Vere nunc mihi propheticum illud est confitendum, quod prophetaturus de domino praemittit Eseias dicens: O miser ego et conpuncto corde, qui cum immunda labia habeam, in medio quoque populi inhabitem inmunda labia habentis, vidi dominum sabaoth. Ergo si Eseias miserum se dicit, qui vidit dominum sabaoth, quid ego de me dicam, qui, cum inmunda labia habeam, cogor de dei generatione tractare? Quo igitur de his quae metuo locuturus erumpo, cum David de his quae sciat, ori suo custodiam petat? O si mihi quoque unum de serafin candentem illum carbonem, quem de altari divino sumpsit utriusque forcipe deferens testamenti, inmunda adurat labia! Aut — quia tunc serafin descendit in figura ad prophetam, tu autem, domine, revelato mysterio ad nos in carne venisti, 'non per legatum neque per nuntium sed ipse' per te —, ab occultis meis conscientiam meam mundes, ut ego quoque, dudum inmundus, sed iam per tuam misericordiam fide mundus, illud Davidicum canam dicens: Psallam tibi in cithara, deus Istrahel; gaudebunt labia mea, cum cantavero tibi, et anima mea, quam redemisti. Itaque, domine, calumniatores tuos et hostes relinquens confer te ad nos et sanctifica aures principis Gratiani omniumque praeterea, quorum in manibus hic libellus venerit, vacuas mihi praesta, necubi auditae perfidiae sordes resideant. Emunda ergo, emunda autem non fontanis poculis nec fluviali haustu nec susurro praetermeantis rivuli, sed sermonibus ad vicem aquarum operantibus, Supra nitorem aquarum perspicuis et omni purioribus nive, illis utique sermonibus, quibus dixisti: Si fuerint peccata vestra sicut phoenicium, ut nivem dealbabo. Est etiam poculum, quo secreta mentis mundare consuesti, poculum non naturae veteris nec ex vite sollemni, sed poculum novum de caelo delatum, in terra expressum ex illo botryone peregrino, qui sicut uva de vite, ita ille in carne crucis pependit e ligno. Ex hoc ergo botryone est vinum. quod laetificat cor hominis, sobrietatem inebriat, crapulam fidei et verae religionis exhalat, crapulam castitatis infundit. Hoc igitur vino, domine meus, domine, aures augustae mentis emunda, ut sicut vino naturali ho- mines inebriati quietem diligunt, timorem mortis expellunt, iniurias non sentiunt, aliena non quaerunt, suorum obliviscuntur, ita etiam vino tuo crapulatus pacem diligat et fidei exsultatione securus mortem infidelitatis ignoret, patientiam caritatis exhibeat, sacrilegia aliena non teneat, fidem etiam pignoribus suis praeferat, secundum quod scriptum est: 'Relinque omnia tua et veni, sequere me. Hoc vino, domine Iesu, sensus etiam nostros dilue, ut te adoremus, te canamus, visibilium et invisibilium creatorem. Non potes ergo invisibilis aut bonus non esse, qui id etiam tuis operibus contulisti. Satis, ut arbitror, libro superiore, sancte imperator, edoctum est sempiternum esse dei filium, non dissimilem patris, genitum, non creatum. Deum quoque verum dei filium scripturarum lectionibus adprobavimus et apertis maiestatis suae indiciis designatum. Itaque quamvis ista ad fidem copiose redundantia sint, quod a fontis meatu magnitudo plerumque decurrentis fluminis aestimatur, tamen quo purius niteat fides, tripertito videtur derivanda distinctio. Sunt enim evidentia indicia, quae proprietatem deitatis ostendant, sunt quae similitudinem patris et fili, sunt etiam quae perspicuam divinae maiestatis exprimant unitatem. Proprietatis itaque sunt generatio, deus, filius, verbum; similitudinis splendor, character, speculum, imago; unitatis aeternae sapientia, virtus, veritas, vita. Haec indicia ita dei filium signant, ut ex his et sempiternum patrem esse cognoscas nec ab eo filium discrepantem. Ex eo enim, qui est, generatio, ex sempiterno deus, ex patre filius, ex deo verbum; splendor gloriae, character substantiae, speculum dei maiestatis, imago bonitatis ; de sapiente sapientia, de forti virtus, de vero veritas, de vivente vita. Concordant igitur patris et fili indicia, quibus non discrepare inter se, sed unius maiestatis esse nemo dubitaverit. Quorum singulorum proferremus exempla nominum, nisi coartandi sermonis studio teneremur. His duodecim tamquam lapidibus praetiosis fidei columna consurgit. Hi sunt enim praetiosi illi lapides: sardius, iaspis, smaragdus, crysolitus et ceteri, quibus sancti Aaron, illius utique, qui figuram gerit Christi, veri scilicet vestimentum sacerdotis intexitur, circumdati auro lapides et sculpti de nominibus filiorum Istrahel, duodecim lapides sibi invicem coherentes. Nam si eos aliquis separet adque secernat, omnis fidei structura dissolvitur. Itaque principium fidei nostrae est scire quod 'genitus' est dei filius. Si genitus non est, nec filius est. Nec satis est dixisse filium, nisi et unigenitum filium designaveris. Si creatura est, deus non est, si deus non est, nec vita est, si non est vita, nec veritas est. Ergo tria illa, id est generatio, filius, unigenitus, principaliter et proprie indicant ex deo filium. Tria sequentia, id est deus, vita, veritas, virtutem eius manifestant, qua condidit et fecit subsistere creaturam. In ipso enim vivimus et sumus et movemur, sicut ait Paulus. Et ideo in illis tribus proprietas fili, in istis aliis paternae ac fili operationis unitas declaratur. Imago quoque et splendor et character dicitur dei filius. Quia haec inconpraehensibilem et investigabilem paternae divinitatem maiestatis, in filio expressam similitudinem revelarunt, haec quoque tria videmus ad similitudinem pertinere. Reliquum est virtus, sapientia, iustitia, ut his singulis operationis aeternitas probaretur. Hoc igitur est illut vestimentum praetiosis lapidibus adornatum, hic veri amictus est sacerdotis, haec vestis nuptialis, hic textor propheticus, qui bene noverit ista contexere. Neque vilis ista textura est, de qua dicit dominus per prophetam: Quis dedit mulieribus texturae sapientiam? Nec communes isti lapides, ut legimus, supplementi. Omnis enim in eo perfectio est, si nihil desit. Lapides 'compositi' et 'circumdati auro', intellegibili scilicet natura, si eos bene mens nostra componat naturalisque sensus probabili ratione compaginet. Denique quam non mediocres lapides sint, lectio docet, quod, cum alia alii viliora deferrent, istos tamen lapides super umeros suos religiosi principes adtulerunt, ex quibus fecerunt rationabile opus textile. Textile enim opus est, quando fidei facta concordant. Nec me aliquis errare putet, quia supra tripertitam de quaternis, supter vero quadripertitam de ternis feci distinctionem. Boni operis gratia per diversas plus placet formas. Bona enim et illa, quae textrinum indumenti sacerdotalis ostendit, vel lex scilicet vel ecclesia, quae binas vestes fecit viro suo, sicut scriptum est: unam operis, alteram mentis, fidei intexens factorumque velamina. Itaque alibi, sicut legimus, 'aurum praetexit et postea hyacinthum ac purpuram cum cocco subiungit et bysso'. Rursus alibi ex hyacintho et ceteris prius flosculos format aurumque subnectit et unus est habitus sacerdotis, ut isdem coloribus micans gratiae decorisque diversitas ordinis diversitate resplendeat. Itaque ut etiam rationis typicae series digeratur, auro et argento probabili non est dubium eloquia domini designari, quibus fides constat; scriptum est enim: Eloquia domini eloquia casta, argentum igni examinatum, probatum terrae, purgatum septuplo. Hyacinthus autem aeris habet similitidinem, quem spiramus et cuius carpimus flatum; purpura quoque speciem aquarum exprimit, per coccum ignis intellegitur, terra per byssum ; hoc enim ex terra gignitur. Ex his autem quattuor elementis corpus subsistit humanum. Sive ergo mentis fidei praecedenti concinentia corporis facta subnectas, sive facta praecedant et fides adstipuletur comes religiosa factorum, hic religiosi ornatus antistitis, hoc velamen est sacerdotis. Bona ergo fides, cum pulchro operum renidet ornatu. De qua, ut ad summam loquar, definitiones istae sunt, quae non queunt solvi: si ex nihilo est, non est filius; si creatura est, non est creator; si factura est, non est omnium factor; si discens, non praecognitor; si accipiens, non perfectus; si proficiens, non est deus; si dissimilis, non imago; si per gratiam, non per naturam; si bonitatis expers, auctor malitiae! Stupeo itaque ad reliqua, sancte imperator, et toto corpore animoque deficio: esse aliquos homines, vel potius non homines, sed humana adopertos specie, intus dementiae bestialis, qui post tanta domini et tam divina beneficia bonum negent ipsum auctorem bonorum. 'Scriptum est, inquiunt, nemo bonus nisi unus deus.' Scriptum agnosco, sed littera errorem non habet. Utinam Arriana interpraetatio non haberet! Apices sine crimine sunt, sensus in crimine! Dictum domini salvatoris agnosco, sed consideremus, quando dicat, cui dicat, qua circumspectione dicat! Dicit utique in 'hominis forma' dei filius et dicit scribae, ei scilicet, qui 'magistrum bonum' dei filium nominaret, deum negaret. Quod ille non credit, Christus adiungit, ut dei filium non ut bonum magistrum, sed ut bonum deum credat. Nam si, ubi unus deus dicitur, nequaquam tamen dei filius a divinitatis plenitudine separatur, quomodo, ubi unus deus bonus nuncupatur, a plenitudine divinae bonitatis unigenitus excluditur? Necesse est igitur, aut deum negent dei filium, aut deum bonum esse fateantur. Et ideo circumspectione caelesti non dixit 'nemo bonus nisi unus pater', sed nemo bonus nisi unus deus. Pater enim proprium generantis est nomen, deus autem unus nequaquam deitatem trinitatis excludit et ideo natura laudatur. Bonitas ergo in natura est dei et in natura dei etiam dei filius, et ideo non quod singularitatis, sed quod unitatis est praedicatur. Non igitur a domino bonitas negatur, sed talis discipulus refutatur. Nam cum scriba dixisset: Magister bone, respondit dominus: Quid me dicis bonum? id est: 'Quem deum non credis, non est satis, ut bonum dicas. Non tales ego quaero discipulos, qui me magis secundum hominem magistrum bonum quam secundum divinitatem deum bonum credant.' Sed nolo praerogativa naturae suae et privilegio potestatis utatur. Non dicatur bonus, si non meretur, a nobis. Si hoc non meretur operibus, si beneficiis non meretur, abdicetur suae iure naturae, subdatur nostro iudicio. Qui iudicaturus de nobis est, non dedignatur iudicari, ut 'iustificetur in sermonibus suis et vincat, cum iudicatur. Hicine ergo non bonus, qui bona tribuit mihi? Hicine non bonus, qui cum sescenta milia populi Iudaeorum persecutoribus suis cederent, dehiscentem subito rubri maris aestum individua aquarum mole divisit, ut fideles circumfusa unda muniret, infidos refusa demergeret? Hicine non bonus, cuius imperio maria solidata fugientibus, saxa umefacta sitientibus, ut opus veri agnosceretur auctoris, cum umor rigesceret, petra inundaret? Quod ut agnosceres opus Christi, apostolus dixit: Petra autem erat Christus. Hicine non bonus, qui tam innumera populi milia, ne qua incesseret famis, in deserto pavit pane caelesti sine usu laboris, cum fructu quietis, ita ut eorum 'per quadraginta annos nec vestimenta veterescerent nec calciamenta tererentur', instar fidelibus futurae resurrectionis ostendens, quod nec factorum decora splendidorum nec circumfusae virtutis nitor nec vitae cursus periret humanae. Hicine non bonus, qui nobis caelum fecit esse quod terra est, ut sicut in caelo quasi speculo quodam stellarum lucentium refulgent globi, ita etiam apostolorum et martyrum et sacerdotum vice stellarum splendentium toto inlucescerent chori mundo? Ergo non solum bonus, sed etiam pastor bonus, hoc est non sibi tantum, sed etiam ovibus suis bonus. Bonus enim pastor animam suam, ponit pro ovibus suis. Posuit sane animam suam, ut nostram levaret; sed pro divinitatis potestate posuit et sumpsit, sicut scriptum est: Potestatem habeo ponendi animam, meam, et potestatem habeo sumendi eam. Nullus eam tollit a me, sed ego a memetipso pono eam. Vides bonitatem, quia sponte posuit, vides potestatem, quia sump- sit, et tu bonum negas, cum ipse de se in evangelio dixerit: Si ego bonus, oculus tuus quare nequam? Ingrate, quid agis? Bonum negas, per quem bona speras, si tamen credas; bonum negas, qui dedit nobis, quae oculus non vidit nec auris audivit. Mihi expedit, ut bonum credam: Bonum. est enim confidere in domino ; mihi expedit, ut domino confitear; scriptum : ; est enim : Confitemini domino, quoniam bonus; mihi expedit, ut iudicem meum bonum arbitrer; dominus enim bonus iudex domui Istrahel. Ergo si iudex dei filius, utique, quoniam iudex deus bonus est, iudex autem dei filius est, deus bonus iudex dei filius est. Sed fortasse non credas aliis, non credas filio: audi patrem dicentem: Eructuavit cor meum verbum bonum. Bonum ergo verbum est; verbum hoc est, de quo scriptum est: Et verbum, erat apud deum et deus erat verbum. Ergo si verbum bonum est, filius autem dei verbum est, bonus utique deus est dei filius, etiamsi non placeat Arrianis. Erubescant aliquando! Iudaei dicebant 'bonus est' ; etsi alii dicebant non est, alii tamen dicebant 'bonus est, et vos omnes bonum ne- gatis? Bonus est, qui peccatum unius donat, bonus non est, qui peccatum mundi apstulit? De ipso enim dictum est: Ecce agnus dei, ecce qui tollit peccatum mundi. Sed quid dubitamus? Credidit iam ecclesia bonum et confessa dicendo est: Osculetur me ab osculis oris sui, quoniam bona ubera tua super vinum, et alibi: Et fauces tuae tamquam vinum est optimum. Bonis ergo ille nos legis et gratiae nutrit uberibus, caelesti curas hominum praedicatione demulcens, et nos bonum negamus, cum sit imago bonitatis exprimens aeternae in sese bonitatis effigiem, sicut et supra ostendimus scriptum, quia ipse est speculum sine macula, et imago bonitatis illius. Sed quid vobis videtur, qui bonum et verum deum dei filium denegatis, cum scriptum sit quod nullus deus nisi unus? Nam etsi sunt qui dicantur dii, an inter eos Christum adnumeratis, 'qui dicuntur' et non sunt, cum speciale sit eius, ut semper sit, et praeter ipsum bonus et verus alius deus non sit, quoniam in ipso est deus, speciale autem etiam patris sit, ut post ipsum verus alius deus non sit, quia unus deus, nec iuxta Sabellianos patrem filiumque confundens nec iuxta Arrianos patrem filiumque secernens? Pater enim et filius distinctionem habent ut pater et filius, separationem divinitatis non habent.