Simul cognosce mysterium ipsum humilitatis consistere ministerio. Ait enim: Si ego lavi pedes vobis, dominus et magister, quanto magis et vos debetis lavare pedes invicem vobis. Cum enim ipse auctor salutis per oboedientiam nos redemerit, quanto magis nos, servuli eius, humilitatis et oboedientiae exhibere debemus obsequium. Accepisti post haec vestimenta candida, ut esset indicio, quod exueris involucrum peccatorum, indueris innocentiae casta velamina, de quibus dixit propheta: Asparges me hysopo et mundabor, lavabis me et super nivem dealbabor. Qui enim baptizatur, et secundum legem et secundum evangelium videtur esse mundatus, secundum legem, quia hysopi fasciculo Moyses agni aspergebat sanguinem, secundum evangelium, quia Christi erant candida vestimenta sicut nix, cum resurrectionis suae gloriam in evangelio demonstraret. Super nivem dealbatur, cui culpa dimittitur; unde et per Esaiam dominus ait: Si fuerint peccata vestra sicut phoenicium, ut nivem dealbabo. Haec vestimenta habens ecclesia, per lavacrum regenerationis adsumpta, dicit in Canticis: Nigra sum et decora, filiae Hierusalem, nigra per fragilitatem condicionis humanae, decora per gratiam, nigra, quia ex peccatoribus, decora fidei sacramento. Haec vestimenta cernentes filiae Hierusalem stupefactae dicunt: Quae est haec, quae ascendit dealbata? Haec erat nigra, unde nunc subito dealbata? Dubitaverunt enim etiam angeli, cum resurgeret Christus, dubitaverunt potestates caelorum videntes, quod caro in caelum ascenderet. Denique dicebant: Quis est iste rex gloriae? Et cum alii dicerent: Tollite portas, principes vestri, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae, alii dubitabant dicentes: Quis est iste rex gloriae? In Esaia quoque habes dubitantes virtutes caelorum dixisse: Quis est iste, qui ascendit ex Edom, rubor vestimentorum eius ex Bosor, speciosus in stola candida?