Accipe aliud, quo clareat filium sempiternum. Apostolus dicit quod dei sempiterna virtus sit adque divinitas. Virtus autem dei Christus; scriptum est enim Christum esse dei virtutem et dei sapientiam. Ergo si Christus dei virtus, quia virtus dei sempiterna, sempiternus igitur et Christus. Non ergo ex usu generationis humanae calumniam, heretice, struas neque ex nostro sermone conponas. Neque enim angustis sermonibus nostris inmensae magnitudinem possumus divinitatis includere, cuius magnitudinis non est finis. Namque hominis generationem si definire contendas, tempus ostendis; generatio autem divina supra omnia est, late patet, supra omnes cogitationes ascendit et sensus. Scriptum est enim: Nemo venit ad patrem nisi per me. Quidquid igitur de patre cogitaveris, quamlibet eius aeternitatem, non potes de eo aliquid nisi per filium cogitare, nec potest ullus ad patrem nisi per filium transire sensus. Hic est, inquit, filius meus dilectissimus. Est, inquit. Quod est, semper est. Unde et David: In aeternum, inquit, domine, permanet verbum tuum in caelo. Quod enim manet, nec substantia nec aeternitate deficitur. Quaeris a me, quomodo, si filius sit, non priorem habeat patrem? Quaero item abs te, quando aut quomodo filium putes esse generatum. Mihi enim inpossibile est generationis scire secretum ; mens deficit, vox silet, non mea tantum, sed et angelorum. Supra potestates, supra angelos, supra cerubin, supra seraphin, supra omnem sensum est, quia scriptum est: Pax autem Christi quae est super omnem sensum. Si pax Christi 'supra omnem sensum', quemadmodum non est super omnem sensum tanta generatio? Tu quoque manum ori admove; scrutari non licet superna mysteria. Licet scire quod natus sit, non licet discutere, quemadmodum natus sit. Illud negare mihi non licet, hoc quaerere metus est. Nam si Paulus ea, quae audivit raptus in tertium caelum, ineffabilia dicit, quomodo nos exprimere possumus paternae generationis arcanum, quod nec sentire potuimus nec audire? Verum si me ad consuetudinem trahis generationis humanae, ut patrem dicas priorem, vide, utrum ad generatio- nem dei terrenae generationis exempla conveniant. Si secundum hominem loquamur, negare non poteris priores esse in homine patris quam filii passiones. Prior crevit, prior senuit, prior doluit, prior flevit. Si igitur hic tempore minor, ille antiquior passione, si hic generationis incurrit aetatem, nec ille generandi evasit pudorem. Quid? Te ista quaestionum tormenta delectant? Audis 'dei filium': aut dele nomen aut agnosce naturam; audis 'uterum': agnosce generationis perspicuae veritatem; audis 'cor': verbum intellege; audis 'dexteram': agnosce virtutem; audis 'os': agnosce sapientiam. Non haec sunt in deo corporalibus aestimanda: inconpraehensibiliter generatur filius, impassibiliter generat pater, et tamen ex se generat et ante omnem intellectum generat ut deus verus deum, verum. Pater diligit et tu discutis, pater 'conplacet' et tu cum Iudaeis invides, pater 'honorat?' et tu cum gentibus conviciaris? Quaeris a me, utrum prior non possit esse, qui pater est. — Quaero a te, ut doceas, quando pater fuerit prior. Aut testimoniis aut argumentis collige veritatem. Si testimoniis, accepisti utique 'sempiternam dei esse virtutem', legisti etiam dicentem: Istrahel, si me audieris, non erit in te deus recens neque adorabis deo alieno. Aliud eorum aeternitatem, aliud proprietatem substantiae indifferentis significat, ut neque posteriorem neque alterius divinitatis filium esse credamus. Nam si posterior est, recens est, et si unius non est divinitatis, 'alienus' est. Sed nec posterior, quia recens non est, nec alienus, quia ex patre natus, quia super omnia est deus benedictus in saecula, sicut scriptum est. Sed si alienum putant, cur adorant, cum scriptum sit: Neque adorabis deo alieno? Aut si non adorant, fateantur et finis est, ne quem sub religiosi nominis professione decipiant. Haec nempe sunt testimonia scripturarum, aut, si habes aliut, proferre debebis. Superest, ut et argumentis veritas colligatur, quamquam etiam humanis testimoniis argumenta cedere soleant. Argumentare tamen, heretice, ut voles. — 'Usu', inquit, 'accepimus eo, qui nascitur, priorem esse, qui generat'. — Persequere igitur omnia vestigia consuetudinis, et si cetera conveniunt, non obsisto, quin et istut requiras; si autem nulla concordant, quemadmodum, cum desint cetera, hoc solum exigis? Ergo, quia usum requiris, quando generatus est ex patre, parvolus fuit? Vidisti in cunis infantulum vagientem ? Processus aliquos accepit aetatis? Si enim infirmitatem generationis habuit, necesse est, ut non solum nascendi, sed etiam vivendi inciderit infirmitatem. Sed fortasse eo prolabaris amentiae, ut de filio ista non abnuas, qui eum ex infirmitate metiris humana. Quid, si deum negare non potes nomine, infirmitate tamen hominem vis probare? Quid, si, dum filium discutis, patrem arguis, et dum Christo praeiudicas, patrem adiudicas? Nam si divina generatio subiecta tempori fuit et id ex usu generationis usurpatur humanae, ergo et pater corporali utero portavit filium, 'decem mensuum curriculis' onus vexit. Sed quomodo sine sexu altero generationis usus? Vides sollemnem generationis seriem non coepisse, et tu partus cuiusdam corporei necessitates putas fuisse sollemnes? Tu usum quaeris, ego sexum, tu tempus exigis, ego ordinem, tu finem discutis, ego quaero principium; nempe finis ex principio, non principium pendet ex fine. 'Omne', inquit, quod natum est, principium habet, et ideo, quia filius est, principium habet et ex tempore esse coepit'. — Quod ipsorum ore sit dictum. Ego autem filium natum esse profiteor, quod relicum est, inpietatis horresco. Deum confiteris, homo, et tali circumscribis calumnia? Deus hanc averruncassit amentiam! Rursus obiciunt: 'Ergo non est filius, si non habet, quae habent filii.' — Ignoscat mihi pater, ignoscat filius, ignoscat et spiritus sanctus quaestionem pro pietate referre cupienti. Est certe pater et manet semper, sunt etiam creaturae pro dispositione divina. Est ergo aliquid earum, quod non subiectum sit aut locis aut temporibus aut creationi aut causae alicui vel auctori? Profecto nihil. Quid ergo dicitis? Est horum aliquid, quo egeat pater? Impium est dicere. Ergo aut desinite, quae creaturarum sunt, aptare divinitati, aut si comparare contenditis, considerate, quo vestra procedat impietas, quod absit, ut vel in sensus nostros aliquando veniat. Nos enim piam responsionem tenemus. Namque omnipotens deus est et ideo nullo eorum pater indiget, qui non habet mutationem sui aliquam vel profectum, quo nos egemus, quorum infirmitas ex huiusmodi rebus profectum accipit. Qui autem omnipotens est, utique non creatus et sine loco et supra tempora est. Nihil enim ante deum, immo hoc ipsum verbum, ante deum dicere esse aliquid, grave. Ergo si ita est, quia nihil horum est in deo patre, quae profectum significent, quia deus est, nihil horum aptari potest etiam dei filio, ut vel initium accipiat vel profectum, quia 'deus verus ex deo vero' est. Ergo quia usitatum non repperimus ordinem, adquiesce, Arriane, praecipuam fili generationem fuisse. Adquiesce, inquam, et si mihi non credis, erubesce vel dei vocem dicentis: Cui me similem existimastis? et iterum: Quia non sicut homo, ita et deus. Etenim si operatio dei praecipua est, quia non manibus aliquid operatur, non labore conficit, non diebus absolvit — ipse enim dixit et facta sunt, ipse mandavit et creata sunt —, cur non credamus praecipuam generationem esse eius in filio, cuius praecipuam creationem in operibus agnoscimus? Dignum certe est, ut specialiter et praecipue videatur generasse filium. Habeat generationis inusitatae gloriam, qui habet potestatis inusitatae gratiam. Non sola admirabilis ex patre generatio Christi, admirabilis etiam ipsa generatio eius ex virgine. Tu illam dicis nostrae similem conceptionis, ego probo istam nostrae esse dissimilem, immo te ipsum cogam fateri. Dic, quemadmodum sit natus ex Maria, quo usu uterus eum habuerit virginalis, quomodo sine semine viri partus, unde virgo praegnans, quemadmodum puella mater ante feta quam copulam uxoris experta. Causa deerat, et generabatur filius. Unde leges novatae partus? Si igitur in virgine usus defuit generationis humanae, quemadmodum in deo patre propriae generationis usum requiris? Certe usus in sexu est, quia sexus in carne. Ubi ergo caro non est, quemadmodum carnis infirmitatem exigis? Nemo meliorem discutit. Credere tibi iussum est, non discutere permissum. Scriptum est enim: Credidit Abraham deo. Nec solum in filii generatione sermo deficit, sed etiam in operibus dei. Scriptum est enim: Omnia opera eius in fide. Opera ergo in fide, generatio sine fide? Et discutimus quae non videmus, qui iubemur credere magis quam discutere quae videmus? Dicet aliqui: 'Quomodo generatus sit filius?' — Quasi sempiternus, quasi verbum, quasi splendor lucis aeternae, quia simul splendor operatur, ut nascitur. Apostoli istut exemplum est, non meum. Noli ergo credere quod fuerit vel momentum aliquod, quo fuerit sine sapientia deus aut sine splendore lux. Noli, Arriane, ex nostris aestimare divina, sed divina crede, ubi humana non invenis. Rex gentilis in igne cum tribus pueris Hebraeis quarti quasi angeli vidit figuram, et quia praestare putabat angelis, 'dei filium', quem non legit, sed credidit, iudicavit. Abraham quoque tres vidit et unum adoravit. Petrus in monte Moysen et Helian cum filio dei vidit nec erravit in natura nec erravit in gloria. Denique quod facere deberet, non illos, sed Christum interrogavit; nam etsi tribus parabat obsequium, unius tamen expectabat imperium. Sed quoniam vel tabernaculorum numerum deferendum tribus simpliciter aestimavit, emendatur dei patris auctoritate dicentis: Hic est filius meus dilectissimus, ipsum, audite, id est: 'Quid conservos tuos cum domino socias tuo? Hic est filius meus; non Moyses filius, non Helias filius, sed hic filius.' Sensit emendationem apostolus, procidit in faciem consternatus patris voce et filii claritate, sed levatur a filio, qui 'iacentes erigere' consuevit. Unum videt, solum videt dei filium ; recesserunt enim servuli, ut solus dominus, qui solus designabatur filius, videretur. Quid igitur sibi voluit illa visio, non aequalitatem Christi servorumque significans, sed mysterium signans, nisi ut appareret nobis quod lex et profetae cum evangelio congruentes sempiternum dei filium, quem adnuntiaverant, revelarent? Ergo et nos, cum audimus 'ex utero filium', 'ex corde verbum', credamus quia non plasmatus manibus, sed ex patre natus, non artificis opus, sed progenies est parentis. Et ideo dicit hic est filius meus. Non dixit 'hic est temporalis', non dixit 'haec est creatura mea, haec factura mea, hic servus meus', sed hic est filius meus, quem videtis in gloria. Hic est deus Abraham et deus Isac et deus Iacob, qui apparuit in rubo Moysi, de quo Moyses ait: Qui est, misit me. Non pater in rubo, non pater in eremo, sed filius est Moysi locutus. Denique de ipso Stephanus dixit: Hic est qui fuit in ecclesia in eremo. Hic est ergo qui legem dedit, ipse qui locutus est Moysi dicens: Ego sum, deus Abraham et deus Isac et deus Iacob. Hic est ergo deus patriarcharum, hic est deus profetarum. Filium ergo legimus. Mens tua percipit lectionem, edat lingua confessionem. Aufer hinc argumenta, ubi fides quaeritur. In ipsis gymnasiis suis iam dialectica tacet. Non quaero, quid loquantur philosophi, requiro, quid faciant. Soli in suis gymnasiis remanserunt. Vide, quam fides argumentis praeponderet: illi cottidie a suis consortibus deseruntur, qui copiose disputant, isti cottidie crescunt, qui simpliciter credunt. Non creditur philosophis, creditur piscatoribus, non creditur dialecticis, creditur publicanis. Illi voluptatibus et deliciis orbem ligarunt, isti ieiuniis et doloribus exuerunt. Plures itaque iam coepit inlicere iniuria quam voluptas. Quo distant a gentilibus Arriani? Illi deos adpellant dispares sexu, dissimiles potestate, isti trinitatem adserunt differentis divinitatis et dissimilis potestatis. Illi deorum suorum principium adserunt temporale et isti Christum coepisse ex tempore mentiuntur. Nonne ex philosophia omnem impietatis suae traxerunt colorem? Illi tamen, quod venerantur, amplificant, isti dei filium creaturam adserunt esse, qui deus est. Patuit, ut arbitror, sancte imperator, neque dissimilem patri, neque ex tempore esse dominum Iesum: Restat, ut illud quoque sacrilegium redarguatur et probemus creaturam non esse dei filium. In quo nobis praesentis oraculum lectionis adspirat; audivimus enim legi dicente domino: Ite in orbem universum et praedicate evangelium universae creaturae. Qui universam creaturam dicit, nullam excipit. Et ideo ubi sunt, qui creaturam Christum adpellant? Nam Si creatura esset, numquid ipse sibi mandaret evangelium praedicari? Non igitur creatura est, sed creator, qui docendae creaturae discipulis suis mandat officium. Non creatura Christus; vanitati enim creatura. subiecta est, sicut apostolus dixit. Numquid ergo Christus subiectus est vanitati? Rursus iuxta eundem apostolum creatura congemescit et comparturit usque nunc. Num ergo Christus congemescit et comparturit, qui nostros a morte gemitus liberavit? Creatura, inquit, liberabitur a, servitute corruptionis. Videmus igitur magnam inter creaturam et dominum esse distantiam, quia servitus creatura est, dominus autem spiritus est; ubi autem spiritus domini, ibi libertas. Quis hunc induxit errorem, ut eum, qui creavit omnia, qui fecit omnia, diceret creaturam? Num ipse domi- nus se creavit? Si enim lectum est quod per ipsum omnia facta sunt et sine ipso factum est nihil, numquid ipse se fecit? Si lectum est, quod negari non potest, quia deus in sapientia fecit omnia, numquid verisimile videri potest quia in se ipsa est facta sapientia? Legimus genitum, quia pater dixit: Ex utero ante luciferum genui te, legimus primogenitum filium, legimus unigenitum ; primogenitum, quia nemo ante ipsum, unigenitum, quia nemo post ipsum. Legimus etiam: Generationem eius quis enarrabit? 'Generationem' inquit, non creationem. Quid his tantis ac talibus conferri potest? Ostendit etiam dei filius distantiam generationis et gratiae dicens: Ascendo ad patrem meum. et patrem vestrum, deum meum et deum vestrum. Non dixit 'ascendo ad patrem nostrum', sed 'ascendo ad patrem meum et patrem vestrum'. Separatio ista diversitatem ostendit, quod illius generator, noster creator sit. Et addidit 'deum meum et deum vestrum', quia licet ipse et pater unum sint et illi pater sit proprietate naturae, nobis deus pater coeperit esse per filium, non naturae iure, sed gratiae, tamen utramque naturam hic significare videtur in Christo, et divinitatis et carnis, divini- tatis ex patre, carnis ex matre, illam, quae ante omnia, istam, quae ex virgine. Denique ante 'patrem' ut filius nominavit, 'deum' postea ut homo nuncupavit. Ubique autem 'deum suum' quod ex persona dicat hominis testimonia docent: Deus, deus meus, respice me, quare me dereliquisti? et alibi: De ventre matris meae deus meus es tu. Et supra quasi homo patitur et infra homo est, qui 'ex matris ventre iactatur'. Itaque cum dicit 'de ventre matris meae deus meus es tu', significat eum, qui pater semper erat, ex illo deum sibi esse, ex quo 'de matris ventre iactatus' est. Cum igitur in evangelio, in apostolo, in prophetis generationem Christi legerimus, unde audent dicere creatum esse vel factum? Et quidem in quo creatum legerint, in quo factum, considerare deberent. Edoctum est enim dei filium de deo esse genitum, de deo natum; factum autem in quo legerint, diligenter advertant. Non enim deus factus, sed deus dei filius natus est, postea autem secundum carnem homo factus est ex Maria. Si mihi non credunt, credant apostolo dicenti: Postquam vero venit plenitudo temporis, misit deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege. Filium, inquit, suum, non unum de multis, non communem, sed suum. Suum cum dicit, generationis aeternae proprietatem signavit. Hunc postea factum ex muliere adseruit, ut factura non divinitati, sed adsumpto corpori adscriberetur, factum ex muliere per carnis susceptionem, factum sub lege per observantiam legis. Generatio autem illa caelestis ante legem, ista post legem.