Imaginem autem unam et similitudinem unam supra diximus. Superest, ut unius quoque maiestatis patrem filiumque doceamus. Nec longe aberit. Cum enim ipse dixerit de se filius: Cum autem venerit filius hominis in maiestate sua et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suae, ecce fili expressa maiestas est. Quid ei deest, cuius increatam maiestatem negare non possunt? Est ergo fili maiestas. Accipiant nunc, unde dubitare non possint, quod patris et fili una maiestas sit. Ipse enim dominus dixit: Nam qui me erubuerit et meos sermones, hunc filius hominis erubescet, cum venerit in maiestate sua et patris et sanctorum angelorum. Quid est et sanctorum angelorum, nisi quia honorantur et servi domini dignitate? Dignitatem suam ergo ad filium et patrem rettulit, non ut angeli habeant cum patre et filio aequale consortium, sed ut praeminentem gloriam dei cernant. Neque enim suam maiestatem angeli habent, sicut lectum est de filio: Cum sederit in sede maiestatis suae, sed adsistunt, ut patris et fili gratiam videant, quibus aut possunt aut merentur aspectibus. Denique ipsa se explanant verba divina, ut intellegas illam gloriam patris et fili cum angelis non esse communem. Sic enim habes: Cum autem venerit filius hominis in maiestate sua et omnes angeli cum eo; et ut doceret unam maiestatem et unam gloriam esse patris et suam, ipse in alio libro ait: Et filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria patris sui cum angelis sanctis. Illi in obsequio, hic in gloria, illi in comitatu, iste in suggestu, illi stant, hic sedet. Ut verbo tamen usus utamur humani, hic iudicat, hi ministrant. Divine autem non praemisit maiestatem patris et subdidit suam et angelorum, ne de superioribus ad inferiora fecisse gradum quendam et ordinem videretur. Sed quia pater inferior videri non poterat, praemisit 'maiestatem suam' et addidit patris et angelorum, ne se medium inter patrem et angelos nominando aut ab angelis ad patrem per sui quoque incrementa fecisse quendam videretur ascensum, aut a patre rursus ad angelos per ordinem cum sui etiam deminutione crederetur fecisse descensum. Namque nos, qui unam divinitatem patris et fili confitemur, diversum ut Arriani ordinem non putamus. De substantia autem, imperator auguste, quid loquar unius filium cum patre esse substantiae, cum 'imaginem paternae substantiae' filium legerimus, ut in nullo secundum divinitatem a patre intellegas discrepare? Iuxta hanc imaginem dixit: Omnia quae pater habet, mea sunt. Ergo nec substantiam in deo possumus denegare. Neque enim insubstantivus est, qui aliis dedit habere substantiam, licet alia sit substantia dei, alia creaturae, nec possit insubstantivus filius dei esse, 'per quem cuncta subsistunt'. Et ideo ait: Non est absconditum os meum, quae fecisti in abscondito, et substantia mea in inferioribus terrae. 'Virtuti' enim et 'divinitati' ea, quae ante constitutionem mundi vel imperspicabili maiestate sunt gesta, abscondita esse non poterant. Legimus ergo substantiam. Sed dices de incarnatione dictam esse substantiam. — Interim nomen substantiae lectum probavi et lectum non pro patrimoniis, ut dicitis. Iam, si placet, accipiamus secundum mysterium in inferioribus Christi fuisse substantiam. Etenim ut defunctorum animas in sui corporis anima liberaret, vincla mortis solveret, peccata donaret, operatus est in inferno. Et tamen quid obstat, quominus illam divinam intellegas esse substantiam, cum deus ita ubique sit, ut ei dictum sit: Si ascendero in caelum, tu ibi es, si descendero in infernum, ades? Denique ad substantiam divinam derivandum esse intellectum sequentibus declaravit dicens: Inoperatum meum viderunt oculi tui, eo quod non operis factura sit filius, sed verbum genitum potestatis aeternae. ᾿Ακατέργαστον enim dixit, hoc est inoperatum atque increatum, verbum sine alicuius creaturae testimonio ex patre natum. Et tamen abundamus aliis substantiae testimoniis. Sit ista hoc loco substantia corporalis, dummodo non opus dei filium, sed inoperatam eius divinitatem et ipse fatearis. Scio autem aliquos dicere inoperatum etiam incarnationis esse mysterium, quod non sit virilis copulae usus operatus, quia partus est virginis. Si ergo plerique hoc loco nec Mariae partum opus esse dixerunt, tu, Arriane, opus putas esse dei verbum? At hic tantum substantiam legimus? Nonne et alibi dixit: Portae civitatum fractae sunt, montes ceciderunt et revelata est substantia? Numquid hic quoque creatura signatur? Solent enim aliqui dicere pecuniariam esse substantiam. Ergo si ad sensum refers, ideo ceciderunt montes, ut pecuniarium patrimonium cerneretur? Sed meminerimus, qui montes ceciderunt! Illi utique, de quibus dictum est: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic monti 'tollere et iactare in mare'. Montes ergo sunt altitudines se extollentes. Denique in Graeco regna ceciderunt habetur. Quae regna nisi satanae, de quo dixit dominus: Quomodo stabit regnum eius? Ipsos ergo legimus montes, quae regna sunt diaboli. Ideoque istis cadentibus regnis de corde fidelium revelatum est paternae dei filium Christum esse substantiae. Qui sunt etiam illi montes aerei, de quorum medio quattuor currus procedunt? Advertimus altitudinem illam extollentem se adversus scientiam dei verbo domini conruisse, cum diceret dei filius: Obmutesce et exi, inmunde spiritus. De quo et in propheta dixit: Ecce ego ad te, mons corrupte. Isti ergo ceciderunt montes, et 'revelatum est' quia esset in Christo divina substantia, dicentibus his qui viderant: Vere filius dei est. Non enim humana, sed divina potestate daemoniis imperabat. Hieremias quoque dicit: Super montes accipite luctum et super semitas desertas planctum, quia defecerunt, eo quod non sint homines, non acceperunt vocem substantiae, a volatilibus usque ad iumenta expaverunt et perierunt. Nec praeterit etiam alibi, cum fragilitates exponeret condicionis humanae, ut susceptam a se infirmitatem carnis et adfectum nostrae mentis ostenderet, dixisse dominum per prophetam: Memento, domine, quae est substantia mea, quia in natura fragilitatis humanae dei filius loquebatur. De quo supra, ut incarnationis mysteria revelaret, ait: Tu vero reppulisti, domine, et pro nihilo dispulisti Christum tuum, avertisti testamentum servi tui, profanasti in terra sanctitatem eius. In quo utique 'servum' dixit nisi in carne? Quia non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo, sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudine hominum factus et specie inventus ut homo. Mea ergo susceptione 'servus', sua 'dominus' potestate est. Quid illud quod habes: Quoniam quis stetit in substantia domini? et alibi: Et si stetissent in substantia mea et audissent verba mea et si docuissent plebem meam, avertissem eos a nequitiis et conventionibus suis? Quomodo negant dei esse substantiam? Quomodo verbum substantiae, quod creberrimum in scripturis est, putant esse vitandum, cum ipsi 'ex alia substantia' — hoc est eterousion — dicendo filium substantiam tamen in deo esse non abnuant? Non igitur verbum, sed vim verbi fugiunt, quia nolunt verum esse dei filium. Nam licet humano verbo non possit divinae generationis series compraehendi, tamen indicarunt patres fidem suam tali proprie contra eterousion sermone signandam, auctoritatem secuti prophetae qui ait: Quis stetit in substantia domini et vidit verbum eius? Secundum impietatem igitur suam positum substantiae verbum recipiunt Arriani, secundum pietatem autem fidelium conprobatum repudiant et refutant. Nam quid est aliud, cur homousion patri nolint filium dici, nisi quia nolunt verum dei filium confiteri? Sicut auctor ipsorum Eusebius Nicomedensis epistula sua prodidit scribens: Si verum, inquit, dei filium et increatum dicimus, homousion cum patre incipimus confiteri. Haec cum lecta esset epistula in concilio Nicaeno, hoc verbum in tractatu fidei posuerunt patres, quod viderunt adversariis esse formidini, ut tamquam evaginato ab ipsis gladio ipsorum caput nefandae heresis amputarent. Frustra autem verbum istud propter Sabellianos decli- nare se dicunt et in eo suam imperitiam produnt. Homousion enim aliud alii, non ipsum est sibi. Recte ergo homousion patri filium dicimus, quia verbo eo et personarum distinctio et naturae unitas significatur. An negare possunt usian lectam, cum et panem epiusion dominus dixerit et Moyses scripserit: Ὑμεῖς ἔσεσϑέ μοι λαὸς περιούσιος? Aut quid est οὐσία vel unde dicta, nisi ἀεὶ οὖσα, quod semper maneat? Qui enim est et est semper, deus est, et ideo manens semper οὐσία dicitur divina substantia. Et propterea epiusios panis, quod ex verbi substantia substantiam virtutis manentis cordi et animae subministret; scriptum est enim: Et panis confirmat cor hominis. Servemus igitur praecepta maiorum nec hereditaria signacula ausi rudis temeritate violemus. Librum signatum illum propheticum non seniores, non potestates, non angeli, non archangeli aperire ausi sunt, soli Christo explanandi eius praerogativa servata est. Librum sacerdotalem quis nostrum designare audeat, signatum a confessoribus et multorum iam martyrio consecratum? Quem qui designare coacti sunt, postea tamen damnata fraude signarunt, qui violare non ausi sunt, confessores et martyres extiterunt. Quomodo fidem eorum possumus denegare, quorum victoriam praedicamus? Nemo metuat, nemo formidet. Plus confert fidelibus qui minatur. Venenatae sunt blanditiae perfidorum, tunc cavendae, cum id quod negant, praedicare se simulant. Sic decepti sunt et ante, qui facile crediderunt, ut ibi perfidiae laqueos inciderent, ubi fidem esse credebant. Qui dicit, inquiunt, Christum creaturam secundum ceteras creaturas, anathema sit. Audierunt simplices et crediderunt. Innocens enim, sicut scriptum est, credit omni verbo. Audierunt ergo et crediderunt primo decepti sono ac velut aves intenti ad escam fidei extentum sibi laqueum non caverunt. Ita dum fidem sequuntur, hamum nefandae fraudis adtrectaverunt. Et ideo estote, inquit, astuti sicut serpentes et simplices sicut, columbae: praemittitur astutia, ut sit tuta simplicitas. Sunt enim serpentes evangelici, qui exuunt veterem usum, ut induant novos mores, sicut Scriptum est: Expoliantes veterem hominem cum actibus eius et induentes novum secundum imaginem eius, qui creavit eum. Discamus ergo depositis vetusti hominis exuviis evangelicorum serpentium vias, ut more serpentium servare caput, fraudem cavere norimus. Satis fuerat dicere: 'Qui dicit creaturam Christum, anathema sit.' Cur bonae confessioni, Arriane, venena permisces, ut totum corpus contamines? Addendo enim secundum ceteras creaturas non creaturam Christum negas, sed creaturam dicis esse dissimilem. Creaturam enim dicis, etsi praestantiorem ceteris adseras creaturis. Denique Arrius, huius impietatis magister, dei filium creaturam dixit esse perfectam, sed non sicut ceteras creaturas. Vides igitur hereditario patris vestri vos usos esse sermone. Sat est creaturam negare; quid opus fuit addere sed non sicut ceteras creaturas? Recide quod putruit, ne serpat contagio: venenum habet, mortem adfert. Deinde dicis interdum deum Christum. Sed ita dic deum, ut deum verum, ut 'plenitudinem ei paternae divinitatis' adsignes. Sunt enim qui dicantur dii sive in, caelo sive in terra. Non ergo perfunctorie nuncupandus deus, sed ita ut eandem divinitatem praedices in filio, quam pater habet, sicut scriptum est: Sicut enim pater vitam habet in semet ipso, sic dedit et filio vitam habere in semet ipso. Dedit utique quasi filio per generationem, non quasi inopi per gratiam. Et potestatem dedit ei iudicium facere, quoniam filius hominis est. Vide quid addidit, ne tu calumnieris ex verbo: filium hominis legis et accipientem arguis? Negas ergo deum, si non omnia filio, quae dei sunt, deferuntur. Cum enim dixerit: Omnia, quae pater habet, mea sunt, cur tu non omnia, quae divinae naturae sunt, etiam in filio confiteris? Nam qui dicit: Omnia quae pater habet, mea sunt, quid excipit, quod non habet? Quid est, quod enfatico quam fideli magis sermone conmemoras quia mortuos suscitaverit, maria pede transmiserit, infirmitates hominum curaverit? Haec etiam servulis suis praestitit. Plus ista miror in hominibus, quod tantam dederit potestatem hominibus. Aliquid de Christo audire desidero, quod speciale sit Christi, quod cum his quae creata sunt, non possit esse commune: quia 'genitus', quia 'unicus' est dei filius, quia 'deus verus ex deo vero', quia ad dexteram patris sedet. Ubique lego consessum patris et fili, semper ad dexteram filius sedet. 'Numquid melior filius patre?' Non hoc dicimus. Sed caritas dei honorat, humana iniquitas derogat. Scivit pater serendas esse de filio quaestiones, praebuit nobis, quod sequeremur, pietatis exemplum, ne filio derogemus. Uno tantum loco 'stantem ad dexteram dei Iesum' Stephanus vidisse se dixit. Et hoc disce, ne quam hinc moveas quaestionem. Cur enim ubique ad dexteram sedere ostenditur, uno legitur in loco stare? Sedet quasi iudex vivorum et mortuorum, stat quasi advocatus suorum. Stabat ergo quasi sacerdos, quando patri hostiam boni martyris offerebat, stabat quasi bono luctatori bravium tanti praesul certaminis redditurus. Accipe et tu spiritum dei, ut ista distinguas, sicut accepit et Stephanus, et dicas sicut dixit et martyr: Ecce video caelos apertos et filium hominis stantem ad dexteram dei. Qui caelos apertos habet, Iesum ad dexteram dei cernit, qui clausos oculos habet mentis, Iesum ad dexteram dei non videt. Confiteamur ergo Iesum ad dexteram, ut caelum et nobis aperiatur; claudunt sibi caelum, qui aliter confitentur. Quod si qui obiciunt quia filius stabat, ostendant hoc loco quia pater sedebat. Nam licet filium hominis stare dixerit, tamen hoc loco nec patrem sedere memoravit. Ut autem evidentius cognosceretur nulla esse stantis iniuria, sed potestas, filium Stephanus obsecrabat, ut se amplius commendaret patri, dicens: Domine Iesu, recipe spiritum meum. Et ut eandem patris et fili potestatem esse ostenderet, repetivit dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Hoc dominus in passione propria quasi filius hominis patri dicit, hoc et Stephanus filium dei in suo martyrio deprecatur. Cum eadem gratia a patre filioque deposcitur, eadem potentia declaratur. Aut si volunt Stephanum patri dixisse, videant, quid propria testificatione significent. Licet nos ista non moveant, advertant tamen, qui totum in littera constituunt et in ordine, quod prius filius sit rogatus. Nos autem et secundum eorum interpraetationem ostendimus unitatem paternae maiestatis et fili; nam cum et pater rogatur et filius, aequalitas precationis operationis indicat unitatem. Si autem non illis placet filio dictum domine, videmus quod etiam dominum eum negare conantur. Sed iam, quia martyris tanti corona processit, studia certaminis relaxemus, ferias hodierni sermonis habeamus. Prosequamur sanctum martyrem laudibus, sicut post magna decebat certamina, vulneribus quidem adversarii cruentatum, sed Christi praemiis coronatum.