Post haec utique ascendisti ad sacerdotem. Considera, quid secutum sit. Nonne illud, quod ait David: Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, in barbam Aaron? Hoc est unguentum, de quo et Salomon ait: Unguentum exinanitum. est nomen tuum, propterea adulescentulae dilexerunt te et adtraxerunt te. Quantae hodie renovatae animae dilexerunt te, domine Iesu, dicentes: Adtrahe nos post te, in odorem vestimentorum tuorum curramus, ut odorem resurrectionis haurirent! Quare hoc fiat, intellege: Quia oculi sapientis in capite ipsius. Ideo in barbam defluit, id est in gratiam iuventutis, ideo 'in barbam Aaron', ut fias electum genus, sacerdotale, praetiosum; omnes enim in regnum dei et in sacerdotium unguimur gratia spiritali. gratia Ascendisti de fonte, memento evangelicae lectionis. Etenim dominus noster Iesus in evangelio lavit pedes discipulis suis. Quando venit ad Simonem Petrum et ait Petrus: Non lavabis mihi pedes in aeternum, non advertit mysterium et ideo ministerium recusavit, quod gravari servi humilitatem crederet, si domini obsequium patienter admitteret. Cui respondit dominus: Si non lavero tibi pedes, non habebis mecum partem. Quo audito Petrus: Domine, non tantum pedes, inquit, sed etiam manus et caput. Respondit dominus: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Mundus erat Petrus, sed plantam lavare debebat; habebat enim primi hominis de successione peccatum, quando eum subplantavit serpens et persuasit errorem. Ideo planta eius abluitur, ut hereditaria peccata tollantur; nostra enim propria per baptismum relaxantur.