Cum igitur fructum omnem aufertis paenitentiae, quid aliud dicitis nisi hoc: 'Nemo de vulneratis nostrum ingrediatur hospitium, nemo sanetur in nostra ecclesia; apud nos non curantur aegroti; sani sumus, medicum non habemus necessarium, quia ipse ait: Non opus est sanis medicus, sed his, qui male habent'? Ergo, domine Iesu, ad ecclesiam tuam totus adveni, quoniam Novatianus excusat. Novatianus dicit 'iuga boum emi', qui iugum Christi suave non suscipit et onus grave collo inponit suo, quod portare non queat. Novatianus servos tuos, a quibus invitabatur, tenuit et contumelia adfectos occidit, quos iterati baptismatis labe inquinavit. Mitte ergo ad exitus viarum et collige bonos et malos et debiles et caecos et clodos introduc in ecclesiam tuam. Iube inpleatur domus tua, introduc omnes ad cenam tuam, quia, quem tu vocaveris, dignum facies, si sequatur. Ille sane reicitur, qui non habuerit vestem nuptialem, hoc est amictum caritatis, velamen gratiae. Mitte, inquam, ad universos. Non excusat ecclesia tua a cena tua, excuset Novatianus. Non dicit familia tua: 'Sana sum, medicum non quaero', sed dicit: 'Sana, me, domine, et sanabor, salva me et salvabor.' Denique ecclesiae tuae species est in illa, quae accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti tui, dicens intra se, quia, si tetigero vestimentum eius, salva ero. Haec ergo ecclesia confitetur vulnera sua, haec curari cupit. Et tu quidem, domine, omnes cupis sanare, sed non omnes curari volunt. Non vult Novatianus, qui se putat esse sanum. Tu, domine, aegrum te esse dicis et in minimo nostram sentis infirmitatem, dicens: Et aeger eram et visitastis me. Novatianus illum minimum visitare nescit, in quo tu desideras visitari. Tu dicis Petro excusanti, ne ei pedes lavares: Nisi lavero tibi pedes, non habebis mecum partem. Quod ergo isti possunt consortium tecum habere, qui claves regni non suscipiunt, negantes, quod dimittere peccata debeant?