Non enim sicut omnes homines ex viri erat et feminae permixtione generatus, sed natus de spiritu sancto et virgine inmaculatum corpus susceperat, quod non solum nulla vitia maculaverant, sed nec generationis aut conceptionis concretio iniuriosa fuscaverat. Nam omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est, sicut habes lectum dicente David: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea. Ideo Pauli caro corpus mortis erat, sicut ipse ait: Quis me liberabit de corpore mortis huius? Christi autem caro damnavit peccatum, quod nascendo non sensit, quod moriendo crucifixit, ut in carne nostra esset iustificatio per gratiam, ubi erat ante colluvio per culpam. Quid ergo dicemus ad haec, nisi quod dixit apostolus: Si deus pro nobis, quis contra nos? Qui filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit? Quis accusabit adversus electos dei? Deus, qui iustificat; quis est, qui damnet? Christus, qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est in dextera dei, qui etiam interpellat pro nobis. Pro quibus ergo Christus interpellat, eos Novatianus accusat. Quos Christus ad salutem redemit, eos Novatianus damnat ad mortem. Quibus Christus dicit: Tollite iugum meum super vos et discite a me, quia mitis sum, Novatianus dicit: inmitis sum. Quibus Christus dicit: Invenietis requiem animis vestris, iugum enim meum suave est et onus meum leve est, his grave onus et durum inponit iugum Novatianus. Quam propensus igitur ad misericordiam sit dominus Iesus, licet ista satis instruant, tamen etiam ipse te doceat, qui, cum adversus inpressionem persecutionis instruere nos vellet, ait: Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere, sed potius eum timete, qui potest animam et corpus mittere in gehennam; et infra: Omnis ergo, qui confessus me fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram patre meo, qui est in caelis. Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram patre meo, qui est in caelis. Ubi confitetur, pro omnibus confitetur, omnes conplectitur, ubi negat, non omnes negat. Sicut enim supra habet 'omnis, qui me confessus fuerit, confitebor et ego eum', hoc est omnem, consequens erat, ut infra quoque sic redderet: 'Omnis autem, qui negaverit me.' Sed ne omnes negare videretur, ita subiecit: 'Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum.' Gratiam promittit omnibus, non omnibus minatur iniuriam. Quod est miserationis, exaggerat, quod ultionis, extenuat.