Unde et illud vane iactare consuerunt quia scriptum est: Et dominum eum et Christum fecit deus. Imperiti legant totum et intellegant. Sic enim scriptum est: Et dominum, eum et Christum fecit deus hunc Iesum, quem vos crucifixistis. Non divinitas crucifixa, sed caro est. Hoc utique fieri potuit, quod potuit crucifigi. Non ergo factura dei filius. Facessat igitur et illud, de quo calumniari solent, et discant, quemadmodum dictum sit: Dominus creavit me. Non dixit 'pater creavit me', sed dominus creavit me. Caro dominum agnoscit, gloria patrem signat, creatura nostra dominum confitetur, caritas patrem novit. Itaque quis ignoret, quia ob causam incorporationis hoc dicitur? In eo igitur se creatum dicit, in quo et hominem testificatur dicens: Quid me quaeritis occidere hominem, in quo et crucifixus et mortuus et sepultus est. Nec dubitandum quia quasi praeteritum posuit, quod erat futurum. Haec enim consuetudo est prophetiae, ut quae futura sunt, vel quasi praesentia vel quasi facta dicantur. Denique in psalmo XXI legisti : Tauri pingues obsederunt me, legisti etiam: Diviserunt sibi vestimenta mea, quod evangelista de tempore passionis profetatum esse significat. Deo enim, quae sunt futura, praesentia sunt, et ei, cui praecognita sunt omnia, ventura pro factis sunt, sicut scriptum est: Qui fecit quae ventura sunt. Nec mirum, si 'ante saecula fundatum' se esse dicit, cum legeris praedestinatum ante tempora saecularia. Quam vero de incarnatione id videatur expressum, declarant sequentia: Sapientia, inquit, aedificavit sibi domum, et subdidit columnas septem, et interfecit suas hostias, miscuit in cratere vinum suum et paravit suam mensam; et misit suos servos convocans cum altissima praedicatione dicens: qui est insipiens, declinet ad me. Nonne in evangelio post incarnationem haec omnia videmus esse conpleta: quod sacri convivii celebravit mysteria, quod apostolos misit, voce clamavit dicens: Si quis sitit, veniat ad me et bibat? Ergo sequentia respondent prioribus, et totius cursum incarnationis videmus prophetiae expositione digestum. Multa alia documenta praesto esse possent huiusmodi de incarnatione dictum videre, sed non me involvo libris, ne tractatus videatur esse diffusior. Nunc ipsos Arrianos interrogo, utrum idem putent esse genitum quod creatum. Si enim idem dicunt, nihil utique distat inter generare et creare. Ergo quoniam et nos creati sumus, inter nos et Christum, inter Christum et elementa nulla distantia est. Sed quamvis amentes sint, id tamen non audebunt dicere. Postremo, ut insipientiae eorum, quod verum non est, indulgeam, si nihil, ut putant, distat in verbo, cur non eum, quem colunt, meliore adpellant nomine? Cur verbo non utuntur patris? Cur abiciunt, quod honorificentiae est, adsumunt, quod iniuriae? Si autem distat inter creatum et genitum, ut ego arbitror, cum legerimus genitum, non utique idem et genitum intellegimus et creatum. Dicant igitur generatum ex patre, ex virgine procreatum, aut dicant, quomodo dei filius et genitus et creatus. Una natura, et maxime dei, diversitatem non recipit. Certe facessat nostra sententia, Paulum interrogemus, qui spiritu dei plenus has praevidens quaestiones generaliter contra gentes, specialiter contra Arrianos locutus ait divino iudicio eos esse damnatos, qui servirent creaturae potius quam creatori. Denique sic habes: Tradidit illos deus in. desideria cordis ipsorum, ut contumeliis adficiant corpora sua inter semetipsos; qui commutaverunt veritatem dei in mendacio et coluerunt et servierunt creaturae potius quam creatori, qui est deus benedictus in saecula. Prohibet itaque me Paulus creaturae servire et Christo admonet serviendum; non ergo creatura Christus. Paulus, inquit, servus Iesu Christi: et bonus servus, qui dominum recognoscit, ipse creaturae servire nos prohibet. Quemadmodum ergo Christo ipse serviret, si creaturam Christum putaret? Aut igitur desinant colere, quem creaturam adpellant, aut desinant, quem colere se simulant, dicere creaturam, ne sub adpellatione cultorum sacrilegia graviora committant. Detestabilior enim domesticus hostis quam extraneus, et gravius scelus, ut adversus Christum abutantur Christi nomine. Quem igitur meliorem interpretem quaerimus scripturarum quam illum 'doctorem gentium', vas electionis, electum de persecutoribus, qui Iesum, quem persecutus fuerat, fateretur? Legerat utique Solomonem plus quam Arrius et erat peritus in lege. Et ideo quia legerat, non creatum Christum dixit esse, sed genitum. Legerat enim: Ipse dixit et facta sunt, ipse mandavit et creata sunt. Numquid dicto factus est Christus? Numquid mandato creatus est Christus? Quomodo autem creatura in deo esse potest? Etenim deus naturae simplicis est, non coniunctae adque compositae, cui nihil accedat, sed solum, quod divinum est, in natura habeat sua, 'complens omnia', nusquam ipse confusus, penetrans omnia, nusquam ipse penetrandus, ubique totus eodemque tempore vel in caelo vel in terris vel in novissimo maris praesens, visu inconpraehensibilis, fatu ininterpraetabilis, sensu inaestimabilis, fide sequendus, religione venerandus, ut quidquid religiosius sentiri potest, quidquid praestantius ad decorem, quidquid sublimius ad potestatem, hoc deo intellegas convenire. Ergo quia 'in filio conplacet pater', crede quia dignus patre filius, crede quia 'a deo exivit' filius, ut ipse testatur dicens: Ex deo processi et veni, et alibi: A deo exivi. Qui ex deo processit et a deo exivit, nihil aliud potest habere, nisi quod dei est. Unde non solum deus, sed etiam verus deus, 'verus e vero', et adeo verus, ut ipse sit veritas. Itaque si nomen quaerimus, 'veritas' est, si maiestatem quaerimus naturalem, eo usque dei filius verus est, ut 'proprius'; scriptum est enim: Qui filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum. 'Tradidit utique secundum car- nem: proprietas divinitatis est, veritas proprietatis, misericordia pietatis, oblatio securitatis. Sed ne calumniarentur quia scriptum est 'tradidit eum pater' ipse apostolus alibi dixit: Pax a deo patre et domino nostro Iesu Christo, qui se dedit pro peccatis nostris, et alibi: Sicut Christus dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis. Si ergo et traditus est a patre et ipse se tradidit, apparet unam esse operationem, unam esse patris et fili voluntatem. Si naturalem ergo maiestatem quaerimus, genitus est. Qui genitum infitiatur, proprium negat, qui proprium abnuit, communem ceteris arbitratur. Sin vero generationis ipsius proprietatem requirimus, 'ex deo exivit'. Nam cum in usu nostro id sit 'exire', quod iam sit, et ex interioribus secretis prodire videatur, quod exire perhibetur, angustis licet sermonibus proprietatem divinae generationis advertimus, ut non ex loco aliquo videatur exisse, sed ut 'deus ex deo', filius ex patre, nec videatur coepisse ex tempore, qui ex patre nascendo prodivit, ut dixit ipse, qui natus est: Ex ore altissimi prodivi. Sed si naturam non agnoscunt, si non credunt Scripturis, vel 'operibus credant'. Cui dicit pater faciamus, nisi ei, quem verum filium sciret? In quo nisi in vero suam ima- ginem recognosceret? Non est unum 'adoptivus' et 'verus', nec filius diceret unum sumus, si se cum vero, qui verus non erat ipse, conferret. Faciamus ergo dicit pater: qui dixit, verus est; potestne ergo verus non esse ille, qui fecit, et quod dicenti defertur, facienti negatur? Quomodo autem, nisi verum filium sciret, committeret ei voluntatis suae unitatem et operis veritatem? Cum enim 'eadem faciat filius opera, quae pater facit', et quos vult, vivificet filius, sicut scriptum est, neque differens potestate et liber est voluntate. Ita unitas servatur, quia et virtus dei in divinitatis proprietate est et libertas non in aliqua differentia, sed in unitate est voluntatis. Turbati in freto apostolorum licet, sed adhuc non credentium chori ubi primum sub pedibus domini ludere aquas et inquieto maris aestu deambulantis domini super aquas intrepida videre vestigia, subitoque navi, quae fluctibus turbaretur, ubi eam tamen Christus ascendit, placidata aequora et elementa conspexere famulantia, verum dei filium crediderunt dicentes: Vere filius dei est. Hoc idem centurio 'cum aliis qui secum erant? tremefactis mundi cardinibus in passione domini confitetur, et tu, heretice, negas? Centurio dicit: Vere, filius dei erat iste. 'Erat, inquit centurio, et Arrianus dicit: Non erat! Ille ergo generationis et veritatem et aeternitatem adseruit, manu cruentus, sed mente devotus, tu, heretice, veritatem generationis negas, tempus adscribis! Utinam manus potius quam animum cruentasses! Sed nec manu innocens et mente feralis, quantum in te est, mortem infers, qui infirmum opinaris. Immo, quod gravius est, etsi divinitas vulnus sentire non possit, quod in te tamen est, maiestatem suam in Christo, non corpus interficere conaris. Verum igitur deum dubitare non possumus, quem verum dei filium et carnifices crediderunt et daemones fatebantur, quorum nunc non testimonia requiruntur, sed tuis tamen sacrilegiis praeferuntur. Illos nominavimus, ut erubesceres, divina quoque responsa adhibuimus, ut crederes. Clamat dominus per Eseiam: Servientibus mihi vocabitur nomen novum, quod benedicetur super terram, et benedicent deum verum, et qui iurant super terram, iurabunt per deum verum. Haec, inquit, dixit Eseias, quando vidit maiestatem eius. Hoc in evangelio designatur, quod 'maiestatem viderit Christi et locutus sit de eo'. Accipe tamen, quid etiam scripserit evangelista Iohannes in epistula sua dicens: Scimus quia filius dei apparuit et dedit nobis sensum, ut cognoscamus potestatem et n vero simus filio eius Iesu Christo. Hic est verus deus et vita aeterna. Verum Iohannes filium dei et verum deum dicit. Ergo si verus deus, utique non creatus, nihil fallax habens adque fucatum, nihil confusum adque dissimile. Deus igitur ex deo, lumen de lumine, verus deus de deo vero, ex patre natus, non factus, unius substantiae cum patre. Sic nempe nostri secundum scripturas dixerunt patres, qui etiam sacrilega docmata ideo suis inserenda putavere decretis, ut Arri perfidia ipsa se proderet, ne quasi fucis quibusdam et coloribus inlita velaretur. Fucum enim faciunt, qui non audent explicare, quod sentiunt. Censorie igitur inpietas Arriana non expositione reseratur, sed damnatione detegitur, ut qui curiose gestit audire, prius damnatam cognosceret, ne laberetur, quam expositam audiret, ut crederet. Eos, inquit, qui dicunt 'erat, quando non erat et 'antequam nasceretur, non erat', et qui ex nihilo factum aut ex alia substantia, vel usia dicunt esse aut mutabilem et convertibilem. dei filium, anathematizat catholica et apostolica ecclesia. Accepisti, sancte imperator, eos qui talia adserunt, iure damnatos. Non humana industria, non composito aliquo trecenti decem et octo, ut supra pressius dixi, episcopi ad concilium convenerunt, sed ut in numero eorum per signum suae passionis et nominis dominus Iesus suo probaret se adesse concilio: Crux in trecentis, Iesu nomen in decem et octo est sacerdotibus. Hoc et in Ariminensi concilio habuit prima confessio et post Ariminense concilium secunda correctio. Con- fessionem epistula ad imperatorem Constantium missa testatur, correctionem secuta concilia confitentur. Arrius ergo dicit: Erat, quando non erat. Sed scriptura dicit erat, non dicit 'non erat'; denique Iohannes scripsit: In principio erat verbum et verbum erat apud deum et deus erat verbum. Hoc erat in principio apud deum. Ecce quotiens 'erat' et nusquam dixit quod 'non erat'. Cui ergo credimus? Iohanni 'in Christi pectore recumbenti', an Arrio inter effusa se sua viscera volutanti, ut agnosceremus similem Iudae proditoris Arri quoque fuisse perfidiam, quem similis poena damnavit? Effusa sunt enim et Arri viscera — pudet dicere, ubi — adque ita 'crepuit medius prostratus in faciem', ea, quibus Christum negaverat, foede ora pollutus. Crepuit enim, sicut etiam de Iuda Petrus apostolus dixit, quia possedit agrum de mercede iniustitiae et in faciem prostratus crepuit medius, et effusa sunt omnia viscera eius. Non est fortuita mors, ubi in sacrilegio pari poenae parilis processit exemplum, ut idem subirent supplicium, qui eundem dominum negaverunt et qui eundem dominum prodiderunt. Veniamus ad alia. Arrius dicit: Antequam nasceretur, non erat. Sed scriptura dicit omnia esse per filium. Quomodo ergo aliis dedit esse, qui non erat? Cum autem dicit impius 'quando' et 'ante', haec utique duo verba tempus ostendunt. Quomodo ergo negant tempus ante filium et volunt prius fuisse quae temporis sunt, cum id ipsum 'quando' et 'ante' et 'aliquando non fuisse' sit temporis? Arrius dicit ex nihilo dei filium. Quomodo ergo 'filius,' quomodo paterno generatus ex utero, quomodo 'eructuatum ex corde verbum' legitur, nisi ut ex intimo et inaestimabili patris intellegatur, ut scriptum est, 'prodisse' secreto? Filius enim aut per adoptionem aut per naturam est. Per adoptionem nos filii dicimur, ille per veritatem naturae est. Quomodo ergo ex nihilo ille, qui ex nihilo fecit omnia? Non habet filium, qui nescit, unde sit. Denique nec Iudaei habebant filium, quia, unde esset, nesciebant, et ideo dixit his dominus: Nescitis unde veni, et infra: Neque me nostis neque patrem meum scitis. Qui enim negat ex patre filium, nec patrem, ex quo est filius, novit, neque filium novit, quia patrem nescit. Arrius dicit ex alia substantia. — Quae igitur alia substantia aequatur dei filio, ut ex ipsa dei filius sit? Aut quomodo repraehendunt, quia nos in deo aut usian graece aut latine substantiam dicimus, cum ex alia dicendo substantia deum filium etiam ipsi substantiam dei esse confirment? Sed si de nomine substantiae aut naturae divinae voluerint dicere, facile revincentur, quia et usian graece et substantiam latine frequenter scriptura memoravit. Et Petrus vult nos, ut legimus, divinae consortes fieri naturae. Quod si ex alia substantia filium dicent, ipsi se revincent et verbum substantiae, quod metuunt, confitendo et filium creaturis, quibus praeferre se simulant, conferendo. Arrius dicit creaturam dei filium non sicut ceteras creaturas. — Quae enim creatura sicut alia creatura est? Homo non ut angelus, terra non ut caelum, sol non ut aqua, lumen non ut tenebrae. Nihil ergo praeferendo donavit, sed ad simplices decipiendos misero colore fraudem suae impietatis obduxit. Arrius dicit mutabilem et convertibilem dei filium. Quomodo ergo deus, si mutabilis, cum ipse dixerit: Ego sum, ego sum et non sum mutatus?