Ergo ille Syrus septies mersit in lege, tu autem baptizatus es in nomine trinitatis, confessus es patrem — recordare, quid feceris! —, confessus es filium, confessus es spiritum. Tene ordinem rerum! In hac fide mundo mortuus es, deo resurrexisti, et quasi in illo mundi consepultus elemento, peccato mortuus ad vitam es resuscitatus aeternam. Crede ergo, quia non sunt vacuae aquae. Ideo tibi dictum est, quia angelus domini secundum tempus descendebat in natatoriam et movebatur aqua, et qui prior descendisset in natatoriam post commotionem aquae, sanus fiebat a languore, quocumque tenebatur. Haec piscina in Hierosolyma erat, in qua unus annuus sanabatur. Sed nemo ante sanabatur, quam descendisset angelus. Descendebat igitur angelus, et ut esset indicium, quia descenderat angelus, movebatur aqua. Movebatur aqua propter incredulos, illis signum, tibi fides; illis angelus descendebat, tibi spiritus sanctus; illis creatura movebatur, tibi Christus operatur, ipse dominus creaturae. Tunc curabatur unus, nunc omnes sanantur, aut certe unus solus populus Christianus. Est enim in aliquibus et aqua mendax; non sanat baptismum perfidorum, non mundat, sed polluit. Iudaeus urceos baptizat et calices, quasi insensibilia vel culpam possint recipere vel gratiam, tu baptiza hunc calicem tuum sensibilem, in quo bona opera tua luceant, in quo gratiae tuae splendor effulgeat. Ergo et illa piscina in figura, ut credas, quia et in hunc fontem vis divina descendit. Denique paralyticus ille expectabat hominem. Quem illum nisi dominum Iesum natum ex virgine, cuius adventu iam non umbra sanaret singulos, sed veritas universos? Iste est ergo, qui expectabatur, ut descenderet, de quo dixit deus pater ad Iohannem baptistam: Super quem videris spiritum descendentem de caelo et manentem super eum, hic est, qui baptizat in spiritu sancto; de quo testificatus est Iohannes dicens: Quia vidi spiritum descendentem de caelo quasi columbam et manentem super eum. Et hic quare spiritus sicut columba descendit, nisi ut tu videres, nisi ut tu cognosceres etiam illam columbam, quam Noe iustus emisit ex area, istius columbae speciem fuisse, ut typum agnosceres sacramenti?