Quid putamus Christum iudicaturum? Ego scio. Iudicaturum dico? Immo iam iudicavit. Tenemus eius sententiam: Ut omnes, inquit, honorificent filium, sicut honorificant. patrem. Qui non honorificat filium, non honorificat patrem, qui misit illum. Si displicet sententia, adpella ad patrem, rescinde 'iudicium, quod pater detulit'! Dic quia dissimilem habet filium! — Respondebit tibi: 'Ego ergo mentitus sum, qui dixi filio: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram?' — Dic quia creavit! — Respondebit tibi: 'Cur ergo adorasti, quem creaturam putasti?' — Dic quia minorem generavit filium! — Respondebit: 'Metire, videamus!' — Dic quia ei non debuisti credere! — Referet ad hoc: 'Non tibi dixeram: Hic est filius meus dilectissimus, in quo complacui, ipsum audite? — Quid est ipsum audite? Dicentem utique: Omnia, quae pater habet, mea sunt. Hoc audierunt apostoli, sicut scriptum est: Et ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde. Si ceciderunt, qui confessi sunt, quid facient, qui negarunt? Sed illos Iesus tetigit et levavit, vos iacere patietur, ne videatis gloriam, quam negastis. Videmus ergo quoniam, quem filius damnat, et pater damnat. Et ideo honorificemus filium, sicut honorificamus et patrem, ut per filium ad patrem pervenire possimus. Haec ego, imperator auguste, carptim et breviter inpolita magis proposui quam enodata digessi. Quod si qua Arriani inconsummata arbitrantur, ego vix fateor incohata. Si qua adhuc superesse opinantur, ego prope omnia; infidelibus enim totum deest, sed abundat fidelibus. Denique una confessio Petri abundavit ad fidem Christo: Tu es Christus, filius dei vivi. Sat est enim generationem scire divinam, non divisam, non demutatam, non derivatoriam, non creatam. Hoc etiam totis scripturarum exponitur libris nec adhuc ab impiis creditur. Incrassatum est enim, ut scriptum est, cor populi huius, et auribus suis graviter audierunt et oculos suos gravaverunt, ne quando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant. Namque more Iudaeico aures suas Arriani claudere solent aut serere tumultus, quotienscumque verbum salutis auditur. Et quid mirum, si humanis vocibus credere non soleant infideles qui non credunt divinis? Filius dei dicebat, sicut habes in evangelio: Pater, clarifica nomen tuum. Vox patris de caelo audita dicentis est: Et clarificavi et iterum clarificabo. Infideles haec audiebant, sed non credebant. Dicebat filius, respondebat pater, et dicebant Iudaei: Tonitruum factum est illi; alii dicebant: Angelus ei locutus est. Paulus quoque, sicut scriptum est in Actibus apostolorum, cum voce Christi vocaretur ad gratiam pluresque comites pariter incederent, solus vocem Christi audisse se dixit. Adeo, sancte imperator, qui credit, audit, et audit, ut credat; qui non credit, non audit, sed nec vult nec potest audire, ne credat. Adque utinam, quod in me est, audire vellent, ut crederent, audire cum bona caritate et mansuetudine, ut verum quaerentes, non veritatem inpugnantes. Scribtum est enim, ut non intendamus fabulis et genealogiis interminabilibus, quae quaestiones magis praestant quam aedificationem dei, quae in fide est. Finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona, et fide non ficta. A quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium, volentes esse legis doctores, non intellegentes, neque quae locuntur neque de quibus adfirmant. Alibi quoque idem apostolus dicit: Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita. Tales deserendos apostolus dicit, qui quaestiones serant: hos esse hereticos, de quibus et alibi dicit quod discedent quidam a fide intendentes spiritibus seductoribus doctrinis daemoniorum. Et Iohannes dicit haereticos esse antechristos, Arrianos utique designans. Haec enim haeresis post omnes haereses coepit et ex omni haeresi venena collegit. Sicut enim de antechristo scriptum est quia aperuit os suum in blasphemia ad deum blasphemare nomen eius et bellum facere cum sanctis eius, ita et isti et filio dei derogant nec martyribus pepercerunt et, quod fortasse ille non faciet, scripturas falsavere divinas. Itaque qui dicit quia Iesus non est Christus, hic est antechristus. Qui negat 'salvatorem mundi', negat Iesum; qui negat filium, negat et patrem, quia scriptum est : Omnis qui negat filium, nec patrem habet. Neque vero te, imperator, pluribus tenere debeo bello intentum et victricia de barbaris tropaea meditantem. Progredere plane 'scuto fidei' saeptus et gladium spiritus habens, progredere ad victoriam superioribus promissam temporibus et divinis oraculis profetatam. Namque et futuram nostri depopulationem et bella Gothorum Ezechiel illo iam tempore profetavit. Sic enim habes: Propter hoc profetiza, fili hominis, et dic Gog: Haec dicit dominus: Non in die illa, cum constituetur habitare populus meus Istrahel in pace, surges? Et venies de loco tuo ab extremo aquilone, et gentes tecum multae, sessores equorum omnes, congregatio multa et magna et virtus copiosa. Et ascendes ad populum meum Istrahel ut nubes operire terram in novissimis diebus, et cetera. Gog iste Gothus est, quem iam videmus exisse, de quo promittitur nobis futura victoria dicente domino: Et praedabunt eos, qui depraedati eos fuerant, et despoliabunt eos, qui sibi spolia detraxerant, dicit dominus. Eritque in die illa, dabo Gog — hoc est Gotis — locum nominatum, monumentum in Istrahel, multorum virorum congestum, qui supervenerunt ad mare; et per circuitum saepit os vallis et obruit illic Gog et totam multitudinem eius, et vocabitur Ge poliandrium Gog, et obruit eos domus Istrahel, ut purgetur terra in septem mensibus. Nec ambiguum, sancte imperator, quod, qui perfidiae alienae poenam excipimus, fidei catholicae in te vigentis habituri sumus auxilium. Evidens enim antehac divinae indignationis causa praecessit, ut ibi primum fides Romano imperio frangeretur, ubi fracta est deo. Non libet confessorum neces, tormenta, exilia recordari, impiorum sacerdotia, munera proditorum. Nonne de Thraciae partibus per ripensem Daciam et Mysiam omnemque Valeriam Pannoniorum totum illum limitem sacrilegis pariter vocibus et barbaricis motibus audivimus inhorrentem? Quid poterat nobis vicinia tam feralis invehere, aut quemadmodum res Romana tali tuta poterat esse custodia? Sed iam satis superque, omnipotens deus, nostro exitio nostroque sanguine confessorum neces, exilia sacerdotum et nefas tantae impietatis eluimus. Satis claruit eos, qui violaverint fidem, tutos esse non posse. Convertere, domine, fideique tuae adtolle vexilla. Non hic aquilae militares neque volatus avium exercitum ducunt, sed tuum, domine Iesu, nomen et cultus, non hic infidelis aliqua regio, sed ea quae confessores mittere solet Italia, Italia aliquando temptata, mutata numquam, quam dudum ab hoste barbaro defendisti, nunc etiam vindicasti, non hic in imperatore mens lubrica, sed fides fixa. Ostende nunc evidens tuae maiestatis indicium, ut is, qui te verum 'virtutum dominum' et 'caelestis militiae ducem', is, qui te veram dei virtutem credit esse adque sapientiam, non temporalem utique nec creatam, sed 'sempiternam', sicut scriptum est, 'Dei virtutem et divinitatem', tuae maiestatis fultus auxilio fidei suae tropaea mereatur. Quoniam, clementissime imperator, instruendi tui gratia aliqua de fide mihi scribenda mandaveras et verecundantem coram etiam ipse fueras adhortatus, ideo quasi in procinctu positus duos tantum conscripsi libellos, quibus vias quasdam fidei et semitas demonstrarem. Sed quoniam mens prava quorundam serendis intenta quaestionibus stilo lacessit uberiore confici, tuae quoque pia me cura clementiae ad cetera vocat volens in pluribus experiri, quem in paucis probasti, ea quae perstricta paucis superius sunt, placuit paulo latius exsequi, ne ea quasi diffidentia adsertionis deseruisse potius quam securitate fiduciae proposuisse videamur. Et quia hydraei nominis et scyllaei litoris comparationem induximus, ut ostenderemus vel rediviva plantaria cavenda perfidiae vel famosa naufragia, si quis contra licitum putat colorem disputationis eiusmodi a poeticis fabulis derivatum et, cum in fide nihil, quod vituperare possit, invenerit, aliquid in sermone repraehendit, agnoscat non solum sententias, sed etiam versiculos poetarum scripturis insertos esse divinis. Unde enim illud huius et genus sumus, quod Paulus usu prophetico doctus usurpat? Nam et Gigantas et vallem Titanum prophetici sermonis series non refugit. Et Eseias 'Sirenas et filias passerum' dixit, et Hieremias de Babylone memoravit quia habitabunt in ea filiae Sirenum, ut ostenderet Babylonis, hoc est 'saecularis confusionis' inlecebras vetustis lasciviae fabulis comparandas, quae velut scopuloso in istius vitae litore dulcem resonare quandam, sed mortiferam cantilenam ad capiendos animos adolescentium viderentur, quam sapiens etiam ab ipso poeta Graeco inducitur quasi quibusdam prudentiae suae circumdatus vinculis praeterisse. Ita difficile iudicatum est ante adventum Christi etiam fortiores non posse capi speciosae deliciis voluptatis. Quod si poeta ille perniciosam mentibus hominum et subeundis obnoxiam naufragiis lasciviae saecularis inlecebram iudicavit, quid nos aestimare oportet, quibus scriptum est: Carnis curam ne feceritis in concupiscentiam, et alibi: Castigo corpus meum et servituti redigo, ne aliis praedicans ipse reprobus efficiar? Non enim per luxuriam nobis Christus, sed per ieiunium salutem adtulit neque ille emerendae gratiae suae causa, sed nostrae eruditionis gratia ieiunavit neque infirmitate corporis victus est, ut esuriret, sed esuriendo suscepti corporis fidem praestitit, ut non solum corpus, sed etiam infirmitates nostri corporis doceret a se esse susceptas, sicut scriptum est quoniam infirmitates nostras suscepit et aegritudines nostras portavit. Corporis est igitur, hoc est nostrum est, quod esurivit, nostrum est, quod flevit, quod tristis fuit usque ad mortem. Cur ad divinitatem, quae sunt nostra, referuntur? Corporis est, quod etiam factus adseritur; denique sic habes: Mater Sion, dicet homo, et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam altissimus. Homo, inquit, factus est, non 'deus factus est'. Qui autem idem altissimus, idem homo, nisi mediator dei et hominum, homo Christus Iesus, qui dedit semet ipsum redemp- tionem pro nobis? Et hoc utique ad incarnationem pertinet; redemptio enim nostra per sanguinem, remissio per potestatem, vita per gratiam. Quasi altissimus donat, quasi homo precatur: aliud creatoris, aliud redemptoris est. Distincta licet, unius tamen auctoris beneficia sunt; 'decuit enim, ut ille nos redimeret, qui creavit'. Quis autem neget Christum esse altissimum significatum? Nam qui aliter sentit, deo patri sacramentum incarnationis adscribit. Sed hinc dubitari non potest, quod altissimus Christus sit, cum etiam alibi dixerit de mysterio passionis: Dedit vocem suam altissimus et mota est terra. Et in evangelio habes: Et tu, puer, propheta altissimi vocaberis; praeibis enim ante faciem domini parare vias eius. Qui altissimus? Dei filius. Ergo quia altissimus, deus Christus. Et solus utique cum dicitur deus, non separatur etiam dei filius. Qui enim altissimus, solus, sicut scriptum est: Cognoscant quoniam dominus nomen est tibi, tu solus altissimus super omnem terram. Unde etiam illud explosum est, quod solent ad calumniam derivare, quia de deo scriptum est: Qui solus habet inmortalitatem et lucem habitat inaccessibilem. De deo enim scriptum est, quod est commune nomen patri et filio. Nam si, ubicumque deum legunt, negant etiam filium designari, et impii sunt divinitatis potentiam filio denegando et incarnatum patrem Sabelliana impietate adstruere videbuntur. Dicant enim, quomodo illud non impie de patre intellegere possint, quod apostolus ait: In quo et consurrexistis per fidem operationis dei, qui suscitavit illum a mortuis. Et advertant de sequentibus, quid incurrant; sequitur enim: Et cum mortui essetis delictis et praeputio carnis vestrae, vivificavit nos cum illo donans nobis omnia delicta, delens quod adversum nos erat chirographum, decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio adfigens illud cruci, exuens se carnem. Ergo si deus pater solus intellegendus est qui suscitavit carnem et non etiam filius, cuius templum resuscitatum est? Qui suscitavit, utique et vivificavit, qui vivificavit, et 'delicta donavit', qui delicta donavit, et 'chirographum tulit' , qui chirographum tulit, 'adfixit illud cruci', qui adfixit cruci, 'carnem se exuit'. Sed pater non se exuit carnem; non enim pater caro factus est, sed verbum, sicut legimus, caro factum est. Videtis ergo quod Arriani, dum separant a patre filium, in id periculum incidant, ut patrem passum esse commemorent. Nos autem facile docemus de fili dictum operatione; nam et ipse corpus suum resuscitavit, sicut dixit: Solvite hoc templum, et in triduo resuscitabo illud. Et ipse vivificavit nos cum suo corpore. Sicut enim pater suscitat mortuos et vivificat, sic et filius, quos vult, vivificat. Et ipse 'delicta donavit' dicens: Dimissa sunt tibi peccata tua. Et ipse 'chirographum adfixit cruci', qui crucifixus est per corporis passionem. Nec alius 'carne se exuit' nisi dei filius, qui carne se induit. Ipse ergo significatur deus, qui opus nostrae resurrectionis operatus est.