Post haec reserata sunt tibi sancta sanctorum, ingressus es regenerationis sacrarium. Repete, quid interrogatus sis, recognosce, quid responderis! Renuntiasti diabolo et operibus eius, mundo et luxuriae eius ae voluptatibus. Tenetur vox tua non in tumulo mortuorum, sed in libro viventium. Vidisti illic levitam, vidisti sacerdotem, vidisti summum sacerdotem. Noli considerare corporum figuras, sed ministeriorum gratiam. Praesentibus angelis locutus es, sicut scriptum est: Quia labia sacerdotis custodiunt scientiam et legem exquirunt ex ore ipsius, quoniam angelus est domini omnipotentis. Non est fallere, non est negare: angelus est, qui regnum Christi, qui vitam aeternam adnuntiat, non specie tibi aestimandus, sed munere. Quid tradiderit, considera, usum eius expende et statum eius agnosce. Ingressus igitur, ut adversarium tuum cerneres, cui renuntiandum in os putaris, ad orientem converteris; qui enim renuntiat diabolo, ad Christum convertitur, illum directo cernit obtutu. Quid vidisti? Aquas utique, sed non solas: levitas illic ministrantes, summum sacerdotem interrogantem et consecrantem. Primum omnium docuit te apostolus non ea contemplanda nobis, quae videntur, sed quae non videntur, quoniam, quae videntur, temporalia sunt, quae autem non videntur, aeterna. Nam et alibi habes, quia invisibilia dei a creatura mundi per ea, quae facta sunt, conpraehenduntur, sempiterna quoque virtus eius et divinitas operibus aestimatur. Unde et ipse dominus ait: Si mihi non creditis, vel operibus credite. Crede ergo divinitatis illic adesse praesentiam. Operationem credis, non credis praesentiam? Unde sequeretur operatio, nisi praecederet ante praesentia?