Nonne ita istud est, ac si quis captivum victae urbis populum abducat? Captivus ducitur, sed invitus, qui in alienas terras necessitate contendat, intimo tamen non migret adfectu, patriam secum animo vehat, quaerat copiam, quemadmodum revertatur. Quid ergo? Cum huiusmodi revertitur, numquid est aliqui, qui persuadeat non recipiendum, minore scilicet honore, studio propensiore, ne habeat, in quo insultet adversarius? Si armato ignoscis, qui repugnare potuit, non ignoscis ei, in quo sola pugnabat fides? Ipsius diaboli de huiusmodi lapsis si requiramus sententiam, nonne videtur dicere: 'Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me? Quomodo enim mecum est, qui non recedit a Christo? Sine causa autem me colere videntur, qui doctrinam Iesu custodiunt: ego autem putabam, quod meam docerent. Plus damnant, dum conperta deserunt. Certe Iesus in his amplius gloriatur, dum recipit revertentes. Exsultant omnes angeli, quia gaudium maius est in caelo super uno peccatore paenitentiam agente quam in nonaginta novem iustis, qui non indigent paenitentia. De me in caelo, de me in terris triumphus sumitur. Nihil Christo perit, quando hi, qui ad me cum fletu venerant, cum desiderio ad ecclesiam revertuntur. Et horum exemplo etiam de meis periclitor, qui didicerint nihil hic esse, ubi homines nec praesentibus provocantur praemiis, et plurimum illic, ubi gemitus, lacrimae, ieiunia meis epulis praeferuntur.' Hos ergo, Novatiani, excluditis? Quid est enim aliud excludere nisi spem veniae negare? Sed neque semivivum illum derelictum a latronibus Samaritanus praeteriit et vulnera eius oleo vinoque curavit, prius infundens oleum, quo foveret, super iumentum suum inposuit vulneratum, in quo eius peccata vexit omnia, nec ovem pastor de- spexit errantem. Vos autem dicitis: 'Noli me tangere.' Vos dicitis volentes iustificare vos ipsos: 'Non est proximus noster' superbiores quam legis peritus ille, qui Christum temptare cupiebat. Ille enim dixit: Qui est meus proximus? Ille interrogat, vos negatis, sicut sacerdos ille descendentes et sicut levita praetereuntes, quem curandum suscipere debuistis. Nec recipitis hospitio, pro quo Christus duo numeravit aera, cuius te proximum fieri Christus iubet, ut facilius in eum misericordiam habeas. Ipse enim est proximus, quem non conformis natura coniunxerit, sed misericordia copulaverit. Ab eo te alienum superbia facis extollens te frustra inflatus mente carnis tuae et non tenens caput. Si enim caput teneres, adverteres non tibi deserendum eum, pro quo Christus mortuus est. Si caput teneres, adverteres corpus omne conpaginando potius quam solvendo in incrementum dei per copulam caritatis et redemptionem crescere peccatoris.