Audis, quia sub nube fuerunt patres nostri, et bona nube, quae carnalium refrigeravit incendia passionum, bona nube: obumbrat, quos revisit spiritus sanctus. Denique supervenit in Mariam virginem et virtus altissimi obumbravit ei, quando redemptionem genti generavit humanae. Et illud miraculum per Moysen in figura factum est. Si ergo in figura fuit spiritus, nunc adest in veritate, cum scriptura tibi dicat: Quia lex per Moysen data est, gratia autem. et veritas per Iesum Christum facta est. Merra fons amarus erat: misit in eum Moyses lignum et dulcis est factus. Aqua enim sine praedicatione dominicae crucis ad nullos usus futurae salutis est; cum vero salutaris fuerit crucis mysterio consecrata, tunc ad usum spiritalis lavacri et salutaris poculi temperatur. Sicut ergo in illum fontem Moyses lignum misit, hoc est propheta, et in hunc fontem sacerdos praedicationem dominicae crucis mittit et aqua fit ad gratiam dulcis. Non ergo solis corporis tui credas oculis. Magis videtur, quod non videtur, quia istud temporale, illud aeternum. Magis aspicitur, quod oculis non conpraehenditur, animo autem ac mente cernitur. Denique doceat te decursa Regnorum lectio. Neman Syrus erat et lepram habebat nec ab ullo mundari poterat. Tunc ait puella ex captivis, quoniam esset propheta in Israhel, qui posset eum a leprae contagione mundare. Sumpto, inquit, auro et argento perrexit ad regem Israhel. Qui cognita adventus eius causa scidit vestimenta sua, dicens, quod temptaretur magis, cum de se ea, quae non essent potestatis regiae, poscerentur. Helisaeus autem regi intimavit, ut ad se dirigeret Syrum, quo cognosceret, quod esset deus in Israhel. Et cum venisset, mandavit ei, ut septies mergeret in Iordane fluvio.