Considera autem, quam vetus mysterium sit et in ipsius mundi praefiguratum origine. In principio ipso, quando fecit deus caelum et terram, spiritus, inquit, superferebatur super aquas. Qui superferebatur super aquas, non operabatur super aquas? Sed quid dicam operabatur? Quod ad praesentiam spectat, superferebatur. Non operabatur, qui superferebatur? Cognosce, quia operabatur in illa mundi fabrica, quando tibi dicit propheta: Verbo domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis virtus eorum. Utrumque prophetico subnixum est testimonio, et quia superferebatur et quia operabatur. Quia superferebatur, Moyses dicit, quia operabatur, David testificatur. Accipe aliud testimonium. Corrupta erat caro omnis ab iniquitatibus suis. Non permanebit, inquit, spiritus meus in hominibus, quoniam carnes sunt. Quo ostendit deus, quia carnali inmunditia et gravioris labe peccati gratia spiritalis avertitur. Unde volens deus reparare, quod dederat, diluvium fecit, et iustum Noe in arcam iussit ascendere. Quando decidente diluvio corvum dimisit prius, qui non revertit, postea dimisit columbam, quae cum ramo oleae legitur revertisse. Vides aquam, vides lignum, columbam aspicis, et dubitas de mysterio? Aqua est, qua caro mergitur, ut omne abluatur carnale peccatum. Sepelitur illic omne flagitium. Lignum est, in quo suffixus est dominus Iesus, cum pateretur pro nobis. Columba est, in cuius specie descendit spiritus sanctus, Sicut didicisti in novo testamento, qui tibi pacem animae, tranquilitatem mentis inspirat. Corvus est figura peccati, quod exit et non revertitur, si in te quoque iusti custodia servetur et forma. Tertium quoque testimonium est, sicut te apostolus docet: Quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt et omnes in Moysen baptizati sunt in nube et in mari. Denique et ipse Moyses dicit in cantico: Misisti spiritum tuum et cooperuit eos mare. Advertis, quod in illo Hebraeorum transitu iam tunc sacri baptismatis figura praecesserit, in quo Aegyptius interiit et Hebraeus evasit. Quid enim aliud in hoc cottidie sacramento docemur, nisi quia culpa demergitur et error aboletur, pietas autem et innocentia tota pertransit?