Ergo cum legis deum, non separes patrem, non separes filium, quia deitas et patris et fili una eademque est. Et ideo nec ibi separes, ubi legis quia beatus et solus potens. De deo enim dictum est, sicut habes: Praecipio coram deo, qui vivificat omnia. Sed etiam Christus vivificat. Convenit ergo et patri et filio dei nomen, quando convenit et operationis effectus. Persequamur cetera. Praecipio, inquit, coram deo, qui vivificat omnia, et Christo Iesu. In 'deo' hic etiam verbum est, sicut scriptum est: In deo laudabo verbum. In deo sempiterna sua virtus est. In 'deo' igitur unitatem divinitatis, in Christi autem nomine incarnationis testificatus est sacramentum. Denique ut de incarnatione Christi se dixisse ostenderet, subdidit: Qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem, ut serves mandatum sine macula usque in adventum domini nostri Iesu Christi, quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, rex regum et dominus dominantium, qui solus habet inmortalitatem et lucem habitat inaccessibilem, quem vidit hominum nemo, sed nec videre potest. Ergo haec de deo scripta sunt, cuius nominis et dignitas et veritas communis est filio. Cur igitur hoc loco filius separatur, cum etiam filio haec cuncta conveniant? Aut si non conveniunt, nega deum, ut neges, quae deo sunt consequentia! Beatus negari non potest, qui beatitudines donat; beati enim, quibus remissae sunt iniquitates. Beatus negari non potest, qui sanam doctrinam tribuit, sicut scriptum est: Quae est secundum evangelium claritatis beati dei. Potens abnui non potest, de quo pater dicit: Posui adiutorium super potentem. Inmortalitatem autem eius quis audeat diffiteri, cum etiam aliis inmortalitatem ipse largitus sit, sicut scriptum est de sapientia dei: Per hanc habebo inmortalitatem. Sed alia inmortalitas suae naturae, alia nostrae. Non sunt fragilia comparanda divinis. Una sola substantia divinitatis est, quae mori nescit. Unde et apostolus, cum sciret et animam et angelos inmortales, quod 'solus deus inmortalitatem habeat' praedicavit. Nam et anima moritur; anima enim quae peccat, ipsa morietur. Nec angelus inmortalis est naturaliter, cuius inmortalitas in voluntate est creatoris. Neque ad praeiudicium trahas, quia non moritur Gabrihel, non moritur Raphahel, non moritur Urihel. Et in ipsis enim naturae capacitas vitio obnoxia, sed non obnoxia disciplina. Omnis enim rationabilis creatura accidentia recipit et subiecta iudicio est, in accidentibus autem et poena iudicii et corruptela est et profectus. Unde et Ecclesiastes ait quoniam omne opus suum deus adducet in iudicium. Ergo corruptelae et mortis, etiamsi non aut moriatur aut peccet, capax tamen omnis est creatura nec ex inmortali natura habet, sed ex disciplina vel gratia, si se in aliquibus ad vitia non mutat. Alia ergo inmortalitas, quae donatur, alia, quae sine capacitate mutabilitatis est semper. An negatur inmortalis divinitas Christi, quia in carne 'pro omnibus mortem gustavit'? Iam ergo melior Gabrihel quam Christus, quia ille non est defunctus, hic mortuus est? Sed non est servus supra dominum ; alia enim carnis infirmitas, alia divinitatis aeternitas: mors carnis est, inmortalitas potestatis. Quod si divinitas fecit, 'ne caro videret corruptionem' , quae utique corruptelae erat obnoxia per naturam, quomodo mori possit ipsa divinitas? Quomodo autem lucem inaccessibilem non habitat filius, cum in sinu patris filius sit, lux autem pater, lux etiam ipse sit filius, quia deus lux est? Aut si aliam lucem inaccessibilem nisi deitatis putamus, numquid melior patre lux est, ut non sit in luce, qui, sicut scriptum est, et 'apud patrem' est et in patre? Non ergo separent filium, cum legunt solum deum, nec patrem separent, cum legunt filium solum. In terris filius sine patre non est, et putas quia pater sine filio sit in caelo? In carne est filius — cum dico 'in carne est' vel 'in terris', secundum evangelii tempora loquor; nunc enim secundum carnem iam non novimus Christum — ergo in carne est filius et solus non est, secundum quod scriptum est: Et non sum solus, quia pater mecum est, et putas quod sit pater solus in luce? At ne hoc argumentum putes, accipe etiam testimonium: Deum, inquit, nemo vidit umquam nisi unigenitus filius, qui est in sinu patris, ipse enarravit. Quomodo solus pater, si in sinu patris filius est? Quomodo enarrat, quem non videt? Non ergo solus pater. Accipe nunc et solum patrem et solum filium. Solus pater, quia alius pater non est, solus filius, quia alius filius non est, solus deus, quia una divinitas trinitatis est. Satis ergo claret et solum deum non esse patrem sine filio, et solum deum non intellegi filium sine patre. In quo autem 'factus' sit, per os sancti patriarchae locutus adseruit dicens: Quia repleta est malis anima mea et vita mea in inferno adpropiavit. Aestimatus sum cum descendentibus in lacum. Factus sum sicut homo sine adiutorio inter mortuos liber. Et hic sicut homo, inquit, non sicut deus factus sum et repleta est malis anima mea, anima utique, non divinitas. 'Factus' est in eo, in quo erat infernis debitus, factus est in eo, in quo cum aliis aestimatus est. Divinitas enim similitudinem conlationis abiurat. Et tamen in ipsa carne morti obnoxia maiestatem adverte divinitatis in Christo: etsi factus est sicut homo et sicut caro factus est, factus est tamen inter mortuos liber et liber sine adiutorio. Sed quomodo hic sine adiutorio fuisse se filius dicit, cum Supra dictum sit: Posui adiutorium, super potentem? Ergo et hic distingue naturas. Adiutorium caro habet, divinitas non habet. Liber est igitur, quia mortis vincla nescivit, non captus ab inferis, sed qui operatus sit in infernis. Sine adiutorio est, quia 'non per nuntium neque legatum, sed ipse per se dominus salvum fecit populum suum'. Quomodo enim potuit adiutorium sui corporis quaerere suscitandi, qui alios suscitavit? suscitavit? Ac licet homines quoque resuscitaverint mortuum, non in sua tamen virtute fecerunt, sed in Christi nomine. Aliud est rogare, aliud imperare, aliud mereri, aliud donare. Helias ergo suscitavit, sed oravit, non imperavit. Helisaeus suscitavit configuratus mortuo, suscitavit ipsius etiam mortui corporis tactu, ut esset typus venturum eum, qui 'missus in similitudine carnis humanae' etiam sepultus mortuos suscitaret. Petrus quoque, cum Aenean curaret, ait: In nomine Iesu Nazareni surge et ambula. Non in suo ait, sed in Christi nomine. Surge autem verbum est imperantis, sed fiducia de merito est, non praesumptio de potestate, et de nominis operatione, non de sua virtute praeceptionis auctoritas. Quid igitur Arriani dicunt? In nomine Christi et Petrus imperat, et illi nolunt imperasse dei filium, sed rogasse? 'Sed lectum est quia rogavit. — Disce distantiam: rogat quasi filius hominis, imperat quasi dei filius. An non defertis hoc dei filio, quod etiam diabolus detulit et vos maiore sacrilegio derogatis? Ille dicit: Si filius dei es, dic lapidi huic, ut fiat panis. Ille dicit 'impera', vos dicitis 'obsecra'! Ille credit quod iubente dei filio elementorum rerumque in adversum natura vertatur, vos creditis quod, nisi roget dei filius, nec voluntas ipsius impleatur; et diabolus de potestate aestimandum putat dei filium, vos de infirmitate. Tolerabiliora temptamenta sunt diaboli quam argumenta sunt Arrii. Nec moveat quia potentem filium dixit hominis, cum dominum maiestatis legeris crucifixum. Quae autem maior potentia quam supra caelestes potestates habere dominatum? Habebat autem qui thronis, dominationibus, angelis imperabat. Nam etsi erat inter bestias, sicut scriptum est, tamen angeli ministrabant ei, ut agnoscas aliud incarnationis esse, aliud potestatis. Secundum carnem itaque temptatur a bestiis, secundum divinitatem ab angelis adoratur. Didicimus igitur 'factum' esse hominem et ad hominem hoc esse referendum. Denique et alibi habes: Qui factus est ex semine David. Secundum carnem utique ex semine David factus est, deus autem ante saecula ex deo natus est. Nec semper tamen 'factum esse' ad creationem refertur. Scriptum est enim: Domine, refugium factus es nobis et: factus es mihi in salutem. Non utique creationis definitio vel editio declaratur, sed refugium 'mihi' factus et conversus 'mihi' dicitur ad salutem, sicut et apostolus dixit: Qui factus est nobis sapientia a deo et iustitia et sanctificatio et redemptio. Nobis 'factum', non creatum ex patre dixit. Denique quomodo dicat factum nobis esse sapientiam, in posterioribus exposuit dicens: Sed loquimur dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praedestinavit deus ante tempora saecularia in gloriam nostram, quam nemo principum huius saeculi cognovit. Si enim cognovissent, numquam dominum maiestatis crucifixissent. Ubi 'mysterium' passionis exprimitur, non utique generationis aeternae series declaratur. 'Sapientia' igitur mea crux domini est, redemptio mea mors domini est. Sanguine enim praetioso redempti sumus, ut apostolus Petrus dixit. Sanguine ergo suo quasi homo dominus nos redemit idemque quasi deus peccata donavit. Non ergo in verbis quasdam constituamus insidias et verborum tendiculas aucupemur, ut, quia et aliud secundum impios significare putatur sermo, qui legitur, non id quod sensus exprimat, sed quod littera ostendat, interpraetemur. Sic perierunt Iudaei, dum sensuum profunda despiciunt et sequuntur nuda verborum. Littera enim occidit, spiritus autem vivificat. Et tamen inter duo gravia sacrilegia fortasse detestabilius sit ad divinitatem referre, quae carnis sunt, quam ad litteram referre, quae spiritus sunt. Illi timuerunt in deo carnem credere et ideo redemptionis gratiam perdiderunt, quia causam salutis abiurant, isti divinitatis maiesta, tem usque ad carnis infirma deducunt. Detestandi Iudaei, qui carnem domini crucifixerunt, detestabiliores tamen eos arbitror, qui divinitatem Christi cruci subditam crediderunt. Denique, qui Iudaeis saepe tractabat, hereticum, inquit, post unam correptionem devita! Nec tamen sine iniuria patris 'factum nobis esse sapientiam' ad illam inenarrabilem nec ullis temporibus momentisque obnoxiam Christi generationem sacrilega interpraetatione derivant. Nam praeter id quod fili iniuria patris est contumelia, etiam in patrem sacrilegia ista procedunt, de quo scriptum est: Fiat autem deus verax, omnis autem homo mendax. Aut si de filio putant dictum, generationi quidem non praeiudicant, deum autem et deum verum huius lectionis auctoritate quod abnuunt, confitentur. Prolixum est, si velim singula recensere, quotiens 'factum' legerimus, non utique per naturam, sed per gratiam. Nam et Moyses dicit: Adiutor et protector factus est mihi in salutem. Et David dicit: Esto mihi in deum protectorem et in domum refugii, ut salvum facias me. Et Eseias dicit: Factus est omni civitati humili adiutor. Non utique sancti deo dicunt 'creatus es', sed 'protector et adiutor per gratiam tuam factus es nobis'. Unde nec illud verendum est, quod solent Arriani scaeva interpraetatione conponere dicentes factum esse dei verbum, quia 'scriptum est, inquiunt: Quod factum est in ipso, vita est. — Primum intellegant, si ad substantiam divi- nam referunt quod factum est, Manichaeorum se quaestionibus inplicari. Obiciunt enim Manichaei: Si quod in ipso factum est, vita est, est ergo aliquid, quod in ipso factum non sit et mors sit, ut duo impie inducant principia. Sed hoc damnat ecclesia. Deinde unde possunt docere sic pronuntiasse evangelistam? Plerique enim docti et fideles sic pronuntiant: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est, alii sic: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil; deinde pronuntiant quod factum est et subiungunt in ipso, hoc est: Quidquid autem 'factum' est in ipso.' Quid est 'in ipso', apostolus docet dicens: In ipso enim et sumus et vivimus et movemur et alibi: Omnia in ipso creata sunt. Tamen etiamsi, quemadmodum velint, pronuntient, non possunt hinc calumniari deo verbo, si ad substantiam eius velint referre quod factum est, quin calumnientur et patri deo, de quo scriptum est: Qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera eius, quia in deo sunt facta. Ecce hic opera hominis in deo facta legimus et ad substantiam tamen divinam referre non possumus, sed aut per ipsum facta cognoscimus, ut est etiam illud apostolicum, quia omnia per ipsum et in ipso creata sunt et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant, aut, ut docet praesentis lectio testimonii, virtutes, quibus vitae aeternae fructus adquiritur, in deo factas aestimare debemus, castitatem, pietatem, religionem, fidem et alia huiusmodi, quae in voluntate dei facta sunt. Ergo sicut in dei patris, ita etiam in Christi voluntate et virtute facta sunt, sicut legimus: Creati in Christo in operibus bonis, et in psalmo: Fiat pax in virtute tua, et alibi: omnia in sapientia fecisti. In sapientia, inquit, fecisti, non 'sapientiam fecisti'. Nam cum omnia in sapientia facta sint, Christus autem 'sapientia dei' sit, non accidens utique, sed subsistens et permanens in aeternum, si facta est sapientia, iam deteriore condicione facta est quam omnia, quia sapientia fieri per se ipsa non potuit. Ergo si factum esse frequenter ad aliquid, non ad naturam refertur, etiam creatum esse ad causam refertur. Unde intellegimus illud, quod de incarnatione domini scriptum est: Dominus creavit me principium viarum suarum in opera sua id significare quod ad redimenda opera patris dominus Iesus ex virgine sit creatus. Neque enim dubitari potest de incarnationis dictum esse mysterio, cum 'propter opera sua' a corruptelae servitio liberanda dominus susceperit carnem, ut illum, qui imperium habebat mortis, per sui corporis destrueret passionem. Caro enim Christi propter opera, divinitas ante opera, quia ipse ante omnia, et omnia in ipso constant. Non ergo divinitas propter opera, sed propter divinitatem opera, sicut apostolus declaravit dicens quia propter filium dei omnia. Sic enim habes: Decebat autem eum, per quem omnia et propter quem omnia, multis filiis in gloriam adductis ducem salutis eorum per passionem consummari. Nonne evidenter exposuit quia dei filius, qui propter divinitatem suam omnia creavit, is postea propter populi salutem et carnis susceptionem et mortis adsumpserit passionem? Propter quae autem opera sit creatus ex virgine, ipse dominus, cum illum caecum curaret, ostendit dicens: In illo me oportet operari opera eius, qui me misit. Et addidit, ut de incarnatione dictum crederemus: Cum in hoc mundo sum, lux sum huius mundi. Etenim quasi homo in hoc mundo pro tempore est; nam quasi deus semper est. Denique et alibi ait: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem mundi. Nec de 'principio' residet aliquid quaestionis, cum interrogatus in carne tu qui es?, responderit: Principium quod et loquor vobis. Quod non solum ad divinitatis aeternitatem refertur, sed etiam ad documenta virtutum. Ex hoc enim et deum se probavit aeternum, quia omnium ipse principium est, et uniuscuiusque virtutis auctorem, quia 'ecclesiae caput' est, sicut scriptum est, quia ipse est caput corporis ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis. Liquet igitur et de incarnatione dictum esse principium viarum suarum, quod ad sacramentum suscepti corporis videtur esse referendum. Ideo enim carnem suscepit, ut ad caelum nobis sterneret iter. Denique ait: Ascendo ad patrem meum, et ad patrem vestrum, ad deum meum et ad deum vestrum. Denique ut scias quod 'vias suas' omnipotens pater secundum incarnationem praescripserit filio, habes in Zacharia ad 'Iesum indutum vestimenta sordida' ab angelo dictum: Haec dicit dominus omnipotens: Si in viis meis ambulaveris et praecepta mea custodieris. Quid est vestimentum illud sordidum nisi carnis adsumptio? 'Viae' igitur domini velut quidam tramites bonae vitae sunt, qui diriguntur a Christo, qui ait: Ego sum via et veritas et vita. Via ergo superna est 'dei virtus'; Christus enim via nobis est, et bona via, quae 'credentibus caeli regna patefecit'. Viae autem domini viae rectae sunt, sicut scriptum est: Vias tuas, domine, notas fac mihi. Via castitas, via fides, via est abstinentia. Est namque via virtutis, est et via iniqui- tatis; scriptum est enim: Et vide, si est via iniquitatis in me. Principium itaque nostrae virtutis est Christus, principium integritatis, qui docuit virgines non viriles expectare concubitus, sed integritatem mentis et corporis sancto magis dicare spiritui quam marito; principium parsimoniae Christus, qui pauper factus est, cum dives esset, principium patientiae Christus, qui, cum malediceretur, non remaledixit, cum percuteretur, non repercussit, principium humilitatis Christus, qui 'formam servi accepit', cum patrem deum maiestate virtutis aequaret. Ex illo enim accepit virtus unaquaeque principium. Et ideo ut haec virtutum genera disceremus, filius datus est nobis, cuius principium super umeros eius. Principium illud crux domini est, principium fortitudinis, quo via sanctis est reserata martyribus ad sacri certaminis passionem.