Nec illud sane metuo, quod solent obtendere minorem esse, quia missus est. Si enim et minor non docetur et honorificentiae docetur aequalitas, cum ita omnes honorificent filium sicut honorificant patrem, constat eo minorem non esse, quod missus est. Non ergo humani sermonis angustias, sed verborum caritatem intuere, operibus crede! Considera quia dominus noster Iesus Christus in Eseia locutus est 'a spiritu sancto esse se missum'. Numquid ergo spiritu minor filius, quia missus a spiritu est? Habes igitur scriptum quod filius a patre et spiritu eius dicat esse se missum: Ego sum, inquit, primus, ego in aeternum; et manus mea fundavit terram, dextera mea solidavit caelum, et infra: Ego locutus sum, ego vocavi, ego adduxi eum et prosperum iter eius feci. Accedite ad me et audite haec. Non in occulto ab initio locutus sum. Cum fierent, illic eram, et nunc dominus misit me et spiritus eius. Utique qui caelum fecit et terram, ipse dicit a domino et a spiritu eius esse se missum. Videtis ergo quod simplicitas sermonis, non iniuria missionis sit. Ipse igitur missus a patre, ipse est missus ab spiritu. Et ut agnoscas nullam maiestatis esse distantiam, etiam filius spiritum mittit, sicut ipse dixit: Cum venerit autem paraclitus, quem ego mittam vobis a patre meo, spiritum veritatis, qui a patre meo procedit. Hunc eundem paraclitum et a patre esse mittendum supra docuit dicens: Paracletus autem ille spiritus sanctus, quem mittet pater in nomine meo. Vide unitatem, quia quem deus pater mittit, mittit et filius, et quem mittit pater, mittit et spiritus. Aut si nolunt filium missum, quia 'dexteram' patris filium legimus, ipsi de patre, quod de filio abnuunt, fatebuntur, nisi forte aut alterum sibi patrem aut alterum sibi filium inveniant Arriani. Sileant igitur inanes de sermonibus quaestiones, quia regnum dei, sicut scriptum est, non in persuasione verbi est, sed in ostensione virtutis. Servemus distinctionem divinitatis et carnis. Unus in utraque loquitur dei filius, quia in eodem utraque natura est; etsi idem loqui- tur, non uno semper loquitur modo. Intende in eo nunc gloriam dei, nunc hominis passiones. Quasi deus loquitur quae sunt divina, quia verbum est, quasi homo dicit quae sunt humana, quia in mea substantia loquebatur. Hic est panis vivus qui descendit de caelo. Panis hic caro est, sicut ipse dixit: Hic panis, quem ego dabo, caro mea est. Hic est qui descendit, hic est quem pater sanctificavit et misit in hunc mundum. Nec ipsa littera nos docet sanctificatione non divinitatem eguisse, sed carnem? Denique ipse dominus dixit: Et ego memet ipsum sanctifico pro ipsis, ut agnoscas quod et sanctificatur in carne pro nobis et divinitate sanctificat. Hic idem est quem pater misit, sed factum ex muliere, factum sub lege, ut apostolus dixit. Hic est qui ait: Spiritus domini super me, propter quod uncxit me, evangelizare pauperibus misit me. Hic est qui dicit: Mea doctrina non est mea, sed eius qui me misit. Si quis voluerit voluntatem eius facere, cognoscet de doctrina, utrum ex deo est an ego a me ipso loquar. Alia ergo ex deo doctrina, alia ex homine. Itaque Iudaei cum doctrinam eius secundum hominem quaererent, ut dicerent: Quomodo hic litteras novit, cum non didicerit? respondit Iesus et dixit: Mea doctrina non est mea. Nam cum sine eruditione litterarum doceat, non quasi homo, sedpote ut deus videtur docere, qui doctrinam non didicerit, sed invenerit. Adinvenit enim omnem viam disciplinae, ut supra lectum est. Nam utique de filio dei dictum est: Hic est deus noster et non aestimabitur alius ad eum; adinvenit enim omnem viam disciplinae. Post haec in terris visus est et cum hominibus conversatus est. Quomodo ergo secundum divinitatem doctrinam suam non habet, qui adinvenit omnem viam disciplinae, antequam videretur in terris? Aut quomodo minor, de quo dictum est: Non aestimabitur alius ad eum? Utique incomparabilis dicitur, ad quem nemo alius aestimari potest, sed ita incomparabilis, ut patri nequeat anteferri. Quod si de patre dictum putant, impietatem Sabelli non evadunt, ut patri susceptionem humanae carnis adtribuant. Persequamur sequentia: Qui a semet ipso, inquit, loquitur, gloriam suam quaerit. Vide unitatem, quae et patrem signat et filium. Non potest non esse, qui loquitur, sed non potest a semet ipso esse, quod loquitur, in quo naturaliter ex patre sunt omnia. Quid est autem: gloriam suam quaerit? Hoc est non divisam a patre gloriam; nam utique et verbum deus habet gloriam. Denique dicit: ut videant gloriam meam. Sed illa verbi gloria eadem patris gloria est, sicut scriptum est: Dominus Iesus in gloria dei patris. Ita igitur secundum divinitatem dei filius suam gloriam habet, ut patris et fili una sit gloria. Non ergo minor in claritate, quia una gloria, non minor divinitate, quia plenitudo divinitatis in Christo est. 'Et quomodo, inquit, scriptum est: Pater, venit hora, clarifica, ilium tuum? Qui hoc dicit, clarificatione, inquit, indiget.' — Huc usque oculos habes, quod reliquum est non legisti? Sequitur enim: ut filius clarificet te. Numquid et pater indiget, qui clarificandus a filio est? Pari modo oboedientiam fili obicere solent, quia scriptum est: Et specie inventus ut homo, humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem. — Et 'hominem' praemisit et 'usque ad mortem' dixit, ut intellegeremus oboedientiam mortis non divinitatis fuisse, sed incarnationis, in qua et officia nostra suscepit et nomina. Didicimus itaque unam esse potentiam trinitatis, quam nos in ipsa quoque docuit passione. Filius enim patitur per corporis sacramentum, apostolis spiritus sanctus infunditur, in manus patris commendatur spiritus, deus quoque pater maxima voce signatur. Didicimus unam patris et fili esse imaginem, unam similitudinem, unam sanctificationem. Didicimus unam esse operationem, unam gloriam, unam quoque divinitatem. Unus ergo et solus deus, quia scriptum est: Dominum deum tuum adorabis et ipsi soli servies. Unus deus, non ut ipse sit pater et filius, sicut impius Sabellius adserit, sed quia patris et fili spiritusque sancti una divinitas sit. Ubi una divinitas, una voluntas et una praeceptio. Denique ut scias et patrem esse et filium esse et unum opus patris ac fili esse, apostolum sequere, qui dixit: Ipse autem deus et pater noster et dominus noster Iesus dirigat viam nostram ad vos. Et patrem loquitur et filium loquitur, sed unitas directionis est, quia unitas potestatis est. Sic et alibi: Ipse autem dominus noster Iesus Christus et deus et pater noster, qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia, consoletur corda vestra et confirmet. Quantam unitatem ostendit, ut consolationis unitas, non pluralitas sit! Conticiscat ergo perfidia, aut si ratione non vincitur, morali humanitate flectatur. Consideremus, quam moraliter egerit dominus, ut nos non solum fidem, sed etiam mores doceret. Namque in forma hominis constitutus 'subditus erat' Ioseph et Mariae. Numquid ergo minor et hominibus, quia subditus? Aliud pietatis, aliud potestatis est, sed non praeiudicat pietas potestati. In eo ergo legis subditum patri, in corpore scilicet, in quo erat subditus matri. Agamus et nos moraliter, persuadeamus illis quod sibi prosit, obsecremus et ploremus ante dominum, qui fecit nos. Non vincere volumus, sed sanare, non insidiose agimus, sed religiose monemus. Saepe flectit humanitas, quos nec virtus potuerit superare nec ratio. Denique dominus illum hominem, qui ex Hierusalem descendens incidit in latrones, quem non asperioribus legis medicamentis, non profetico rigore curaverat, oleo curavit et vino. Veniant ergo ad hunc omnes, qui sanari volunt, accipiant medicamentum, quod a patre detulit et praeparavit in caelo ex illis confectum immortalibus sucis. Hoc ex terra non pullulat; expers enim omnis natura huius confectionis. Divino enim consilio suscepit hanc carnem, ut ostenderet legem carnis legi esse subditam mentis. Suscepit carnem, ut quasi homo vinceret, qui homines erudiret. Quid mihi prode esset, si quasi deus exserta potestate divinitatem suam tantummodo inviolabilem demonstrasset? Aut cur susciperet carnem, nisi ut temptari se naturae adque infirmitatis meae condicione pateretur? 'Temptari' debuit, 'conpati' mihi debuit, ut scirem, quemadmodum temptatus vincerem, conpassus evaderem. Vicit per continentiam, vicit per contemptum divitiarum, vicit per fidem, calcavit ambitionem, fugavit intemperantiam, lasciviam relegavit. Hoc medicamentum Petrus vidit et retia sua, strumenta videlicet quaestus et subsidia, dereliquit, renuntians carnis concupiscentiae tamquam corruptae navi, in quam sentina quaedam multarum ingreditur passionum. Magnum ergo medicamentum, quod non solum cicatricem vetusti vulneris amputavit, sed etiam causam pas- sionis incidit. O fides, thensauris omnibus opulentior, o vulnerum nostrorum peccatorumque medicina praestantior! Consideremus quia nobis prode est bene credere. Mihi enim prode est scire quia propter me Christus 'suscepit meas infirmitates', mei corporis subiit passiones, 'pro me peccatum', hoc est pro omni homine, 'pro me maledictum factus' est, pro me adque in me subditus adque subiectus, pro me agnus, pro me vitis, pro me lapis, pro me servus, pro me filius ancillae, pro me diem iudicii ignorans, pro me 'nesciens diem aut horam'. Nam quomodo posset nescire diem, qui dies fecit et tempora? Quomodo posset diem ignorare iudicii, qui et horam iudicii futuri expressit et causam? Factus ergo maledictum non secundum divinitatem, sed secundum carnem. Scriptum est enim: Maledictus omnis, qui pendit in ligno. Secundum carnem utique pependit, et ideo maledictum, quia nostra maledicta suscepit. Ille flevit, ne tu, homo, diu fleres, ille iniurias passus est, ne tu iniuriam tuam doleres. Grande remedium solacium habere de Christo. Ille haec pro nobis patientius tulit, et sumus, qui patienter haec pro illius nomine ferre nequeamus? Quis adpetitus non discat ignoscere, quando pro persecutoribus suis Christus et cruci fixus orabat? Videsne illas, quas tu putas Christi infirmitates, tuas esse virtutes? Cur de remediis nostris ei quaestionem movemus? Lacrimae illae nos lavant, fletus illi nos abluunt, addubitatio illa nos firmat, ne tu, si coeperis dubitare, desperes. Quanto maior est iniuria, tanto uberior debetur gratia. Sed in ipsis iniuriis cognosce divinitatem. In cruce pendebat, et elementa ei omnia serviebant, sol refugit, dies occidit, offusae et circumfusae tenebrae, terra tremuit, et non tremuit qui pependit. Quid aliud haec quam auctoris reverentiam signant? Quia in cruce est vides; quia regnum dei donat non vides? Quia 'mortem gustavit' legis, quia latronem quoque ad paradisum invitavit non legis? Mulieres flentes in- tueris ad tumulum, non intueris angelos excubantes? Quid dixerit legis, quid gesserit non legis? Dicis Chananeae mulieri dixisse dominum: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Istrahel; non dicis quoniam id, quod ab ea rogatus est, fecit! — Unde intellegere te convenit quia missus non id significat, quod alieno sit coactus imperio, sed quod voluntario functus sit arbitratu, alioquin contemptum ostendis patris. Si enim, ut tu interpraetaris, paternorum famulus praeceptorum venerat in Iudaeam, ut solis eius incolis mederetur, et Chananeae prius filiam, ut legimus, liberavit, non utique alieni fuit exsecutor imperii, sed voluntarii liber arbitrii. Ubi autem libertas, ibi nulla praevaricatio missionis. Nec vereare, ne displiceat patri, quod fecit filius, cum ipse dicat: Quaecumque placita sunt ei, facio semper et alibi: Opera quae ego facio, ipse facit. Quomodo ergo patri potuit displicere, quod ipse fecit per filium? Unus enim deus, sicut scriptum est, iustificabit circumcisionem, ex fide et praeputium per fidem. Omnia lege, omnia diligenter adverte, invenies sic demonstrasse se Christum, ut deus in homine cerneretur. Nec malitiose accipias de patre filium gloriantem, cum audias patrem in filio complacentem. Sed si moralibus flecti non queunt, provocemus ad iudicem. Ad quem tandem ibimus? Nempe ad eum, qui iudicium habet. Numquid ad patrem? Sed pater non iudicat quemquam; omne enim iudicium dedit filio. Dedit utique generando, non largiendo. Vide quam te noluerit suo filio derogare, ut tibi ipsum iudicem daret! Videamus ergo ante iudicium, quis causam meliorem habeat, ego an tu. Nempe prudentis actoris est prius conciliare sibi iudicem. Hominem honoras, deum non honoras? Quid ergo conciliat cognitorem, honorificentia an iniuria? Pone me peccasse, quod nostrum est: num offenditur honore suo Christus? Peccamus omnes; quis ergo veniam promerebitur, qui defert honorificentiam an qui inrogat contumeliam? Aut si te ratio non movet, species saltim iudicii ipsa commoveat. Adtolle oculos ad iudicem tuos, intuere qui sedeat, cum quo sedeat, ubi sedeat. Sedet Christus ad dexteram patris. Aut si oculis hoc non potes conpraehendere, audi dicentem prophetam: Dixit dominus domino meo: Sede ad dexteram meam. Sedet ergo ad dexteram patris filius. Dic nunc, qui de saecularibus arbitraris aestimanda divina, num tibi videatur inferior, qui ad dexteram sedet, num iniuria patris, quia ad sinistram sedet. Pater honorat, et tu iniuriam putas? pater mavult id esse pietatis exemplum, et tu putas praeceptionis imperium? 'De morte surrexit et ad dexteram dei sedet.' — 'Sed dixit, inquit, pater!' — Accipe etiam, ubi non dicit pater et praedicit filius: Amodo videbitis filium hominis sedentem ad. dexteram virtutis. Et hoc de adsumptione corporis dicit. Huic dicit: Sede ad dexteram meam. Nam si de aeterna sede divinitatis inquiris, interrogatus a Pilato, si ipse esset rex Iudaeorum, ait: In hoc sum natus. Unde et Paulus monet hoc esse nobis utile, si Christum non ex praecepto neque ex gratia, sed quasi 'dilectissimum filium' ad dexteram dei sedere credamus. Sic enim habes: Quae susum sunt, quaerite, ubi Christus est ad dexteram dei sedens, quae susum sunt, sapite. Hoc est enim superiora sapere: credere quia Christus, ut sedeat, non quasi iussus obsequitur, sed quasi filius dilectissimus honoratur. Propter rationem ergo corporis dicit: Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scamellum pedum tuorum. Quod si et hoc ad calumniam trahis, quia pater dicit ponam inimicos tuos, etiam pater trahit ad filium, quos filius suscitet adque vivificet. Nemo enim, inquit, potest venire ad me, nisi pater, qui misit me, adtraxerit eum, et ego resuscitabo eum in novissimo die. Et tu filium dei pro infirmitate dicis esse subiectum, cui pater trahit, quos ille in novissimo die suscitet? Haecine tibi videtur esse subiectio, in qua regnum patri paratur, cum pater ad filium trahat, et calumniae locus non sit, cum patri regnum filius tradat nec aliqui praeferatur? Haec enim documenta pietatis sunt, quod et pater filio et filius patri tradit. Ita enim sibi tradunt, ut neque ille qui accipit, quasi alienum adquirat, nec qui tradit, amittat. Ad dexteram quoque sedere nulla praelatio, nec ad sinistram iniuria; divinitas enim gradum nescit nec loco aliquo circumscribitur nec temporibus definitur. Angustis animis homines ista pensamus. Nulla differentia caritatis, nullum discrimen est unitatis. Sed cur longius evagamur? Circumspectasti omnia, vidisti iudicem, advertisti 'angelos' praedicantes. Illi 'laudant', et tu vituperas? Dominationes et 'potestates' 'venerantur' et tu calumniaris? Adorant omnes sancti eius, non adorat dei filius, non adorat spiritus sanctus. Serafin dicunt: Sanctus, sanctus, sanctus. Quid sibi vult sub uno nomine sanctitatis trina repetitio? Si trina repetitio, cur una laudatio? Si una lau- datio, cur trina repetitio, nisi quia pater et filius et spiritus sanctus sanctitate unum sunt? Non dixit semel, ne filium sequestraret, non bis, ne spiritum praeteriret, non quater, ne creaturas coniungeret. Et ut ostenderet trinitatis unam esse deitatem, cum tertio dixisset sanctus, sanctus, sanctus, addidit singulariter dominus sabaoth. Sanctus igitur pater, sanctus filius, sanctus et dei spiritus. Adoratur igitur trinitas, non adorat, laudatur trinitas, non laudat. Ego mallo sicut serafin credere et sicut omnes potestates virtutesque caelestes adorare. Igitur prosecutionem tuam videamus, quemadmodum concilies tibi iudicem. Dic sane, dic, inquam: 'Ego te, Christe, puto esse dissimilem patris.' — Respondebit et ille: 'Discerne si potes, discerne, inquam, quo putes esse dissimilem!' Dic aliut: 'Creaturam, inquies, te arbitror.' — Respondebit et Christus: 'Si duorum hominum testimonium verum est, tu nec mihi nec patri saltim credere debuisti, qui genitum nominavit?' — 'Bonum nego.' — Dicet et ille: 'Fiat tibi secundum fidem tuam, ut tibi bonus non sim.' — 'Omnipotentem non arbitror. — Respondebit et ipse: 'Non possum ergo tibi tua peccata donare. — 'Subiec- tum dico. Referet ad hoc: 'Cur igitur libertatem ac veniam ab eo petis, quem putas pro servitio esse subiectum?' Video haerere prosecutionem tuam. Non urgueo, quia peccatorum meorum ipse sum conscius. Non invideo veniam, quia ipse opto indulgentiam. Votum tuum scire desidero: Allegato apud iudicem desideria tua! Non prodo crimina, seriem tuorum expecto votorum. Dic utique ea, quae in communi voto sunt! Dic, inquam: 'Domine, fac me ad imaginem dei' — Respondebit et ille: 'Ad quam imaginem? Quam negasti?' — Dic: 'Fac me incorruptibilem.' — Referet utique: 'Quomodo te incorruptibilem facere possum, quem tu creaturam dicendo capacem corruptibilitatis esse voluisti? Mortui resurgent incorrupti, et corruptibilem dicis, quem deum cernis?' — Dic: 'Bonus esto mihi.' — Dicet: 'Quid postulas, quod negasti? Ego te bonum volui, ego dixi: Estote sancti, quoniam ipse sanctus sum. Et tu mihi id negare contendis? Et tu expectas veniam peccatorum? Sed nemo potest donare peccatum nisi solus deus. Itaque cum verus et solus tibi deus non sim, non possum utique tua peccata donare.' Haec Arrianus dicat; et Fotinianus: 'Nego te, inquit, deum.' — Respondebit et dominus: 'Dixit insipiens in corde suo: Non est deus de quo dictum putas, de Iudaeo, de gentili an de diabulo? De quovis dictum sit, Fotiniane, tolerabilior est ille qui tacuit. Tu vero et voce ausus es dicere, ut insipiente insipientior probareris. Negas ergo, inquit, deum, cum ego dixerim: Dii estis et fili excelsi omnes? Et tu deum negas, cuius opera divina circumspicis?' Dicat et Sabellianus: 'Ego te ipsum patrem et filium et spiritum sanctum arbitror.' — Respondebit et dominus: 'Non audis patrem, non audis filium? Numquid hic ulla confusio est? Scriptura ipsa te non docet patrem esse, qui detulit iudicium, filium esse, qui iudicat? Non audisti me dicentem: quia solus non sum, sed ego et qui me misit pater ?' Dicat et Manichaeus: 'Ego auctorem carnis nostrae diabolum credo.' — Respondebit ei: 'Ergo quid facis in caelestibus? Vade ad auctorem tuum! Ego eos volo esse mecum quos dedit mihi pater. Tu te a diabolo, Manichaee, creatum arbitraris; ad illius ergo festina sedem, ubi ignis et sulpur, ubi non restinguitur eius incendium, ne umquam poena moriatur.' Mitto alia haereticorum portenta, non nomina. Qui dies erit iudicii, quae erit forma sententiae? Respondebit his omnibus et ille moraliter: Populus meus, quid feci tibi, aut quid contristavi te? Nonne ex Aegypto eduxi te et ex domo servitutis liberavi te? Sed parum est ex Aegypto liberasse et ex domo servitutis eripuisse, plus est te ipsum dedisse pro nobis. Dices ergo: 'Nonne vestras omnes suscepi iniurias? Nonne corpus meum pro vobis optuli? Nonne mortem adpetivi, quod non erat divinitatis meae, sed vestrae redemptionis? Haecine referuntur gratiae? Hoc profecit sanguis meus, sicut in profeta ipse iam dixi: Quae utilitas in sanguine meo, quia descendi in corruptionem? Hoc ergo profecit, ut me impie negaretis, pro quibus ista sustinui?' Ego vero tunc, domine Iesu, etsi gravium peccatorum mihi ipse sim conscius, dicam tamen: 'Non te negavi. Habes quod ignoscas fragilitati carnis. Delictum fateor, peccata non abnuo. Si vis, potes me salvare, quia hoc qui dixit, et meruit. Ne, quaeso, in iudicium intres cum servo tuo. Non quaero ut iudices, sed ut ignoscas'.