Christus autem videns ecclesiam suam in vestimentis candidis, — pro qua ipse, ut habes in Zacchariae libro prophetae, sordida vestimenta susceperat —, vel animam regenerationis lavacro mundam atque ablutam dicit: Ecce formonsa es, proxima mea, ecce es formonsa, oculi tui sicut columbae. In cuius specie spiritus sanctus descendit de caelo. Formonsi oculi, sicut diximus supra, quia sicut columba descendit. Et infra: Dentes tui sicut grex tonsarum, quae ascenderunt de lavacro, quae omnes geminos creant, et infecunda non est in eis; ut resticula coccinea labia tua. Non mediocris ista laudatio, primum dulci conparatione tonsarum; capras enim et in altis pasci sine periculo novimus et in praeruptis securas cibum sumere, deinde, cum tondentur, deonerari superfluis. Harum gregi conparatur ecclesia, multas in se habens animarum virtutes, quae per lavacrum superflua peccata deponant, quae mysticam fidem et moralem gratiam deferant Christo, quae crucem domini Iesu loquantur. In his formonsa est ecclesia. Unde ad eam verbum deus dicit: Tota formonsa es, proxima mea, et repraehensio non est in te, quia culpa demersa est; ades huc a Libano, sponsa, ades huc a Libano; transibis et pertransibis a principio fidei, eo quod renuntians mundo transierit saeculum, pertransierit ad Christum. Et iterum dicit ad eam deus verbum: Quid pulchra et suavis facia es, caritas, in deliciis tuis? Statura tua similis facta est palmae, et ubera tua botryes. Cui respondet ecclesia: Quis dabit te, frater, mihi lactantem ubera matris meae? Inveniens te foris osculabor te, et quidem non spernent me. Adsumam te et inducam te in domum matris meae et in secretum eius, quae concepit me. Docebis me. Vides, quemadmodum delectata munere gratiarum ad interiora cupit mysteria pervenire et omnes sensus suos consecrare Christo? Adhuc quaerit, adhuc suscitat caritatem et suscitari eam sibi poscit a filiabus Hierusalem, quarum gratia, hoc est animarum fidelium, sponsum in amorem sui uberiorem desiderat provocari.