Quod quidem recte de se fatentur; non habent enim Petri hereditatem, qui Petri sedem non habent, quam inpia divisione discerpunt. Sed hoc inprobe, quod etiam in ecclesia donari peccata negant posse, cum Petro dictum sit: Tibi dabo claves regni caelorum, et quaecumque ligaveris super terram, erunt ligata et in caelo, et quaecumque solveris super terram, erunt soluta et in caelis, cum ipse 'vas electionis' dominicae dicat: Si cui autem quid donatis, et ego; nam et ego quod donavi, propter vos in persona Christi. Cur igitur Paulum legunt, si eum tam inpie arbitrantur errasse, ut ius sibi vindicaret domini sui? Sed vindicavit acceptum, non usurpavit indebitum. Vult dominus plurimum posse discipulos suos, vult a servulis suis ea fieri in nomine suo, quae faciebat ipse positus in terris. Denique ait: Et maiora his facietis. Dedit, ut mortuos resuscitarent, et cum ipse Saulo reddere posset usum videndi, eum tamen ad Ananiam discipulum suum misit, ut eius benedictione Saulo refunderentur oculi, quos amiserat. Petrum quoque secum in mari iussit ambulare, et quia titubavit, repraehendit ilico, eo quod doni gratiam fidei pauxillitate minuisset. Dedit etiam discipulis, ut lux mundi essent per gratiam, qui erat ipse lux mundi. Et quia descensurus esset e caelo et in caelum ascensurus, Heliam ad caelum levavit, inde eum terris conplacito redditurus tempore. Baptizaturus quoque in spiritu sancto et igni, per Iohannem baptismatis sacramenta praemisit. Omnia denique donavit discipulis suis, de quibus ait: In nomine meo daemonia eicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent, et si mortiferum quid biberint, non illis nocebit; supra aegros manus inponent et bene habebunt. Omnia ergo dedit, sed nulla in his hominis potestas est, ubi divini muneris gratia viget. Cur ergo manus inponitis et benedictionis opus creditis, si quis forte revaluerit aegrotus? Cur praesumitis aliquos a colluvione diaboli per vos mundari posse? Cur baptizatis, si per hominem peccata dimitti non licet? In baptismo utique remissio peccatorum omnium est: Quid interest, utrum per paenitentiam an per lavacrum hoc ius sibi datum sacerdotes vindicent? Unum in utroque ministerium est.