<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa014.opp-lat1"><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p>lubricam igitur uidemus ad uitia potestatem, nec tamen <note type="margin"> E </note> <lb/>
            semper inflexam dixerim, quoniam regali potestate sublimem <lb/>
            et Dauid legimus cultus auxisse diuinos et Salomonem <lb/>
            templum domino consecrasse. 
</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p> Nunc illud quod perstrinximus adseramus facultatem inperandi<lb n="10"/>
            incentiuum esse peccandi et secundum historiae seriem <lb/>
            prosequamur. non adulterasset Dauid alieni ius tori et foederati <lb/>
            pacta coniugii, nisi nudam et lauantem mulierem de <lb/>
            domo sua interiore uidisset. et ideo bene scriptum est: non <note type="margin"> F </note> <lb/>
            incidas in mulieris speciem et non concupiscas<lb n="15"/>
            mulierem et alibi: ab omnis inreuerentis oculis caue. <lb/>
            nihil de continentia tua et uirtute praesumas. etenim fornicatio <lb/>
            mulieris in extollentia oculorum et in palpebris <lb/>
            illius agnoscetur, et ideo causam primo peccati fuge; <lb/>
            nemo enim diu fortis est, neque fragili tantum, sed omni<note type="margin"> 711 A </note> <lb n="20"/>
            homini dicitur: non te uincat concupiscentia formae <lb/>
            — si non uis uinci, non congrediare peccatis, ne de te uitia <lb/>
            coronentur — neque capiaris oculis neque abripiaris

<note type="footnote"> 1 Psalm. XXXII 16 3 Psalm. CXXXXVI 10, 11 14 Sir. 25, <lb/>
            21 (28) 16 Sir. 26, 11 (14) 17 Sir. 26, 9 (12) 21 Prouerb. 6, 25 <lb/>
            23 Prouerb. 6, 25 </note>

<note type="footnote"> 2 gigans <hi rend="italic">T</hi> (n <hi rend="italic">eras.)</hi> gigas <hi rend="italic">cet</hi>. multitudinem <hi rend="italic">N</hi> 3 in <hi rend="italic">om. TN</hi> <lb/>
            6 igitur] enim <hi rend="italic">B\'P\'</hi> 7 sublifli <hi rend="italic">TD</hi> 8 legibus <hi rend="italic">BB\' et (corr. ml) T</hi> <lb/>
            diuinos auxisse <hi rend="italic">B</hi> 10 pstrinximus <hi rend="italic">T</hi> asBłeramus <hi rend="italic">T1</hi> (e <hi rend="italic">fort. ex</hi> c) <lb/>
            adsacramus <hi rend="italic">BB\'</hi> 12 adulterasset <hi rend="italic">TND</hi> adulterasse <hi rend="italic">cet</hi>. thori <hi rend="italic">libri <lb/>
            foedera D</hi> 14 domo sua interiore <hi rend="italic">TN domus</hi> suae interioribus (interioris <lb/>
            <hi rend="italic">P\' et</hi> s <hi rend="italic">ei-as. BI,</hi> interiori <hi rend="italic">PlJI) cet</hi>. 15 intendas X 16 et <hi rend="italic">TN</hi> ait <hi rend="italic">cet</hi>. <lb/>
            ab omnis inreuerentis oculis <hi rend="italic">acripsi, cf. p. 365 u.21 et de exh. uirg. 10, 71</hi> <lb/>
            ab omni inreuerentis (s <hi rend="italic">eras. N)</hi> oculis <hi rend="italic">TN</hi> ab omni inreuerenti oculo <lb/>
            <hi rend="italic">PlJ-I</hi> ad omnes inreuerentes oculos <hi rend="italic">cet</hi>. 19 agnoscetur <hi rend="italic">BD</hi> (•j-vwaaiQosTai <lb/>
            <hi rend="italic">LXX)</hi> agnoscitur <hi rend="italic">cet</hi>. 22 ne] nec <hi rend="italic">XN</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="365"/>
            palpebris. uilis tibi mulier uidetur ad pretium, sed <lb/>
            fortis ad uitium, quia mulier uirorum pretiosas <lb/>
            animas capit. 
</p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p> difficile est itaque ut quisquam libidinis <lb/>
            inretitus inlecebris inmunis euadat. nec mea tantum hoc <lb/>
            sententia difficile iudicatur, sed etiam sancti Salomonis <note type="margin"> B </note> Prouerbiis <lb n="5"/>
            inpossibile iudicatum est, qui suo adductus exemplo <lb/>
            ait: ligabit quis in sinu suo ignem, uestimenta autem <lb/>
            non conburet? uel ambulabit quis super carbones <lb/>
            ignis, pedes autem non conburet? caue ergo et tu ne <lb/>
            intra sinum mentis tuae ignem libidinis et amoris accendas, <lb n="10"/>
            ne corporeum uestimentum illo animi consumatur incendio ac <lb/>
            perpetuitas resurrectionis uel certe uestigium tuae mentis <lb/>
            uratur, si per libidinum faces tibi putaueris esse gradiendum; <lb/>
            nam qui uritur corde conburitur corpore. 
</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p><note type="margin">C </note> Omnibus igitur modis lasciuiae muliebris uitandus occursus <lb n="15"/>
            est. et ideo prudentiam discipulam adquire tibi inquit, <lb/>
            ut te custodiat ab uxore aliena et fornicaria, ne te <lb/>
            laqueis labiorum suorum teneat alligatum, criniculis erroris <lb/>
            inuoluat. itaque unde debeas cauere meretricem propheta te <lb/>
             docuit, ut a fenestra caueas eius ingressus. a fenestra enim <lb n="20"/>
            domus suae intrat, fenestra eius est oculus, et ideo ab omnis

<note type="footnote"> 2 Prouerb. 6, 26 7 Prouerb. 6, 27 sq. 16 Prouerb. 7, 4 sq. <lb/>
            19 Prouerb. 7, 6, cf. Hier. 9, 21 </note>

<note type="footnote"> 2 fortis <hi rend="italic">om. BDB\'pł]l-f</hi> uitium estXilf uitium cara <hi rend="italic">(8</hi>. t grauis) est D <lb/>
            pretiosas uirorum <hi rend="italic">B\'</hi> 4 interitus <hi rend="italic">BB\'P</hi> interne <hi rend="italic">T\'</hi> intentus P\' 5 se sententia <lb/>
            <hi rend="italic">TN</hi> 6 adductus <hi rend="italic">TN</hi> ductus <hi rend="italic">cet</hi>. 7 ligauit <hi rend="italic">BDT\'P\' et ml M</hi> <lb/>
            ignem in sinu suo <hi rend="italic">D et (om</hi>. suo) <hi rend="italic">XPM</hi> autem] <hi rend="italic">sua BP1</hi> et uestimenta <lb/>
            eius non coburentur <hi rend="italic">D</hi> 8 uel... conburet <hi rend="italic">om. TNPM</hi> ambulauit <hi rend="italic">T\' et<lb/>
             (om</hi>. quis) <hi rend="italic">BB\'P</hi> 10 mentis tuae <hi rend="italic">TNP</hi> tuae mentis <hi rend="italic">cet</hi>. amorem <hi rend="italic">XM</hi> <lb/>
            11 ac perpetuitas resurrectionis <hi rend="italic">TN</hi> ac (et <hi rend="italic">B)</hi> perpetuitatem resurrectionis <lb/>
            amittas (amittat <hi rend="italic">T\') cet</hi>. 15 lasciuiae muliebris <hi rend="italic">TN</hi> lasciuae <lb/>
            mulieris <hi rend="italic">cet</hi>. est occursus <hi rend="italic">DB\'PP!tf</hi> 18 alligatum <hi rend="italic">TN</hi> obligatum <lb/>
            <hi rend="italic">cet</hi>. error <hi rend="italic">B (in quo</hi> inuolet) X errorum <hi rend="italic">DPM</hi> 20 caueas <lb/>
            <hi rend="italic">om. DP</hi> 21 intrauit <hi rend="italic">PM</hi> ab omnis (hominis <hi rend="italic">N)</hi> inreuerentis <lb/>
            oculis <hi rend="italic">TN</hi> ab omni inreuerenti oculo <hi rend="italic">PM</hi> ad omnes inreuerentes oculos <lb/>
            <hi rend="italic">cet</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="366"/>
            inreuerentis oculis caue, ne per fenestram introeat amor, libido <note type="margin"> D </note> <lb/>
            penetret. etenim mulier fornicaria uisu inlicit amatorem et <lb/>
            nisi petulantem obtutum mentis animique conpescas, mors <lb/>
            ingreditur per fenestram. non est desidiosa petulantia meretricis, <lb/>
            non otiosa lasciuia, quae facit iuuenum uolare corda,<lb n="5"/>
            ut propriae mentis nequeant tenere constantiam et huc atque <lb/>
            illuc feruido amore rapiantur. caue ergo huiuscemodi mulierem, <lb/>
            quae pedibus non quiescit, foris errat, insidiatur per angulos. <note type="margin"> E </note> <lb/>
            oculis ligat, uerbis inlicit, institis lectum intexit suum et . <lb/>
            tapetis ab Aegypto stratis. neque enim de cognitione diuina,<lb n="10"/>
            sed de saeculari inlecebra adsumit ornatum quae merito <lb/>
            uirum suum dicit absentem, quoniam non potest adultera <lb/>
            omnis Christum. 
</p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p> habere praesentem. uides igitur quantis <lb/>
            retibus etiam sanctorum corda capiantur, et ideo ne mireris, <lb/>
            si etiam sanctus Dauid captus est, uir quidem magnus et<lb n="15"/>
            qui allophylum inmanem corpore, armis quoque bellicis <note type="margin"> F </note> inhorrentem <lb/>
            fide uicerit. sed utinam se ipse uicisset, utinam. <lb/>
            sicut illum aduersarium strauit, sic interiorem aduersarium <lb/>
            suum sternere ac superare potuisset! grauior pugna eius qui <lb/>
            intus quam illius qui foris dimicat. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>