Antiquiora docet lectio de Genesi, quae decursa est. Synagoga enim ex lege Moysi principium sumpsit, Abraham vero longe anterior. Qui victis hostibus et nepote proprio recepto cum potiretur victoria, tunc illi occurrit Melchisedech et protulit ea, quae Abraham veneratus accepit. Non Abraham protulit, sed Melchisedech, qui inducitur sine patre, sine matre, neque initium dierum neque finem habens, similis autem filio dei, de quo ait Paulus ad Hebraeos, quia manet sacerdos in sempiternum, qui interpretatione Latina dicitur rex iustitiae, rex pacis. Non agnoscis, quis iste sit? Potest homo esse rex iustitiae, cum ipse vix iustus sit, potest rex pacis, cum vix possit esse pacificus? — 'Sine matre' secundum divinitatem, quia ex patre deo genitus est unius substantiae cum patre, 'sine patre' secundum incarnationem, quia natus ex virgine est, 'initium et finem non habens', quia ipse est 'initium et finis' omnium, 'primus et novissimus'. Non igitur humani, sed divini est muneris sacramentum, quod accepisti, ab eo prolatum, qui benedixit fidei patrem Abraham, illum, cuius gratiam et gesta miraris. Probatum est antiquiora esse ecclesiae sacramenta; nunc cognosce potiora. Re vera mirabile est, quod manna deus pluerit patribus et cottidiano caeli pascebantur alimento. Unde dictum est: Panem angelorum manducavit homo. Sed tamen panem illum qui manducaverunt, omnes in deserto mortui sunt, ista autem esca, quam accipis, iste panis vivus, qui descendit de caelo, vitae aeternae substantiam subministrat, et quicumque hunc manducaverit, non morietur in aeternum; est enim corpus Christi. Considera nunc, utrum praestantior sit panis angelorum an caro Christi, quae utique corpus est vitae. Manna illud de caelo, hoc supra caelum, illud caeli, hoc domini caelorum, illud corruptioni obnoxium, si in diem alterum servaretur, hoc ab omni alienum corruptione, quod, quicumque religiose gustaverit, corruptionem sentire non poterit. Illis aqua de petra fluxit, tibi sanguis e Christo; illos ad horam satiavit aqua, te sanguis diluit in aeternum. Iudaeus bibit et sitit, tu cum biberis, sitire non poteris, et illud in umbra, hoc in veritate.