Nunc consideremus, quas Arriani dei filio inferant quaestiones. Dissimilem patri dicunt esse dei filium. Hoc si homini obiciatur, iniuria est. Ex tempore coepisse dicunt dei filium, cum conditor ipse sit temporum! Homines sumus et esse nolumus temporales; ex tempore coepimus et sine tempore futuros esse nos credimus. Fieri nos optamus aeternos et negare possumus dei filium sempiternum, quem sempiternum docet adque demonstrat natura, non gratia? Creatum dicunt. Quis auctorem inter opera sua deputet, ut videatur id esse quod fecit? Bonum negant. Sacrilega vox ipsa se damnat, ut indulgentiam sperare non possit. Negant verum dei filium, negant omnipotentem, cum fateantur 'omnia facta per filium', omnia creata per 'dei esse virtutem'. Quid est enim virtus nisi perfecta natura? Negant etiam divinitate unum esse cum patre. Deleant ergo evangelium, deleant Christi vocem; ipse enim dixit: Ego et pater unum sumus. Non ego hoc dico, Christus dixit. Numquid fallax, ut mentiretur? Numquid impius, ut quod non erat usurparet? Sed singula suis locis plenius digerentur. Nunc quoniam hereticus dicit esse dissimilem idque versutis disputationibus adstruere nititur, dicendum est nobis, quod scriptum est: Cavete, ne quis vos depraedetur per philosophiam et inanem seductionem secundum traditionem hominum et secundum elementa, huius mundi et non secundum Christum. Omnem enim vim venenorum suorum in dialectica dis- putatione constituunt, quae philosophorum sententia definitur non adstruendi vim habere, sed studium destruendi. Sed non in dialectica conplacuit deo 'salvum facere populum suum'; regnum enim dei in simplicitate fidei est, non in contentione sermonis. Dissimilem igitur dicunt esse, nos negamus, immo potius horremus hanc vocem. Sed nolo argumento credas, sancte imperator, et nostrae disputationi. Scripturas interrogemus, interrogemus apostolos, interrogemus prophetas, interrogemus Christum. Quid multa? Patrem interrogemus, cuius honori studere se dicunt, si filius degener iudicetur. Sed non est honorificentia boni patris fili iniuria. Non potest bono patri placere, si filius degenerasse potius a patre quam patrem patrem aequasse credatur. Da veniam, sancte imperator, si ad ipsos paulisper verba converto. Sed quem potissimum legam, Eunomiumne an Arrium vel Aetium, eius magistros? Plura enim nomina, sed una perfidia, impietate non dissonans, communione discordans, non dissimilis fraude, sed coitione discreta. Cur enim secum nolint convenire, non intellego. Eunomi personam defugiunt Arriani, sed eius perfidiam adserunt, impietatem exsecuntur. Aiunt eum prodidisse effusius, quae Arrius scripserit. Magna caecitatis effusio! Auctorem probant, exsecutorem refutant. Itaque nunc in plures sese divisere formas: alii Eunomium vel Aetium, alii Palladium vel Demophilum adque Auxentium vel perfidiae eius heredes secuntur, alii diversos. Numquid divisus est Christus? — Sed qui eum a patre dividunt, ipsi se scindunt. Et ideo quoniam communiter adversus ecclesiam dei, quibus inter se ipsos non convenit, conspirarunt, communi nomine hereticos, quibus respondendum est, nominabo. Heresis enim velut quaedam hydra fabularum vulneribus suis crevit, et dum saepe reciditur, pullulavit, igni debita incendioque peritura. Aut velut quaedam monstruosis Scylla portentis in varias formas distincta perfidiae velut superne vacuum christianae sectae nomen obtendit, sed quos in illo impietatis suae freto miseros inter naufragia fidei reppererit fluctuantes, beluinis succincta prodigiis tetri dogmatis saevo dente dilacerat. Cuius speluncam, sancte imperator, ut ferunt nautae, caecis latebris inhorrentem omnemque eius viciniam caeruleis canibus inter perfidiae saxa resonantem clausa quodammodo praeterire aure debemus. Scriptum est enim: Sepi aures tuas et alibi: Videte canes, videte malos operarios et iterum: Hereticum post primam correptionem devita, sciens quia subversus est, qui eiusmodi est, et delinquit, cum sit proprio iudicio damnatus. Itaque tamquam boni gubernatores, quo tutius praetermeare possimus, fidei vela tendamus scripturarumque relegamus ordinem. Apostolus dicit imaginem patris Christum esse; ait enim quod ipse sit imago dei invisibilis, primogenitus universae creaturae. Primogenitus, inquit, non primo creatus, ut et genitus pro natura et primus pro perpetuitate credatur. Alibi quoque apostolus adseruit, quod ipsum posuit heredem omnium, per quem et fecit saecula, qui est splendor gloriae et character substantiae eius. Imaginem apostolus dicit, et Arrius dicit esse dissimilem? Cur imago, si similitudinem non habet? In picturis homines nolunt esse dissimiles, et Arrius dissimilem patrem contendit in filio et vult, ut pater dissimilem genuerit sui, quasi inpotens, qui generare similem non potuerit. Prophetae dicunt: In lumine tuo videbimus lumen, prophetae dicunt: Splendor est enim lucis aeternae et speculum sine macula dei maiestatis et imago bonitatis illius. Vide quanta dicantur: Splendor, quod claritas paternae lucis in filio sit, speculum sine macula, quod pater videatur in filio, imago bonitatis, quod non corpus in corpore, sed virtus in filio tota cernatur. Imago docet non esse dissimilem, character expressum esse significat, splendor signat aeternum. Imago itaque non vultus est corporalis, non fucis conposita, non ceris, sed simplex de deo, 'egressa de patre', expressa de fonte. Per hanc imaginem Filippo patrem dominus demonstravit dicens: Filippe, qui me vidit, vidit et patrem. Et quomodo tu dicis 'ostende nobis patrem'? Non credis quia, ego in patre et pater in me est? Vidit enim in imagine patrem, qui vidit in filio. Vides quam imaginem dicat? Imago ista veritas est, imago ista iustitia est, imago ista 'dei virtus' est, non muta, quia verbum est, non insensibilis, quia sapientia est, non inanis, quia virtus est, non vacua, quia vita est, non mortua, quia resurrectio est. Vides ergo quia, dum imago dicitur, patrem significat esse, cuius imago sit filius, quia nemo potest ipse sibi imago sua esse. Plura possem de fili testimoniis dicere, sed, ne forte ipse sibi nimium favisse dicatur, patrem interrogemus. Nempe ipse dixit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Pater filio dicit ad similitudinem nostram, et tu dissimilem filium dei dicis? Iohannes dicit: Dilecti, fili dei sumus, et nondum apparet, quid erimus; scimus quia, si revelatum fuerit, similes ei erimus. O inprovida amentia, o inpudens pervicacia: homines sumus et, in quo possumus, ad similitudinem dei erimus, et similem audemus dei filium denegare? Ergo pater dixit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. In principio ipsius mundi patrem et filium esse audio et unum opus cerno, audio loquentem, agnosco facientem. Sed et patris et fili unam imaginem, unam similitudinem lego: similitudo haec non diversitatis, sed unitatis est. Quod igitur tibi usurpas, filio dei derogas, cum utique nisi per imaginem dei ad imaginem dei esse non possis. Claret igitur non esse dissimilem et ideo proclivior via est, ut etiam sempiternum esse fateamur, cum similis sempiterni utique sempiternus sit. Si autem patrem sempiternum dicimus et hoc idem filium denegamus, dicimus esse dissimilem ; sempiterno enim temporale dissimile est. Clamat propheta sempiternum, clamat et apostolus sempiternum, plenum est vetus testamentum testimoniis fili sempiterni, plenum est novum. Ordinem ergo teneamus. Scriptum est in veteri testamento, ut vel unum de pluribus dicam: Ante me non fuit alius deus et post me non erit. Nihil ego argumentabor, te ipsum interrogo: Quis hoc dicit, pater an filius? — Utrum dixeris, eo te convinci intelleges vel, si credas, doceri. Quis ergo hoc dicit, pater an filius? Si filius, ante me, inquit, non fuit alius deus, si pater, post me, inquit, non erit. Hic priorem, ille posteriorem non habet. Invicem in se et pater in filio et filius in patre cognoscitur. Cum enim patrem dixeris, eius etiam filium designasti, quia nemo ipse sibi pater est. Cum filium nominas, etiam patrem eius fateris, quia nemo ipse sibi filius est. Ita nec filius sine patre nec pater potest esse sine filio. Semper igitur pater, semper et filius. In principio enim erat verbum et verbum erat apud deum et deus erat verbum, hoc erat in principio apud deum. Erat, inquit, apud deum: Erat, erat, erat, erat, ecce quater erat. Ubi impius invenit quod 'non erat'? Alibi quoque Iohannes in epistula sua dicit: Quod erat in principio. Indefinite tenditur erat. Quidquid excogitaveris, erat filius. Omnes autem hereses hoc capitulo brevi piscator noster exclusit. Quod enim erat in principio, non includitur tempore, non principio praevenitur. Ergo Arrius conticescat. Quod autem erat apud deum, non permixtione confunditur, sed manentis verbi aput patrem solida perfectione distingitur, ut Sabellius obmutescat. Et deus erat verbum; non ergo in prolatione sermonis hoc verbum est, sed in illa caelestis designatione virtutis, ut confutetur Fotinus. Quod vero erat in principio apud deum, sempiternae divinitatis in patre et filio inseparabilis unitas edocetur, ut erubescat Eunomius. Postremo cum omnia per eum facta dicantur, ipse conditor novi utique testamenti et veteris designatur, ut Maniceus locum temptationis habere non possit. Ita piscator bonus intra unum omnes rete conclusit, ut faceret inhabiles fraudi, quamvis essent inutiles captioni. Dic mihi, heretice, — dat enim veniam clementissimus imperator, ut te non conloquendi studio nec audiendi cupiditate, sed exponendi gratia paulisper adloquar — dic mihi, inquam, fuitne aliquando tempus, quo omnipotens deus pater non erat et deus erat? — 'Tempus', inquit, 'non ad- struo'. — Bene et argute; si enim tempus dixeris, te ipse convinces, quia necesse est adseras fuisse tempus ante filium, cum filius temporis auctor sit et creator; non potest enim post opus suum ipse coepisse. Necesse est igitur auctorem operis sui esse fatearis ante tempora. — 'Ante tempora', inquit, 'non nego filium, sed cum filium dico, ostendo priorem patrem, quia pater, inquit, filio prior' — Quid est hoc? Negas esse tempus ante filium et tamen nescio quid ante filium vis praecessisse, quod temporis sit, et ostendis media nescio qua molimina fuisse generandi, in quo generationem patris significas temporalem. Nam si pater esse coepit, deus ergo primo erat, postea pater factus est. Quomodo ergo inmutabilis deus? Si enim ante deus, postea pater, utique generationis accessione mutatus est. Sed avertat deus hanc amentiam. Nos enim ad impietatem eorum redarguendam hanc retulimus quaestionem. Pia mens generationem sine tempore adserit, ut et sempiternum patrem cum filio dicat nec aliquando adserat esse mutatum. Iungat igitur honorificentia patri filium, quem divinitas iuncxit, non separet impietas, quem generationis proprietas copulavit. 'Honorificemus filium, ut honorificemus et patrem', sicut in evangelio scriptum est. Sempiternitas fili paternae maiestatis insigne est. Si iste non semper fuit, ergo ille mutatus est. Sed semper fuit filius, ergo nec pater aliquando mutatus est, qui inmutabilis semper est. Itaque videmus quod illi, qui volunt negare filium sempiternum, volunt patrem docere mutatum.