Denique habes in psalmo XIIII: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in loco sancto tuo? Non enim nullus, sed probatus habitabit, nec hoc dicit, quod nemo requiescat, sed requiescat electus. Ut scias hoc verum esse, non multo post in psalmo XXIII ait: Quis ascendet in montem domini, aut quis stabit in loco sancto eius? id est non quicumque de vulgo, nec plebeiae vilitatis aliquis, sed vitae egregiae singularisque meriti. Et ut scias, quia, cum 'quis' dicitur, non intellegitur 'nullus', sed 'aliquis' significatur, cum dixisset: 'Quis ascendet in montem domini?', subiecit: Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam. Et alibi: Quis sapiens et intelleget haec? Numquid dicit, quia nullus intellegit? Et in evangelio: Quis fidelis dispensator et prudens, quem constituit dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? Et ut conpraehendas, quia de eo dixit, qui utique est, non de eo, qui non est, subiunxit: Beatus ille servus, quem, cum venerit dominus, inveniet sic facientem. Et illud ita opinor dictum: Deus, quis similis tibi? Non utique nullus, quia imago patris filius est. Similiter igitur accipiendum: 'Quis orabit pro eo?' hoc est: Singularis vitae aliquis debet orare pro eo, qui peccavit in dominum. Quo maior culpa, eo maiora sunt quaerenda suffragia. Non enim qui- cumque de vulgo pro Iudaeorum populo, sed Moyses rogavit, quando vituli caput fidei inmemores adoraverunt. Numquid erravit Moyses? Atqui non erravit, qui, quod rogavit, et meruit et inpetravit. Quid enim talis adfectus non inpetraret, quando se obiecit pro populo dicens: Et nunc si dimittis illis peccatum, dimitte; sin autem, dele me de libro vitae? Vides, quia non tamquam deliciosus intercessor et fastidii plenus sibi consulat, ne offensionem contrahat, quod Novatianus metuere se dicit, sed magis omnium memor, sui inmemor, offendere non timebat ipse, ut plebem ab offensionis periculo exueret et liberaret. Merito ergo scriptum est: 'Quis orabit pro eo?' hoc est talis, qualis Moyses, qui se offerat pro peccantibus, talis, qualis Hieremias, cui prophetae cum esset dictum a domino deo nostro: 'Noli orare pro populo isto', tamen oravit et veniam meruit. Denique intercessione prophetica et obsecratione tanti vatis inflexus dominus dicit ad Hierusalem, quoniam ea quoque paenitentiam pro delictis egerat dicens: Domine omnipotens, deus Israhel, anima in angustiis et spiritus anxius clamat ad te; audi, domine, et miserere, et iubet luctus vestimenta deponi et abici gemitus paenitentiae. Sic enim scriptum est in fine libri: Exue te, Hierusalem, stola luctus et vexationis tuae et indue te decorem eius, quae a deo tibi data est, gloriae in aeternum. Tales igitur deprecatores in delictis maximis sunt requirendi; nam si quicumque de populo orent, non exaudiuntur.