Sed aiunt ideo se ista adserere, ne mutabilem deum facere videantur, si his, quibus fuerit iratus, ignoscat. Quid ergo? Repudiabimus divina oracula et istorum opiniones sequemur? Sed non deus alienis adsertionibus, sed suis aestimandus vocibus est. Quod enim promptius edere possumus insigne eius misericordiae, quam quod ipse per prophetam Osee, quibus tamquam iratus minabatur, continuo tamquam reconciliatus indulget? Ait enim: Quid tibi faciam, Ephraem, aut quid tibi faciam, Iuda? et infra: Quomodo te constituam? velut Adama efficiam te et sicut Seboin. In ipsa indignatione velut patrio quodam adfectu haeret, quomodo ad poenam tradat errantem: Etsi Iudaeus meretur, deus tamen adhuc secum examinat. Sed continuo qui dixerat: 'sicut Adama faciam te et sicut Seboin', quae duae urbes ex vicinia Sodomorum parilis excidii traxere consortium, conversum est, inquit, cor meum in eo ipso, conturbata est paenitentia mea, non faciam secundum iracundiam furoris mei. Nonne apparet, quod ideo nobis peccantibus indignetur dominus Iesus, ut indignationis suae nos terrore convertat? Indignatio ergo eius non ultionis exsecutio, sed magis absolutionis operatio est. Sic enim dixit: Si conversus ingemueris, tunc salvaberis. Expectat ergo gemitus nostros, sed temporales, ut remittat perpetuos; expectat lacrimas nostras, ut profundat pietatem suam. Sic in evangelio viduae matris lacrimis conpassus filium eius resuscitavit. Expectat nostram conversionem, ut revertatur et ipse ad gratiam, quae, si nullus nobis lapsus inreperet, in nobis perseveraret. Sed quia peccatis nostris contrahimus offensam, indignatur, ut humiliemur. Humiliamur, ut digni simus magis miseratione quam poena. Doceat te certe Hieremias dicens: Quia non repellet in aeternum dominus, quoniam, cum humiliaverit, miserebitur secundum multitudinem misericordiae suae. Qui non humiliavit toto corde suo neque reppulit filios hominum. Hoc certe in threnis Hieremiae legimus et ex his vel ceteris, quae sequuntur, advertimus, quia ideo humiliat sub pedes suos omnes vinctos terrae, ut iudicium eius declinemus. Sed nec toto corde humiliat peccatorem usque ad terram, quia etiam de terra, suscitat inopem et de stercore erigit pauperem; non enim ex toto corde humiliat, qui se veniae reservat. Quod si non ex toto corde omnem peccatorem humiliat, quanto magis non ex toto corde humiliat eum, qui non ex toto corde peccavit! Nam sicut dixit de Iudaeis: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me, fortasse de aliquibus lapsis dicat: Isti labiis me negarunt, sed corde mecum sunt. Vicit eos poena, non vertit perfidia. Sine causa autem his aliqui veniam negant, quorum fidem eousque confessus persecutor est, ut eam studeret expugnare tormentis. Negarunt semel, sed cottidie confitentur. Negarunt sermone, sed confitentur gemitibus, confitentur heiulatibus, confitentur fletibus, confitentur liberis, non coactis vocibus. Cesserunt quidem ad tempus diaboli temptationi, sed etiam diabolus postea recessit ab his, quos sibi vindicare non potuit. Cessit eorum fletibus, cessit paenitentiae. Quos invaserat alienos, perdidit suos.