Atque ita scriptum non solum in eo libro, qui secundum Matthaeum scribitur evangeli domini Iesu, sed etiam in eo lectum, qui secundum Lucan repperitur, ut scias non otiose id posuisse utrumque. Diximus, quid scriptum sit, colligamus sententiam. Omnis, inquit, qui confessus me fuerit, id est: ex quacumque vita, ex quocumque statu qui confessus me fuerit, habebit remuneratorem me confessionis suae. Cum dicitur 'omnis', nullus a remuneratione, qui fuerit confessus, excluditur. Non similiter omnis, qui negaverit, negabitur; potest enim fieri, ut aliquis victus suppliciis sermone neget et corde adoret. Numquid eadem causa est eius, qui sponte neget, et eius, quem tormenta inclinaverint ad sacrilegium, non voluntas? Quam indignum autem, ut, cum apud homines valeat certaminis gratia, apud deum non valere adseratur! Nam saepe in hoc athletarum saeculari certamine etiam victos, quorum fuerint certamina probata, vulgus hominum cum victoribus coronare consuevit, maxime quos viderit aut forte dolo aut fraude excussos victoria. Christus ergo athletas suos, quos viderit gravibus paulisper cessisse suppliciis, sine venia patietur manere? Numquid non habebit rationem laboris, qui etiam, quos proicit, non in aeternum proicit? Dicit enim David: Non in aeternum proiciet deus; et contra hunc audiemus haeresim dicentem: 'proicit in aeternum'? Nec in finem, inquit, misericordiam suam abscidet a generatione in generationem, aut obliviscetur misereri deus: clamat propheta, et sunt, qui divinae miserationis quaedam inducant oblivia?