Si virtutum finis ille est maximus, qui plurimorum spectat profectum, moderatio prope omnium pulcherrima est, quae ne ipsos quidem, quos damnat, offendit, et quos damnaverit, dignos solet facere absolutione. Denique sola est, quae domini quaesitam sanguine ecclesiam propagaverit, imitatrix beneficii caelestis et redemptionis universorum, salubri fine temperans, quem ferre possint aures hominum, mentes non refugere, non pavere animi. Etenim qui studet humanae infirmitatis emendare vitia, ipsam infirmitatem suis debet sustinere et quodammodo pensare umeris, non abicere. Nam pastor ille evangelicus lassam ovem vexisse legitur, non abiecisse, et Salomon ait: Noli iustus esse nimium. Debet enim iustitiam temperare moderatio; nam quemadmodum se tibi curandum praebeat, quem fastidio habeas, qui contemptui se, non conpassioni medico suo putet futurum? Ideo dominus Iesus conpassus nobis est, ut ad se vocaret, non ut deterreret. Mitis venit, venit humilis; denique ait: Venite ad me omnes, qui laboratis, et ego vos reficiam. Reficit ergo dominus Iesus, non excludit neque abicit, meritoque tales discipulos elegit, qui dominicae voluntatis interpretes plebem dei colligerent, non repudiarent. Unde liquet eos inter Christi discipulos non esse habendos, qui dura pro mitibus, superba pro humilibus sequenda opinantur, et cum ipsi quaerant domini misericordiam, aliis eam denegant, ut sunt doctores Novatianorum, qui mundos se appellant. Quid his superbius, cum scriptura dicat, quia 'nemo mundus a peccato nec unius diei infans'? Et David clamat: A delicto meo munda me. Sanctiores isti quam David, de cuius nasci familia Christus incarnationis elegit mysterio, cuius posteritas aula caelestis est, uterus virginalis suscipiens mundi redemptorem? Quid autem durius, quam ut indicant paenitentiam, quam non relaxent, cum utique veniam negando incentivum auferant paenitentiae? Nemo enim potest bene agere paenitentiam, nisi qui speraverit indulgentiam.