Itaque cum verus et bonus dei filius, utique omnipotens deus dei filius. Num hinc quoque dubitari potest? Supra diximus lectum, quia dominus omnipotens nomen est ei. Ergo quia filius dominus, dominus autem omnipotens, omnipotens est dei filius. Sed accipe etiam eam, de qua dubitare nequeas, lectionem: Ecce venit, inquit, cum nubibus, et videbit eum omnis oculus et qui eum compunxerunt, et plangent se super eum omnes tribus terrae. Etiam, amen, ego sum alfa et o, dicit dominus deus, qui est et qui erat et qui venturus est omnipotens. Quem igitur conpunxerunt et quem speramus esse venturum nisi dei filium? Ergo omnipotens dominus et deus Christus est. Accipe aliud, sancte imperator, et accipe Christum loquentem: Haec dicit dominus omnipotens: Post honorem misit me super gentes, quae praedaverunt vos, quoniam qui tangit vos, sicut qui tangit pupillam oculi eius. Quia ecce ego inicio manum meam super eos, qui depraedaverunt vos, et eruam vos, et erunt in praedam, qui praedaverunt vos, et scient quia dominus omnipotens misit me. Utique qui dicit, dominus est omnipotens, et qui misit, dominus est omnipotens. Ergo et patris et fili omnipotentia, sed tamen deus unus omnipotens, quia unitas potestatis est. Adque ut scias, imperator auguste, Christum esse, qui locutus est in profeta et in evangelio, ipse tamquam in praedestinatione evangelii per Eseiam dicit: Ipse qui loquebar, adsum, hoc est: Adsum in evangelio, qui loquebar in lege. Deinde alibi: Omnia, quae pater habet, mea sunt. Quae sunt omnia? Non utique locutus est de creatis; haec enim facta per filium. Sed ea quae pater habet, id est aeternitatem, maiestatem divinitatemque nascendo possedit. Ergo eum, qui omnia habet, quae pater habet — scriptum est enim: Omnia, quae pater habet mea sunt — omnipotentem esse dubitare non possumus. Nec vereor, ne, quia scriptum est de deo beatus et solus potens, ab eo dei filius separetur, cum scriptura deum solum potentem dixerit, non patrem solum et ipse de Christo deus pater adserat per prophetam: Posui adiutorium super potentem. Non ergo pater solus potens, sed potens etiam dei filius; in patre enim laudatur et filius. Certe ostendat aliquis, quid sit, quod non possit dei filius. Quis ei adiutor, cum caelum faceret, fuit, quis adiutor, 'cum conderet mundum'? An qui in constitutione angelorum et dominationum adiutore non eguit, eguit, ut hominem liberaret? 'Scriptum est, inquiunt: Pater, si possibile est, transfer a me calicem hunc. Et ideo si omnipotens est, quomodo de possibilitate ambigit?' — Ergo quia omnipotentem probavi, probavi utique ambigere eum de possibilitate non posse. posse. — 'Verba, inquit, Christi sunt.' — Verum dicis. Sed quando et in qua forma loquatur, adverte. Hominis naturam gerit, hominis adsumpsit adfectum. Denique supra habes quia progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens: Pater, si possibile est. Non ergo quasi deus, sed quasi homo loquitur. Deus enim possibile aliquid aut inpossibile nesciebat? Aut aliquid inpossibile deo, cum scriptum sit: Inpossibile enim tibi nihil est? De quo autem dubitat, de se an de patre? De eo utique, cui dicit 'transfer', et dubitat hominis adfectu. — Ergo profeta non putat aliquid inpossibile deo, profeta non dubitat, et filium dubitare tu credis? Num intra homines constituis deum, et dubitat de patre deus et de morte formidat? Timet ergo Christus, et cum Petrus non timeat, Christus timet. Petrus dicit: Animam meam pro te ponam, Christus dicit: Anima mea turbatur. — Utrumque verum est et plenum utrumque rationis, quod et ille, qui est inferior, non timet, et ille, qui superior est, gerit timentis adfectum. Ille enim quasi homo vim mortis ignorat, iste quasi deus in corpore constitutus fragilitatem carnis exponit, ut eorum, qui sacramentum incarnationis abiurant, excluderetur impietas. Denique et haec dixit, et Manichaeus non credidit, Valentinus negavit, Marcion fantasma iudicavit. Eo usque autem hominem, quem veritate corporis demonstrabat, aequabat adfectu, ut diceret: Sed tamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis, cum utique similiter sit Christi velle quod pater vult, cuius similiter est; facere quod pater facit. Quo loco etiam illa vestra quaestio conticescit quam soletis obicere, quia dixit dominus: Non sicut ego volo, sed sicut tu vis, et alibi: Ad hoc descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui me misit. Ergo ut — quasi interpositis plenioris expositionis paulisper indutiis, cur dixerit: Si possibile est — voluntatis interim liberae dominum fuisse doceamus: in tantum processistis impietatis, ut negetis quod filius dei liberae voluntatis sit. At certe soletis etiam sancto spiritui derogare et negare non potestis scriptum esse: Spiritus, ubi vult, spirat. Ubi vult, inquit, non 'ubi iubetur'. Ergo si spiritus, ubi vult, spirat, filius, quod vult, non agit? Et certe idem dei filius in evangelio suo dicit, ubi velit, spirandi subpetere spiritui facultatem. Numquid ergo superiorem fatetur, quia illi licet, quod sibi non licet? Apostolus quoque dicit quia omnia operatur unus adque idem spiritus dividens singulis, prout vult. 'Prout vult' inquit, hoc est pro liberae voluntatis arbitrio, non pro necessitatis obsequio. Et dividit spiritus non mediocria, sed quae deus consuevit operari, gratiam curationum et operationem virtutum. Ergo dividit spiritus, prout vult, filius dei non liberat, quem vult? Sed audi etiam ipsum agere, quod vult. Dixit enim: Ut faciam voluntatem tuam, deus, volui, et alibi: Voluntarie sacrificabo tibi. Scivit sanctus apostolus Petrus Iesum in potestate habere, quae vellet, et ideo cum videret ambulare eum supra mare, ait: Domine, si tu es, iube me venire ad te super aquam. Petrus credidit quia, si Christus iubeat, naturae possit condicio mutari, ut humanis se subiciat unda vestigiis et discrepantium naturarum possit convenire concordia. Petrus poscit, ut iubeat, non ut roget Christus, Christus non rogavit, sed 'iussit et factum est'. Et Arrius contradicit ? Quid est tamen, quod pater velit et filius nollit aut filius velit et pater nollit? Pater, quos vult, vivificat, et filius, quos vult, vivificat, sicut scriptum est. Dic nunc, quos vivificaverit filius et pater vivificare noluerit. Cum autem filius, quos velit, vivificet et operatio una sit, vides quia non solum filius voluntatem patris, sed etiam pater fili faciat voluntatem. Quid est autem 'vivificare' nisi per filii passionem? Passio autem Christi voluntas est patris. Quos ergo filius vivificat, per patris vivificat voluntatem. Una igitur est voluntas. Quae autem voluntas patris, nisi ut 'veniret Iesus in hunc mundum et nos mundaret a vitiis'? Audi leprosum dicentem: Si vis, potes me mundare. Respondit Christus: Volo, et statim sanus effectus est. Vides quia filius suae arbiter voluntatis est et Christi voluntas eadem quae paterna est? Quamquam cum dixerit: Omnia, quae pater habet, mea sunt, sine dubio, quia nihil excipitur, quam pater habet, eandem habet et filius voluntatem. Una ergo voluntas, ubi una operatio; in deo enim voluntatis series operationis effectus est. Sed alia voluntas hominis, alia dei. Denique ut scias vitam in voluntate esse hominis, quia mortem timemus, passionem autem Christi in voluntate divina, ut pateretur pro nobis: cum Petrus dominum vellet a passione revocare, dominus ait: Non sapis quae dei sunt, sed quae sunt hominum. Suscepit ergo voluntatem meam, suscepit tristitiam meam. Confidenter tristitiam nomino, quia crucem praedico. Mea est voluntas, quam suam dixit, quia ut homo suscepit tristitiam meam, ut homo locutus est et ideo ait: Non sicut ego volo, sed sicut tu vis. Mea est tristitia, quam meo suscepit adfectu ; nemo enim moriturus exultat. Mihi conpatitur, mihi tristis est, mihi dolet. Ergo pro me et in me doluit, qui pro se nihil habuit, quod doleret. Do- les igitur, domine Iesu, non tua, sed mea vulnera, non tuam mortem, sed nostram infirmitatem, sicut ait profeta quia pro nobis dolet. Et nos, domine, aestimavimus te esse in doloribus, cum tu non pro te, sed pro me doleres. Et quid mirum, si pro omnibus doluit, qui pro uno flevit? Quid mirum, si moriturus pro omnibus taediat, qui Lazarum resuscitaturus inlacrimat? Verum et ibi piae sororis lacrimis commovetur, quia mentem humanam tangebant, et hic alto operatur adfectu, ut, sicut mors eius mortem abstulit, 'livor eius ulcera nostra sanavit', ita etiam maerorem nostrum maeror eius aboleret. Ut homo ergo dubitat, ut homo turbatur. Non turbatur ut virtus, non turbatur eius divinitas, sed 'turbatur anima', turbatur secundum humanae fragilitatis adsumptionem. Et ideo quia suscepit animam, suscepit et animae passiones. Non enim eo, quod deus erat, aut turbari aut mori posset. Denique deus, deus, inquit, meus, quare me dereliquisti? Ut homo ergo loquitur meos circumferens metus, quod in periculis positi a deo deseri nos putamus. Ut homo turbatur, ut homo flet, ut homo crucifigitur. Sic enim et apostolus Paulus dixit quia Christi carnem crucifixerunt, et alibi apostolus Petrus ait: Christo passo secundum carnem. Caro igitur est passa, divinitas autem mortis libera. Passioni corpus naturae humanae lege concessit. An vero mori divinitas potest, cum anima non possit? Nolite, inquit, timere eos, qui corpus possunt occidere, animam autem non possunt. Si ergo anima occidi non potest, quomodo divinitas potest? Unde illud quod lectum est, 'dominum maiestatis crucifixum esse' non quasi in maiestate sua crucifixum putemus, sed quia idem deus, idem homo, per divinitatem deus, per susceptionem carnis homo, Iesus Christus, 'dominus maiestatis dicitur crucifixus', quia consors utriusque naturae, id est humanae adque divinae, in natura hominis subiit passionem, ut indiscrete et 'dominus maiestatis' dicatur esse, qui passus est, et filius hominis, sicut scriptum est, qui descendit de caelo. Per naturam igitur hominis et dubitavit et taediavit et resurrexit; quod enim ceciderit, hoc resurget. Per naturam hominis dicit etiam illud, de quo calumniari solent, quia dictum est: Vado ad patrem, quia pater maior me est. Quomodo 'vadit' nisi per mortem, et 'venit' nisi per resurrectionem? Denique addidit, ut de adsumptione se dixisse signaret: Propterea dixi vobis, priusquam fiat, ut, cum factum fuerit, credatis. Loquebatur enim passionem sui corporis et resurrectionem, per quam credere coeperunt, qui ante dubitarant. Neque enim deus de loco ad locum transit, qui ubique semper est. Ut homo est, qui vadit, ipse, qui venit. Denique et alibi dicit: Surgite, eamus hinc. In eo ergo vadit et venit, quod est commune nobiscum. Nam quomodo potest minor esse deus, cum deus perfectus et plenus sit? — Sed minor in natura hominis! Et miraris, si ex persona hominis patrem dixit maiorem, qui in persona hominis se vermem dixit esse, non hominem? Dixit enim: Ego autem sum vermis et non homo, et alibi: Sicut ovis ad occisionem ductus est. Si in hoc minorem dicis, negare non possum. Sed, ut verbo utar scripturae, non minor natus, sed 'minoratus', hoc est minor factus est. Quomodo autem minor factus est, nisi quia cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo, sed semetipsum exinanivit, non amittens utique quod erat, sed adsumens quod non erat, quia 'formam servi accepit'. Denique ut sciremus per susceptionem corporis 'minoratum', de homine se Davit profetare signavit dicens: Quid est homo, quod, memor es eius, aut filius hominis, nisi quia visitas eum? Minorasti eum paulo minus ab angelis. Et hoc ipsum interpraetatus apostolus ait: Nam paulo quam angelos minoratum videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum, ut sine deo pro omnibus gustaret mortem. Non solum ergo a patre, sed etiam ab angelis minor filius dei factus est. Et si hoc ad praeiudicium trahis, num ergo filius in natura dei minor est quam sui angeli, qui ei 'serviunt et ministrant'? Ita dum minorem vultis adserere, impietatem incurritis, ut angelorum naturam dei filio praeferatis. Sed non est servus supra dominum suum. Denique et in carne constituto angeli ministrabant, ut nihil ei agnoscas per naturam corporis inminutum. Neque enim deus sui pati potuit detrimentum, cum id, quod adsumpsit ex virgine, nec accessio divinae nec deminutio potestatis sit. Non ergo secundum divinitatem minor, qui 'plenitudinem habet divinitatis' et gloriae. Maior enim et minor in his quae corporalia sunt distingui solent, aut statu maior aut plenitudine aut certe aetate. Vacant ista, ubi de divinis tractatus inducitur. Maior etiam vulgo dici solet, qui aliquem instituit et informat. In dei autem sapientiam non cadit, ut instituta sit alterius disciplinis, cum ipsa disciplinarum omnium tradiderit institutum. Quam bene autem posuit apostolus: ut sine deo pro omnibus gustaret mortem, ne divinitatis illam passionem putaremus fuisse, non carnis. Ergo si non invenerunt, quemadmodum possint probare maiorem, non verbis calumnientur, sed verborum rationem requirant. Ego illos interrogo, quo putent esse maiorem; si, quia pater est, eo maiorem putant: sed non hic aetas et tempus neque canities patris et filii pueritia est; haec enim maiorem solent facere patrem. Ceterum pater et filius generantis et nati nomina sunt, quae non videntur separare, sed iungere. Non enim pietas naturae detrimentum est; namque homines sibi invicem conciliat necessitudo, non separat. Itaque si nec de natura adferre possunt aliquam quaestionem, vel testimoniis credant. Denique filium non esse eo minorem, quia filius est, evangelista testatur, et aequalem esse, quia filius est, ipse significat dicens: Propterea enim volebant occidere eum Iudaei, quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem proprium dicebat deum, aequalem se faciens deo. Non Iudaei hoc dicunt, sed evangelista testatur, 'quod aequalem se faciebat deo', proprium se filium dei dicens. Non enim scriptum est ex persona Iudaeorum dicentium' propterea volebamus eum occidere', sed evangelista ex sua persona dicit: Propterea enim volebant illum Iudaei occidere. Et interpraetatus est causam: ideo Iudaeos ad necem eius esse commotos, quod, cum et sabbatum quasi deus solveret et deum patrem sibi proprium vindicaret, non solum in solutione sabbati maiestatem divinae potestatis, sed etiam in patris proprii nomine ius sibi aeternae aequalitatis adscisceret. Quibus aptissime respondit dei filius, ut et dei se filium et aequalem probaret: Quaecumque, inquit, pater fecerit, eadem et filius facit similiter. Filius igitur patri et dicitur et probatur aequalis. Bona aequalitas, quae et dif- ferentiam divinitatis excludit et cum filio patrem signat, cui filius sit aequalis. Non est enim diversa nec singularis aequalitas, quia nemo aequalis ipse sibi solus est. Ergo evangelista interpraetatus est, quid sit proprium filium dei se dicere, hoc est aequalem se facere deo. Unde id secutus apostolus dixit: Non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo. Quod enim quis non habet, rapere conatur. Ergo non quasi rapinam habebat aequalitatem cum patre, quam in substantia sui tamquam deus et dominus possidebat. Unde addidit: formam servi accepit. Contrarium utique servus aequali. Aequalis ergo in dei forma, minor in susceptione carnis et hominis passione. Nam quomodo eadem posset minor esse aequalisque natura? Quomodo autem, si minor est, 'eadem similiter facit quae pater facit'? Nam quemadmodum eadem operatio diversae est potestatis? Numquid sic potest minor quemadmodum maior operari? Aut una operatio potest esse, ubi diversa substantia est? Itaque accipe Christum secundum divinitatem minorem non posse dici: ipse loquitur ad Abra- ham: Per me ipsum iuravi. Ostendit autem apostolus eum qui per se iurat, minorem esse non posse. Itaque sic ait: Abrahae cum repromisisset deus, quoniam per nullum alium maiorem habebat, iuravit per se ipsum dicens: Nisi benedicendo benedixero te et multiplicando multiplicavero. Ergo maiorem non habuit Christus et ideo per se iuravit. Et bene addidit: Homines enim per maiorem iurant, quia homines maiorem habent, deus non habet. Aut, si volunt de patre dictum videri, reliqua non cohaerent. Neque enim pater visus est Abrahae et deo patri pedes lavit, sed in eo futuri hominis est figura. Denique dei filius dicit: Abraham diem meum vidit et gavisus est. Ipse est ergo, qui per se iuravit, quem Abraham vidit. Et re vera quomodo maiorem habet, qui divinitate 'cum patre unum' est? Quod enim unum est, dissimile non est, inter maiorem autem minoremque discretio est. Ergo de filio et patre praesentis docet lectionis exemplum, quia nec pater minorem habet nec maiorem dei filius, cum in patre et filio nulla distantia divinitatis sit, sed una maiestas.