Vidit hoc principium Eseias et ideo ait: Puer natus est, filius datus est nobis. Viderunt et magi et ideo, cum parvulum in praesepio cernerent, adorarunt dicentes: Puer natus est, cum stellam conspicerent praedicantes: Filius datus est nobis. Aliud munus e terris, aliud munus e caelo, et utrumque unus in utroque perfectus et sine mutabilitate divinitatis et sine humanae inminutione naturae. Unum adoraverunt eidemque munera obtulerunt, ut ostenderent ipsum esse caeli dominum, qui in praesepibus videretur. Distingue singulorum momenta verborum: Puer natus est, filius datus est nobis. Etsi ex patre 'natus', non tamen nobis natus sed 'datus' est, quia non filius propter nos, sed nos propter filium. Neque enim nobis natus est, qui et ante nos natus est et totius est conditor creaturae. Neque nunc primum nascitur, qui erat semper et erat in principio. Sed illud, quod non erat, nobis nascitur, quod etiam angelus pastoribus cum loqueretur, nobis dixit esse generatum, sicut habes scriptum: Quia natus est vobis hodie salvator, qui est Christus dominus, in civitate David. Nobis ergo quod non erat natum est, hoc est puer ex virgine, corpus ex Maria; hoc enim post nos, illud ante nos. Alii sic habent: Puer natus est nobis, filius et datus est nobis, hoc est: Qui erat filius dei, hic e Maria puer natus est nobis et datus est nobis. Qui datus sit, audi dicentem profetam: Et salutare tuum da nobis. Quod enim supra nos est, datur, quod de caelo est, datur, sicut etiam de spiritu legimus quia caritas dei effusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. Sed videte, quemadmodum hic locus multas hereses extinguat. Puer natus est nobis, nobis, non Iudaeis, nobis, non Manichaeis, nobis, non Marcionitis. Propheta dicit nobis, hoc est 'credentibus, non incredulis'. Et ille quidem misericordia sua omnibus natus est, sed perfidia hereticorum fecit, ut non omnibus nasceretur, qui omnibus natus est. Nam et lumen diei oriri iubetur super bonos et malos, sed oriri non videntibus non videtur. Sicut ergo puer non omnibus natus est, sed fidelibus, sic filius non infidelibus datus est, sed fidelibus. Nobis datus est, non Fotinianis; illi enim non datum nobis dei filium dicunt esse, sed ab initio inter nos natum. Non Sabellianis; illi enim nolunt filium datum, eundem adserentes patrem esse quem filium. Nobis, non Arrianis; et ipsi enim non habent filium pro salute datum, sed pro infirmitate transmissum. Non habent 'consiliarium', quem putant futura nescisse, non habent filium, quem sempiternum non putant, cum scriptum sit de verbo dei quod erat in principio et alibi in principio erat verbum. Denique, ut ad propositum revertamur exemplum: In principio, inquit, antequam terram faceret, antequam abyssos faceret, antequam. procederent fontes aquarum, ante omnes colles genuit me. Fortasse dices, quomodo de incarnatione Christi dictum esse memoraverim dominus creavit me, cum ante incarnationem Christi creatura sit mundi. Sed considera quia moris est scripturis divinis et futura pro praeteritis dicere et geminam in Christo significare substantiam, divinitatis et carnis, ne quis aut divinitatem neget eius aut carnem. Nam sicut in Eseia habes: Puer natus est nobis, filius datus est nobis, ita hic quoque ante praemisit creaturam carnis et subtexuit adsertionem divinitatis, ut scires non duos Christos, sed unum esse, qui et ante saecula generatus ex patre sit et ultimis temporibus creatus ex virgine, hoc est: 'Ego sum ille creatus ex homine, creatus ad causam, qui sum generatus ante saecula.' Denique dicturus dominus creavit me praemisit: Commemorabo, quae a saeculo sunt, dicturus genuit praemisit: In principio antequam terram faceret, ante omnes colles genuit me. Ante cum dicitur, in infinitum retro sine aliqua definitione porrigitur. Denique ante Abraham, inquit, ego sum, non utique post Adam, et ante luciferum, non utique post angelos. Sed ante cum dicit, non se intra aliquem, sed omnia intra se dixit. Sic enim moris est aeternitatem dei scripturis significare divinis; denique alibi habes: Priusquam fierent montes et formaretur orbis terrae, a saeculo usque in saeculum tu es. Ante omnia ergo generatio, inter omnia et propter omnia creatura, natus ex patre supra legem, 'factus ex Maria sub lege'. Sed scriptum est: Post me venit vir, qui ante me factus est, quia prior me erat. Unde dicunt: 'Ecce qui erat, factus est!' Ipsa verba pendamus. Post me, inquit, venit vir. Vir ergo est, qui venit, ipse, qui factus est. Vir autem nomen est sexus. Sexus autem non utique divinitati, sed naturae deputatur humanae. Possem ergo dicere: Erat in praecognitione quidem corporis, sed aeternitate virtutis. Nam et ecclesia erat, 'et sancti erant praedestinati' ante saecula. Sed non id hoc loco dico, sed illud adsero: 'factum esse' non ad divinitatem, sed ad incarnationis pertinere naturam, sicut ipse Iohannes dixit: Hic est, de quo dixi: Post me venit vir, qui ante me factus est. Itaque cum geminam, sicut supra dixi, in Christo substantiam proposuisset, ut utramque intellegas, et divinitatis et carnis, hoc loco coepit a carne. Est enim scripturis promiscua consuetudo divinis, ut interdum a divinitate Christi incipiant et ad incarnationis sacramenta descendant, interdum ab humilitate incarnationis exordium sumant et ad gloriam divinitatis adsurgant, ut in prophetis et evangelistis frequenter et Paulo. Ergo et hic iuxta memoratam consuetudinem ab incarnatione domini coepit de eius divinitate dicturus, non ut confunderet humana atque divina, sed ut distingueret. Verum Arriani velut iudaici caupones miscent aquam cum vino, quia divinam generationem humanamque confundunt, ad deitatem referentes, quod de carne sit dictum. Nec metuo, quod obiecturi videntur, quia in superioribus non habet 'virum'. Sic enim habet: Qui post me venit. Sed videant et ibi, quid praemiserit. Verbum, inquit, caro factum est, et ideo non addidit 'virum', quia 'carnem' dixerat, per carnem autem istic virum intellegimus et per virum carnem. Ergo quia dixerat verbum caro factum est, virum hoc loco nominare superfluum fuit, quem iam carnis expressione signaverat. Quo exemplo in posterioribus quoque et 'agnum' praemisit, 'qui tolleret peccatum mundi', et ut incarnatum intellegeres, quem ante memoraverat, ait: Hic est, de quo ante dixi: Post me venit vir, qui ante me factus est, hoc est: 'Virum' dixi, non deum 'factum'. Sed ut ipsum incarnatum declararet esse, qui ante saecula erat, ne duos filios crederemus, ait: Quia prior me erat. Nam si factus est ad divinam generationem rettulisset, quid opus fuerat, ut adhuc adderet tertium atque iteraret, quod supra dixerat? Sed quia ante de incarnatione tantum dixerat post me venit vir, qui ante me factus est, ideo addidit: Quia prior me erat, quoniam divinitatis aeternitas fuerat exprimenda. Et haec est causa praelationis, ut merito antelatus videatur, qui proprii patris sempiterna virtus est. Dat tamen intellectus spiritalis ubertas ut excurrere et evagari ad concludendos libeat Arrianos, qui volunt 'factum' hoc loco non ad 'virum', sed ad divinitatem referre. Quid est enim, tenere quod possint, cum dixerit baptista: Post me venit, qui ante me factus est, hoc est supra meritum meum factus, supra meam gratiam, tempore carnis posterior, divinitatis honore venerabilis? Post me enim venit temporis est, prior me erat aeternitatis, ante me factus est honoris, quia etiam incarnationis mysterium supra humanam est gratiam. Denique in inferioribus, quid supra contexuisset, expressit dicens: Post me venit vir, cuius non sum dignus calciamenta portare, praestantiam utique dignitatis, non aeternitatem divinae generationis exponens. Quod eo usque ad incarnationem pertinet, ut typum in hominibus mystici calciamenti ante praemiserit. Lege enim proximo defuncti vel fratri copula deferebatur eius uxoris, ut semen fratris vel proximi resuscitaret. Unde quia Ruth, licet ipsa alienigena, tamen quia maritum habuerat ex Iudaeis, qui reliquerat superstitem proximum, eamque colligentem manipulos suae messis, quibus alebat et socrum, Booz vidit et amavit, non aliter eam accepit uxorem, nisi calciamentum eius ante solvisset, cui uxor debebatur ex lege. Historia simplex, sed alta mysteria; aliud enim gerebatur, aliud figurabatur. Nam si secundum litteram sensum torqueamus, prope quidam pudor et horror in verbo est, si ad commixtionis corporeae consuetudinem sententiam intellectumque referamus. Designabatur autem futurus ex Iudaeis, ex quibus Christus secundum carnem, qui proximi sui, hoc est populi mortui semen doctrinae caelestis semine resuscitaret, cui calciamentum nuptiale ecclesiae copulandae praescripta legis spiritalia deferebant. Non Moyses sponsus; illi enim dicitur: Solve calciamentum pedum tuorum, ut domino suo cedat, non Iesus, Nave filius, sponsus; nam et ipsi dicitur: Solve calciamentum pedum tuorum, ne ex similitudine nominis sponsus ecclesiae crederetur, non alius sponsus, sed solus Christus est sponsus, de quo dixit Iohannes: Qui habet sponsam, sponsus est. Illis igitur calciamentum solvitur, huic solvi non potest, sicut dixit Iohannes: Non sum dignus solvere corrigiam calciamenti eius. Solus ergo Christus est sponsus, cui illa veniens ex gentibus sponsa ante inops atque ieiuna, sed iam Christi messe dives innubat, quae manipulos fecundae segetis verbique reliquias gremio legat mentis interno, ut exhaustam illam viduam morte fili atque inopem defuncti populi matrem novis pascat alimentis, non relinquens destitutam viduam et novos quaerens. Solus ergo sponsus est Christus, qui nec synagogae ipsi manipulos suae messis invideat. Utinam se non ipsa excluderet! Habuit quos per se colligeret, sed quia populus eius est mortuus, quasi filio egena defuncto per ecclesiam manipulos, quibus viveret, colligebat. Quos ve- nientes in exultatione portabunt, sicut scriptum est: Venientes autem venient in exultatione tollentes manipulos suos. Quis enim sibi alius sponsam audeat ecclesiam vindicare, quam a Libano unus et solus vocavit dicens: Ades huc a Libano, sponsa, ades huc a Libano. Aut de quo alio potuit ecclesia dicere: Fauces eius dulcedines et totus desiderium? Et quia de calciamento pedum tractatum sumpsimus, cui alii nisi verbo dei incarnato convenit dici: Crura eius columnae marmoreae fundatae super bases aureas? Solus enim Christus inambulat animis et graditur in mente sanctorum, in quibus velut aureis basibus fundamentisque praetiosis solidata vesti- gia verbi caelestis haeserunt. Claret igitur et virum et typum ad incarnationis spectare mysterium. Non ergo ad substantiam divinitatis, sed ad incarnationem saepe, nonnumquam etiam ad causam pertinet, cum dicitur 'factus'. Nam si ad divinitatem refers, ergo et in obprobrium deus factus est; sic enim habes: Tu autem reppulisti et ad nihilum redegisti, dispulisti Christum tuum, et infra: Factus est in obprobrium vicinis suis. Vicinis, inquit, non 'civibus', non 'domesticis', non 'adhaerentibus', quoniam qui adhaeret domino, unus spiritus est, qui vicinus est, non adhaeret. Et factus est in obprobrium, quia crux domini Iudaeis scandalum, Graecis stultitia. Nam sapientibus per eandem crucem excellentior factus est caelis, excellentior angelis, et melioris testamenti factus est sponsor ipse, qui erat 'prioris'. Vide, quam non refugiam ista, ut etiam congeram. Sed quomodo factus sit, considera! Primum quia purificatione facta consedit in dextera magnitudinis in excelsis, tanto melior factus angelis. Ubi purificatio, hostia, ubi hostia, corpus, ubi corpus, oblatio, ubi munus oblationis, ibi sacrificium passionis. Deinde sponsor melioris testamenti: Ubi testamentum, mors necesse est praecedat testatoris, sicut subter est scriptum. Mors autem non ad divinitatis aeternitatem, sed ad fragilitatem refertur humanam. Excelsior quoque caelis factus quomodo sit, ostenditur. Immaculatus, inquit, segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus, qui non habet cottidie necessitatem sicut summi sacerdotes prius pro suis delictis hostiam offerre, deinde pro populi. Hoc enim fecit semel se offerendo, sicut scriptum est. Nemo excelsior factus dicitur, nisi qui in aliquo fuerit humilior. In eo igitur excelsior factus est 'sedendo ad dexteram patris', in quo se 'minor angelis factus obtulit passioni'. Postremo ipse apostolus ad Philippenses ait quia in similitudine hominis factus et specie inventus ut homo humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem. Vide ubi factus sit! In similitudine, inquit, hominis, non in potestate dei, et factus oboediens usque ad mortem, ut oboedientiam quidem hominis habuerit, regnum divinitatis. Quantis igitur adhuc utemur exemplis ad incarna- tionem vel ad aliquid referendum esse, quod 'factus est'? Quod autem factum est, idem est et creatum. Dixit enim et facta sunt, mandavit et creata sunt. 'Creatum' quoque supra ostendimus in libro primo de incarnatione dictum videri. Ipse etiam apostolus adserendo 'serviendum non esse creaturae' significavit ex deo filium non creatum esse, sed genitum. Tamen etiam alibi, ut manifestaret, quomodo in Solomone sit lectum: Dominus creavit me, quid in Christo creatum esset ostendit. Itaque totius seriem capitis recenseamus. Sic enim habes: Ergo quia filii participes sunt sanguinis et carnis, et ipse similiter particeps factus est eorundem, ut per mortem destrueret hunc, qui imperium habebat mortis. Quis ergo est, qui nos participes suae voluit esse carnis et sanguinis? Utique dei filius. Quomodo nisi per carnem particeps factus est noster aut per quam nisi per corporis mortem vincla dissolvit? Morti enim mors facta est susceptio mortis in Christo. Ergo de incarnatione proposuit. Videamus sequentia! Nec enim statim angelos, inquit, adsumpsit, sed semen Abrahae. Unde habuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret et fidelis princeps sacerdos a deo, ut expiaret peccata populi. In quo enim passus est, ipse temptatus, potest et temptatos iuvare. Propter quod, fratres sanctissimi, vocationis caelestis participes intuemini apostolum et principem sacerdotum confessionis nostrae Iesum fidelem esse creatori suo, sicut et Moyses in domo eius; haec nempe verba sunt apostoli. Videtis, in quo 'creatum' dicat? In quo adsumpsit, inquit, semen Abrahae, corporalem utique generationem adserit. In quo autem nisi in corpore 'expiavit populi peccata'? in quo 'passus est' nisi in corpore, sicut et supra diximus: Christo passo secundum carnem? in quo sacerdos nisi in eo, quod sacerdotali adsumpsit ex genere? Et sacerdos enim aliquid debet offerre et secundum legem in sancta intrare per sanguinem. Ergo quia 'sanguinem taurorum hircorumque' repudiaverat deus, hunc utique sacerdotem per suum sanguinem, sicut legisti, in sancta sanctorum 'caeli summa penetrantem' oportebat intrare, ut 'aeterna nostrorum esset oblatio peccatorum'. Idem igitur sacerdos, idem hostia. Et sacerdotium tamen et sacrificium humanae condicionis offi- cium est. Nam et agnus ad immolandum ductus est et sacerdos erat secundum ordinem Melchisedech. Nemo igitur, ubi ordinem cernit humanae condicionis, ibi ius divinitatis adscribat. Nam et illum Melchisedech, per quem Abraham hostias suas obtulit, non angelum utique secundum iudaica ludibria intellegit ecclesia, sed virum sanctum et sacerdotem dei, qui typum domini gerens et sine patre et sine matre et sine generationis enarratione et 'sine initio et sine fine' describitur, ut ostenderet sempiternum filium dei in hunc mundum esse venturum, qui et sine patre secundum incarnationem natus est et sine matre secundum divinam generationem et sine enarratione generationis, quia scriptum est: Generationem autem eius quis enarrabit? Ergo illum Melchisedech in Christi typo sacerdotem dei accepimus, sed illum in typo, hunc in veritate — typus autem umbra est veritatis —, illum in nomine unius civitatis, hunc regem in reconciliatione totius mundi, quia scriptum est: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, hoc est sempiterna divinitas. Aut si pater in filio sicut filius in patre, et substantiae utique et operationis unitas non negatur. Quomodo autem negare merito possunt, etiamsi velint, cum scriptum sit: Pater autem, qui in me manet, ipse loquitur, et opera quae ego facio, ipse facit? Non dixit 'et ipse facit', ne similitudinem magis quam unitatem operis aestimares. Sed dicendo quae ego facio, ipse facit manifestum reliquit quod unum opus patris et fili credere debeamus. Denique ubi similitudinem operum, non unitatem voluit intellegi, qui credit, inquit, in me, opera quae ego facio, et ipse faciet. Bene hic et interponendo et similitudinem nobis donavit, tamen unitatem naturalem negavit. Unum est igitur opus patris et fili, etiamsi non placeat Arrianis. Quaero autem, quomodo regnum velint patris et fili esse divisum, cum dominus dixerit, ut supra ostendimus: Omne regnum inter se divisum facile destruetur. Et ideo ad excludendum Arrianae sacrilegium scaevitatis, unum imperium patris et fili etiam Petrus sanctus adseruit dicens: Quapropter, fratres, satis agite certam vocationem et collectionem facere. Haec enim facientes non errabitis. Sic enim abundantius ministrabitur introitus in aeternum imperium dei et domini nostri conservatoris Iesu Christi. Aut si quis de Christi tantum imperio dictum putat et hoc ideo sic accipit, ut patrem filiumque potestate secernat, is tamen et regnum fili fatebitur et aeternum. Itaque non solum duo inducent regna divisa, ut obnoxia sint defectui, sed etiam, cum regna comparabilia nulla sint dei regno, quod fili esse etiamsi velint negare non possunt, aut contra suam sententiam redibunt, ut idem patris et fili regnum esse fateantur, aut, quod sacrilegum est dicere, ius patri regni minoris adscribent, aut, quod contrarium est, quem minorem divinitate impie memorant, eius regnum fatebuntur aequale. Sed hoc non quadrat, non congruit, non cohaeret. Dicant igitur unum esse regnum, sicut nos dicimus et probamus. Probamus autem non nostris, sed caelestibus testimoniis. Primum enim etiam aliis exemplis disce regnum caelorum regnum etiam fili esse. Ipse enim dixit: Amen, amen dico vobis, quoniam sunt aliqui de istis adstantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant filium hominis venientem in regnum suum. Dubitari ergo non potest quod sit regnum fili dei. Sed accipe ipsum esse regnum fili, quod patris est: Amen dico vobis, quod sunt quidam circumstantium, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum dei veniens in virtute. Eo usque enim unum regnum est, ut unum sit praemium, idem homines, eadem merita, idem sponsor. Quomodo non idem regnum, cum praesertim ipse de se filius dixerit: Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno patris sui? Quod enim patris est per maiestatis proprietatem, id etiam fili est per eiusdem claritudinis unitatem. Ergo et patris regnum scriptura dixit et fili. Accipe nunc, quia ubi regnum dei dicit, nec patris nec fili separat potestatem, quia et paternum et fili regnum uno dei nomine conpraehendit, sicut habes: Cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno dei. An negamus in regno fili prophetas esse, cum et latroni dicenti memento mei, cum veneris in regnum tuum responderit dominus: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso? Aut quid est esse in dei regno nisi aeternam nescire mortem? Qui autem nesciunt mortem aeternam, 'vident filium hominis venientem in regnum suum'. Quomodo ergo potest non in potestate habere, quod donat dicens: Tibi dabo claves regni caelorum? Et videto distantiam: servus aperit, dominus largitur, iste per se, ille per Christum. Famulus claves accipit, dominus ordinat potestates: aliud ius donantis, aliud dispensantis obsequium est. Accipe adhuc unum regnum, unum imperium esse patris et fili. Habes ad Timotheum: Paulus, apostolus Iesu Christi secundum imperium dei salvatoris nostri et Iesu Christi, spei nostrae. Unum igitur patris et fili regnum evidenter est declaratum, sicut et apostolus Paulus adseruit dicens: Hoc enim scitote quod omnis inpudicus aut avarus aut inmundus, quod est idolatria, non habet hereditatem in regno Christi et dei. Ergo unum regnum et una divinitas. Unam divinitatem lex probavit, quae dicit unum deum, probavit et apostolus dicendo de Christo: In quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Si enim iuxta apostolum omnis corporaliter plenitudo divinitatis in Christo est, aut unius divinitatis patrem et filium fatebuntur aut, si patris et fili divinitatem cupiunt separare, cum omnem plenitudinem divinitatis corporaliter filius habeat, quid est, quod patri existimant amplius reservandum, cum amplius nihil sit plenitudine et plenitudo perfectio sit? Ergo una divinitas.