Et fortasse dicas: 'Cum illa vera columba fuerit, quae emissa est, hic quasi columba descenderit, quomodo illic speciem fuisse dicimus, hic veritatem, cum secundum Graecos 'in specie columbae' spiritum descendisse sit scriptum?' Sed quid tam verum quam divinitas, quae 'manet' semper? Creatura autem non potest veritas esse, sed species, quae facile solvitur atque mutatur. Simul quia eorum, qui baptizantur, non in specie esse debeat, sed vera simplicitas. Unde et dominus ait: Estote astuti sicut serpentes et simplices sicut columbae. Merito ergo sicut columba descendit, ut admoneret nos simplicitatem columbae habere debere. Speciem autem pro veritate accipiendam legimus et de Christo: Et specie inventus ut homo, et de patre deo: Neque speciem eius vidistis. Est adhuc, quod dubitare debeas, cum evidenter tibi clamet in evangelio pater, qui ait: Hic est filius meus in quo conplacui, clamet filius, super quem sicut columba se demonstravit spiritus sanctus, clamet et spiritus sanctus, qui sicut columba descendit, clamet David: Vox domini super aquas, deus maiestatis intonuit, dominus super aquas multas, cum tibi scriptura testetur, quod ad Hieroboal preces ignis descendit de caelo, et rursus precante Helia ignis est missus, qui sacrificium consecravit? Non merita personarum consideres, sed officia sacerdotum. Et si merita spectes, sicut Heliam consideres, Petri quoque merita spectato vel Pauli, qui acceptum a domino Iesu hoc nobis mysterium tradiderunt. Ignis illis visibilis mittebatur, ut crederent, nobis invisibilis operatur, qui credimus, illis in figura, nobis ad commonitionem. Crede ergo adesse dominum Iesum invocatum precibus sacerdotum, qui ait: Ubicumque fuerint duo vel tres, ibi et ego sum. Quanto magis ubi ecclesia est, ubi mysteria sunt, ibi dignatur suam inpertire praesentiam. Descendisti igitur; recordare, quid responderis! Quod credas in patrem, credas in filium, credas in spiritum sanctum. Non habes illic 'credo in maiorem et minorem et ultimum'. Sed eadem vocis tuae cautione constringeris, ut similiter credas in filium, sicut in patrem credis, similiter in spiritum credas, sicut credis in filium, hoc solo excepto, quod in crucem solius domini Iesu fateris tibi esse credendum.