Unde dominus Iesus et ipse invitatus tantae studio caritatis, pulchritudine decoris et gratiae, quod nulla iam in ablutis delicta sorderent, dicit ad ecclesiam: Pone me ut signaculum in cor tuum, ut sigillum in brachium tuum, hoc est: 'Decora es, proxima mea, tota formonsa es, nihil tibi deest. Pone me ut signaculum in cor tuum, quo fides tua pleno fulgeat sacramento. Opera quoque tua luceant et imaginem dei praeferant, ad cuius imaginem facta es. Caritas tua nulla persecutione minuatur, quam multa aqua excludere et flumina inundare non possint.' Unde repete, quia accepisti signaculum spiritale, spiritum sapientiae et intellectus, spiritum consilii atque virtutis, spiritum cognitionis atque pietatis, spiritum sancti timoris, et serva, quod accepisti. Signavit te deus pater, confirmavit te Christus dominus, et dedit pignus, spiritum, in cordibus tuis, sicut apostolica lectione didicisti. His abluta plebs dives insignibus ad Christi contendit altaria dicens: Et introibo ad altare dei, ad deum, qui laetificat iuventutem meam. Depositis enim inveterati erroris exuviis, renovata in aquilae iuventutem caeleste illud festinat adire convivium. Venit igitur et videns sacrosanctum altare conpositum exclamans ait: Parasti in conspectu meo mensam. Hanc loquentem inducit David dicens: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit, in loco pascuae ibi me conlocavit; super aquam refectionis educavit me. Et infra: Nam etsi ambulem in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt. Parasti in conspectu meo mensam adversus eos, qui tribulant me. Inpinguasti in oleo caput meum, et poculum tuum inebrians quam praeclarum est. Nunc illud consideremus, ne quis forte visibilia videns — quoniam quae sunt invisibilia, non videntur nec possunt humanis oculis conpraehendi — dicat forte: 'Iudaeis deus manna pluit, pluit coturnices, ecclesiae autem suae illi dilectae haec sunt, quae praeparavit, de quibus dictum est: Quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit deus diligentibus eum?' — Ergo ne quis hoc dicat, summo studio volumus conprobare, quia et antiquiora sunt sacramenta ecclesiae quam synagogae et praestantiora quam manna est.