Sed dicis, quia in lavacro operatur mysteriorum gratia. — Quid in paenitentia? Nonne dei nomen operatur? Quid ergo? Ubi vultis, vindicatis vobis dei gratiam, ubi vultis, repudiatis? Sed hoc insolentis adrogantiae, non sancti timoris est, ut fastidio vobis sint, qui volunt agere paenitentiam. Perpeti videlicet flentum lacrimas non potestis, non ferunt oculi vestri vilia vestimentorum, inluviem sordidatorum, superbo oculo et tumido corde, delicati mei, indignanti voce dicentes singuli: 'Noli me tangere, quia mundus sum.' Dixit quidem dominus ad Magdalenam Mariam: Noli me tangere, sed non dixit: 'quia mundus sum', qui mundus erat. Tu audes, Novatiane, mundum te dicere, qui, etsi operibus mundus esses, hoc solo verbo fieres inmundus? Esaias dicit: O miser ego et conpunctus corde, quia, cum sim homo et inmunda labia habeam, in medio quoque populi inmunda labia habentis inhabitem. Et tu dicis: 'Mundus sum', cum mundus non sit, ut scriptum est, 'nec unius diei infans'? David dicit: Et a delicto meo munda me, quem utique misericordem saepe domini iustificavit gratia. Tu mundus, cum tam iniustus sis, ut non miserearis et 'festucam in oculo fratris tui' videas, 'trabem autem, quae in oculo tuo est', non consideres? Inmundus enim apud dominum omnis iniquus. Quid autem iniustius, quam ut velis tibi dimitti peccata tua, cum roganti ipse non putes remittenda? Quid iniustius, quam ut te iustifices, in quo damnas alterum, cum graviora committas? Denique remissionem celebraturus peccatorum nostrorum, dominus Iesus dicenti sibi Iohanni: 'Ego a te debeo baptizari et tu venis ad me' respondit: Sine modo, sic enim decet nos inplere omnem iustitiam. Et dominus quidem venit ad peccatorem, cum peccatum ipse non haberet, et baptizari voluit, cui mundari necesse non erat. Vos quis ferat, qui putatis non esse vobis opus mundari per paenitentiam, quia mundatos dicitis vos esse per gratiam, quasi iam peccare vobis inpossibile sit? Sed dicent: 'Scriptum est: Si peccaverit homo in hominem, orabunt pro eo ad deum; si autem in dominum peccaverit homo, quis orabit pro eo?' — Primum, ut supra iam dixi, tunc te ista paterer obicere, si solis praevaricantibus non relaxares paenitentiam. Tamen quid scrupuli ista adferret quaestio? Non enim scriptum est: 'nullus orabit pro eo', sed 'quis orabit'; hoc est, quis ille sit, qui in tali causa orare possit, quaeritur, non excluditur.