Quid quod insolentiores sunt? Nam cum ad misericordiam promptior quam ad severitatem sit spiritus dei, quod ait se velle, id nolunt, quod nolle, hoc agunt, cum vindicare iudicis sit, remittere misericordis. Tolerabilius igitur, Novatiane, remitteres quam ligares; aliud enim quasi delinquendi partem usurpares, aliud quasi aerumnae conpassus ignosceres. Sed aiunt se exceptis gravioribus criminibus relaxare veniam levioribus. — Non hoc quidem auctor vestri erroris Novatianus, qui nemini paenitentiam dandam putavit, ea scilicet contemplatione, ut, quod ipse non posset solvere, non ligaret, ne ligando sperari a se faceret solutionem. In eo igitur patrem vestrum propria damnatis sententia, qui distinctionem peccatorum facitis, quae solvenda a vobis putetis et quae sine remedio esse arbitremini. Sed deus distinctionem non facit, qui misericordiam suam promisit omnibus et relaxandi licentiam sacerdotibus suis sine ulla exceptione concessit. Sed qui culpam exaggeraverit, exaggeret etiam paenitentiam; maiora enim crimina maioribus abluuntur fletibus. Ita nec Novatianus probatur, qui veniam interclusit omnibus, nec vos, eius discipuli, imitatores eiusdem et condemnatores, qui ibi minuitis studia paenitentiae, ubi augeri oportet, quia graviora peccata maioribus sustentanda fulcris docuit Christi misericordia. Quae autem ista perversitas est, ut vobis vindicetis possibilia concessu, deo — ut ipsi dicitis — inpossibilia reservetis? Hoc est sibi eligere causas ignoscendi, deo materiem feriendi relinquere. Et ubi est illud: Sit autem deus verax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas, cum iudicaris? Ut agnoscamus igitur deum misericordiae magis indulgentem esse quam severitatis tenacem, ipse ait: Misericordiam malo quam sacrificium. Quo- modo igitur vestrum acceptum potest esse sacrificium deo, qui negatis misericordiam, cum ipse dicat nolle se mortem peccatoris, sed correctionem? Cuius interpres apostolus ait, quia deus filium suum mittens in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne, ut iustificatio legis inpleretur in nobis. Non 'in similitudinem carnis' ait, quia Christus veritatem suscepit carnis humanae, non similitudinem; neque 'in similitudinem peccati' ait, quia peccatum non fecit, sed peccatum pro nobis factus est. Sed venit 'in similitudinem carnis peccati', hoc est: suscepit similitudinem carnis peccatricis. Ideo 'similitudinem', quia scriptum est: Et homo est et quis agnoscit eum? 'Homo' erat in carne secundum hominem, qui agnosceretur, virtute supra hominem, qui non agnoscitur. Ita et hic carnem habebat nostram, sed carnis huius vitia non habebat.