Tunc ille secum tractare coepit, quod meliores aquas flumina haberent patriae suae, in quibus saepe mersisset et numquam a lepra esset ablutus, eoque revocatus non oboediebat mandatis prophetae. Sed admonitu et persuasionibus servulorum adquievit et mersit, mundatusque ilico intellexit non aquarum esse, quod unusquisque mundatur, sed gratiae. Cognosce nunc, quae sit illa 'puella ex captivis'! Iunior scilicet ex gentibus congregatio, id est ecclesia domini depressa ante captivitate peccati, quando libertatem adhuc gratiae non habebat, cuius consilio vanus ille populus nationum verbum audivit propheticum, de quo diu ante dubitavit, postea tamen ubi credidit exequendum, ablutus ab omni est contagione vitiorum. Et ille dubitavit, antequam sanaretur, tu iam sanatus es et ideo dubitare non debes. Ideo tibi ante praedictum est, ut non hoc solum crederes, quod videbas, ne forte et tu diceres: 'Hoc est illud magnum mysterium, quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit! Aquas video, quas videbam cottidie: istae me habent mundare, in quas saepe descendi et numquam mundatus sum?' Hinc cognosce, quod aqua non mundat sine spiritu. Ideoque legisti, quod ires testes in baptismate unum sunt, aqua, sanguis et spiritus, quia, si unum horum detrahas, non stat baptismatis sacramentum. Quid est enim aqua sine cruce Christi nisi elementum commune sine ullo sacramenti profectu? Nec iterum sine aqua regenerationis mysterium est. Nisi enim quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum dei. Credit autem etiam catechumenus in crucem domini Iesu, qua et ipse signatur; sed nisi baptizatus fuerit in nomine patris et filii et spiritus sancti, remissionem non potest accipere peccatorum nec spiritalis gratiae munus haurire.