. m3 T\'</hi> 11 iudicari <lb/>
            <hi rend="italic">BD</hi> hominem <hi rend="italic">om. N, ante</hi> iudicari <hi rend="italic">ponit B</hi> 14 surrecturae <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi</hi> surrectura <hi rend="italic">TN</hi> snppremo <hi rend="italic">B\'P\'</hi> subrepto <hi rend="italic">cet</hi>. 15 dicet <hi rend="italic">TN</hi> dicit <lb/>
            <hi rend="italic">cet</hi>. parricidium <hi rend="italic">TBN, sed cf c. 10 8. 50, c. 11 8. 54 et 61</hi> 16 at <lb/>
            . <lb/>
            ego <hi rend="italic">TN</hi> a domino <hi rend="italic">M</hi> a deo <hi rend="italic">cet</hi>. 17 corporis fuit <hi rend="italic">B\'PP\'</hi> 18 incorporatio <lb/>
            <hi rend="italic">TN</hi> corporatio <hi rend="italic">cet</hi>. 20 betsabee <hi rend="italic">T</hi> betsabee M bethsabee <hi rend="italic">uel</hi> <lb/>
            -eo <hi rend="italic">eet</hi>. inter auctores <hi rend="italic">TN</hi> mater auctores <hi rend="italic">B</hi> matres (e <hi rend="italic">ut uidetur ex</hi> <lb/>
            i <hi rend="italic">B\')</hi> auctoris <hi rend="italic">PJf (qtti</hi> auctoris <hi rend="italic">post</hi> generis <hi rend="italic">transponunt) cet</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="380"/>
            et Iechonias, sicut Matthaeus euangelista descripsit, adnumerantur <lb/>
            maioribus Christi, ut omnes homines redempturas <lb/>
            beneficium a suis maioribus inchoaret, simul ne qui se subiecit <lb/>
            usque ad corporis passionem nobilitatem captasse <note type="margin"> F </note> inmaculatae <lb/>
            originis uideretur; hominum enim ista iactantia est<lb n="5"/>
            alienam gloriam, non suam quaerere; et tamen inter ipsos <lb/>
            homines maior uirtutis quam nobilitatis est gratia. simul <lb/>
            edendum exemplum fuit, ut intellegerent omnes maiorum <lb/>
            probra non posse posteris esse dedecori, quod unusquique <lb/>
            successionis maculam propriae merito posset abolere uirtutis. <lb n="10"/>
            uides quantos et quam grauiter criminosos dominicae <note type="margin"> 719 A </note> generationis <lb/>
            series conprehendat, de quorum origine propter te <lb/>
            nasci Christus non erubuit? et haec si credas, diuinae misericordiae <lb/>
            in te munera sunt et hoc caelestis insigne est potestatis; <lb/>
            superabundauit enim peccatum, ut superabundaret<lb n="15"/>
            gratia. non fuerit igitur Dauid exceptus a culpa, ut esset <lb/>
            electus ad gratiam. 
</p></div><div n="34" subtype="section" type="textpart"><p> Sed lam mysteria ipsius recenseamus historiae et ex ipsis <lb/>
            scripturarum fontibus hauriamus atque ut omnem seriem <note type="margin"> B </note> <lb/>
            mysteriorum introspicere possimus, textum ipsius repetamus<lb n="20"/>
            historiae. sic nempe in libro Regnorum meminimus expressum <lb/>
            eo quod Dauid cum lauantem uidisset Betsabee, Uri uxorem, <lb/>
            adamauerit, deinde domum uenire praeceperit, cum absens <lb/>
            esset uir mulieris. non multo post maritum eius regressum <lb/>
            esse nuntium belli, religiosum sane et deuotum uirum, qui <lb n="25"/>
            belli tempore non putauerit sibi ingrediendam domum, cum

<note type="footnote"> 3 Philipp. 2, 8 15 Rom. 5, 20 21 Reg. II 11, 2 sqq. </note>

<note type="footnote"> 1 matheus <hi rend="italic">libri</hi> euuangelista <hi rend="italic">T</hi> describit / 2 redempturos <hi rend="italic">B T</hi> <lb/>
            3 beneficus <hi rend="italic">P1</hi> beneficiis suis <hi rend="italic">B\'</hi> inchoaret a suis maioribus X ne <lb/>
            qui se <hi rend="italic">TN\'PB\'</hi> ne non P\' ne quis se <hi rend="italic">cet</hi>. subiecit usque ad c. passionem <lb/>
            <hi rend="italic">TN</hi> subiectosque (subiectoque <hi rend="italic">P,</hi> sublatosque <hi rend="italic">D,</hi> subiectos X) a <lb/>
            (om. X) c. passione (passionibus <hi rend="italic">P\') cet</hi>. 8 euidendum <hi rend="italic">N</hi> omnes <lb/>
            intelligerent Z 10 possit <hi rend="italic">TND</hi> 21 regum <hi rend="italic">BIP</hi> 22 betsabep <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            betsabee <hi rend="italic">M</hi> bethsabee <hi rend="italic">uel</hi> -ef,: <hi rend="italic">cet</hi>. uri <hi rend="italic">T et 1111 N</hi> (urie <hi rend="italic">m2)</hi> uiri <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            . uriae <hi rend="italic">cet</hi>. 24 multum / męritum (a <hi rend="italic">s</hi>. q) <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="381"/>
            socios bello uideret intentos nec domesticis in tabernaculis, <note type="margin">c </note> <lb/>
            sed in proeliaribus tentoriis excubantes. postea iussu Dauid <lb/>
            in bellum reuocatum sub ea praeceptione, ut obiceretur aduersariis <lb/>
            bellatoribus, quo morte uiri liberam copiam potiendae <lb/>
            mulieris rex haberet. et hic nonnulla est peccati uerecundia <lb n="5"/>
            et pudor culpae, quod latebram quaesiuit erroris et iniustae <lb/>
            necis non auctoritatem sibi iure regiae potestatis adsumpsit, <lb/>
            sed inuidiam declinauit. culpam fateor, sed tolerabilior est <lb/>
            quae uerecundia premitur quam quae insolentia praedicatur. <note type="margin"> D </note> <lb/>
            mortuus est igitur Uri bellatoribus obiectus, sed postea idem <lb n="10"/>
            qui eum peremerant iussu Dauid expugnata urbe sunt interempti. <lb/>
            haec est historiae series, in qua profunda licet spectare <lb/>
            mysteria. 
</p></div><div n="35" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="7" unit="altchapter"/> Et quoniam Dauid non defendendum — neque enim meo <note type="margin"> E </note> <lb/>
            eget auxilio —, sed excusandum excepimus uel potius praedicandum, <lb n="15"/>
            ne in tanto mysteriorum profundo uacillem, iustum <lb/>
            est ut eius ore utar, cuius utor historia. utar igitur prophetico <lb/>
            responsorio dicens: cor mundum crea in me, deus, <lb/>
            et spiritum rectum innoua in uisceribus mei. nemo <lb/>
            enim sine spiritus sancti infusione tantos diuini recessus <lb n="20"/>
            potest spectare mysterii. etenim si ille tantus propheta spiritus <note type="margin"> F </note> <lb/>
            sancti petit sibi munus infundi, quid facere infirmus debeo, <lb/>
            cum praesertim etiam apostolus sanctus populi quoque se <lb/>
            petat precibus adiuuari, ut ei aperiatur ostium ad loquendum

<note type="footnote"> 18 Psalm. L 12 23 Coloss. 4, 3 </note>

<note type="footnote"> 1 bello <hi rend="italic">TN, om. cet</hi>. 3 bellum <hi rend="italic">scripsi</hi> bello <hi rend="italic">TN</hi> bella <hi rend="italic">eet</hi>. 4 potiundae <lb/>
            X <hi rend="italic">7 sibi s. u. T 8 fateor TN fatetur cet</hi>. 9 premitur <lb/>
            uerecundia X 10 uri <hi rend="italic">TN</hi> uiri <hi rend="italic">M</hi> uiris <hi rend="italic">D</hi> urias <hi rend="italic">cet</hi>. 11 peremerant <lb/>
            <hi rend="italic">TN</hi> peremerunt <hi rend="italic">eet</hi>. perempti <hi rend="italic">DB4</hi> interfecti <hi rend="italic">B</hi> 15 excepimus <lb/>
            <hi rend="italic">scripai</hi> excipimus <hi rend="italic">TN</hi> recipimus <hi rend="italic">cet</hi>. 16 tantum myst. profundum <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            tantum profundum myst. <hi rend="italic">N</hi> 17 prophetico responsorio <hi rend="italic">TN</hi> responsorio <lb/>
            prophetico <hi rend="italic">eet</hi>. 19 et <hi rend="italic">TBDN, om. eet</hi>. nemoj neque <hi rend="italic">B\'P\'</hi> 20 sancti <lb/>
            spiritus <hi rend="italic">BB\'P\'</hi> tantos <hi rend="italic">TN</hi> tanti <hi rend="italic">BPM</hi> tantis <hi rend="italic">T\'</hi> tanta <hi rend="italic">DB\'P\'</hi> 21 mysterii <lb/>
            <hi rend="italic">TN</hi> mysteria <hi rend="italic">cet</hi>. 22 sibi petit / munus] dona <hi rend="italic">B\'P\'</hi> debeo <lb/>
            <hi rend="italic">TN</hi> debeat <hi rend="italic">cet</hi>. 23 quoque <hi rend="italic">om. DN</hi> 24 petat <hi rend="italic">N</hi> putat <hi rend="italic">B</hi> putet <hi rend="italic">cet</hi>. <lb/>
            *ostium (h <hi rend="italic">ut uidetur eras.) T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="382"/>
            mysterium uerbi. o si mihi ostium illud Christus dignetur <lb/>
            aperire! pulsemus tamen; solet enim exaudire pulsantes, quia <lb/>
            ipse dixit: pulsate, et aperietur uobis. o si mihi se ipse <lb/>
            reseraret, quia Christus est ianua. ipse intus, ipse extra, ipse <lb/>
            uia quae ducit, ipse uita ad quam contendimus uenire. 
</p></div></div></body></text></TEI>