Regina Austri venit audire sapientiam Solomonis, ut in libro Regnorum legimus. Hiram quoque rex ad Solomonem misit, ut cognosceret eum. Tu quoque, sancte imperator Gratiane, veteris imitator historiae, fidem meam audire volu- isti. Sed non ego Solomon, cuius mirere sapientiam; neque tu unius gentis, sed totius orbis Augustus fidem libello exprimi censuisti, non ut disceres, sed probares. Quid enim discas, imperator auguste, quam ab ipsis incunabulis pio fovisti semper adfectu? Priusquam te, inquit, formarem in utero matris tuae, novi te, et priusquam exires de vulva, sanctificavi te. Ergo sanctificatio non traditur, sed infunditur. Et ideo divina dona custodi! Quod enim nemo te docuit, utique deus auctor infudit. Petis a me fidei libellum, sancte imperator, profecturus ad proelium. Nosti enim fide magis imperatoris quam virtute militum quaeri solere victoriam. Nam et Abraham trecentos decem et octo duxit ad bellum et ex innumeris tropaea hostibus reportavit signoque dominicae crucis et nominis quinque regum victriciumque turmarum subacto robore et ultus est proximum et filium meruit et triumfum. Iesus quoque, filius Nave, hostes, quos totius exercitus manu valida superare non poterat, septem tubarum sacerdotalium sono vicit, ubi 'ducem militiae caelestis' agnovit. Ergo et tu vincere paras, qui Christum adoras, vincere paras, qui fidem vindicas, cuius a me libellum petisti. Mallem quidem cohortandi ad fidem subire officium quam de fide disceptandi; in altero enim religiosa confessio est, in altero incauta praesumptio. Sed quoniam neque tu cohortatione indiges neque ego excusandi liber, ubi pietatis officium est, audax negotium verecunda occasione suscipiam, ut de fide pauca disceptem, de testimoniis plura contexam. De conciliis id potissimum sequar, quod trecenti decem et octo sacerdotes tamquam Abrahae electi iudicio consona fidei virtute victores velut tropeum, toto orbe subactis perfidis, extulerunt, ut mihi videatur hoc esse divinum, quod eodem numero in conciliis fidei habemus oraculum, quo in historia pietatis exemplum. Adsertio autem nostrae fidei haec est, ut unum deum esse dicamus neque ut gentes filium separemus neque ut Iudaei natum ex patre ante tempora et ex virgine postea editum denegemus neque ut Sabellius patrem confundamus et verbum, ut eundem patrem adseramus et filium, neque ut Fotinus initium fili ex virgine disputemus neque ut Arrius plures credendo et dissimiles potestates plures deos gentili errore faciamus, quia scriptum est: Audi istrahel, dominus deus tuus dominus unus est. Deus enim et dominus nomen magnificentiae, nomen est potestatis, sicut ipse dicit: Dominus nomen est mihi, et sicut alibi propheta adserit: Dominus omnipotens nomen est ei. Dominus ergo et deus, vel quod dominetur omnibus vel quod spectet omnia et timeatur a cunctis. Si ergo unus deus, unum nomen, potestas una est trinitatis. Denique ipse dicit: Ite, baptizate gentes in nomine patris et fili et spiritus sancti, 'in nomine' utique, non 'in nominibus'. Ipse etiam dicit: Ego et pater unum sumus. Unum dixit, ne fiat discretio potestatis, sumus addidit, ut patrem filiumque cognoscas, ut perfectus pater perfectum filium genuisse credatur et pater ac filius unum sint non confusione, sed unitate naturae. Unum ergo deum, non duos aut tres deos dicimus, ut impia Arrianorum heresis, dum criminatur, incurrit. Tres enim deos dicit, qui divinitatem separat trinitatis, cum dominus dicendo: Ite, baptizate gentes in nomine patris et fili et spiritus sancti unius esse trinitatem potestatis ostenderit. Nos patrem et filium et spiritum sanctum confitemur, ita ut in trinitate perfecta et plenitudo sit divinitatis et unitas potestatis. Omne regnum in se divisum facile destruetur: dominus hoc dicit; non ergo divisum est regnum trinitatis. Si ergo divisum non est, unum est; quod autem unum non est, divisum est. Tale ergo regnum esse cupiunt trinitatis, quod divisione sui facile destruatur. Immo quia non potest destrui, constat non esse divisum. Non enim dividitur unitas nec inciditur et ideo nec corruptelae subditur nec aetati. Non quicumque, inquit, mihi dicit domine, domine, intrabit in regnum caelorum. Non ergo perfunctoria fides debet esse, imperator auguste; scriptum est enim: zelus domus tuae comedit me. Itaque fideli spiritu et mente devota Iesum dominum invocemus, deum esse credamus, ut 'in nomine eius quidquid a patre petimus, inpetremus'; pater enim se per filium vult rogari, filius vult rogari patrem. Concordat pietatis gratia nec virtutis facta discordant; quaecumque enim pater fecerit, eadem et filius facit similiter. Et similiter facit et eadem facit filius, sed vult rogari patrem in eo, quod ipse facturus est, ut non impossibilitatis indicium, sed unitatem pietatis agnoscas. Iure igitur adorandus adque venerandus est dei filius, qui mundum divinitate sua condidit et nostrum pietate sua informavit adfectum. Et ideo bonum deum, sempiternum, perfectum, omnipotentem, verum debemus credere, ut in lege accepimus et prophetis scripturisque divinis ceteris, quia sine his deus non est. Non potest enim bonus non esse, qui deus est, cum in natura dei plenitudo bonitatis sit. Neque ex tempore deus potest esse, qui fecit tempora. Neque inperfectus deus potest esse; qui enim minor est, inperfectus utique est, cui desit aliquid, quo maiorem possit aequare. Haec igitur fidei praedicatio: Deus malus non est, deo inpossibile nihil est, deus temporalis non est, deus minor non est. Si fallor, redarguant. Quia igitur deus Christus, et bonus utique et omnipotens et sempiternus et perfectus et verus est. Haec enim in natura divinitatis sunt. Aut igitur negent naturam divinitatis in Christo aut, quae divinae naturae sunt, deo negare non possunt. Certe ne quis possit errare, sequatur ea, quibus scriptura sancta, ut intellegere possumus, filium significavit. Verbum dicitur, filius dicitur, dei virtus dicitur, dei filius dicitur, dei sapientia. Verbum, quia immaculatus, virtus, quia perfectus, filius, quia genitus ex patre, sapientia, quia 'unum cum patre', unum aeternitate, unum divinitate. Non enim pater ipse qui filius, sed inter patrem et filium generationis expressa distinctio, ut ex deo deus, ex manente manens, plenus e pleno sit. Non sunt igitur haec nuda nomina, sed operatricis virtutis indicia. Est enim plenitudo divinitatis in patre, est plenitudo divinitatis in filio, sed non discrepans, sed una divinitas, nec confusum, quod unum, nec multiplex, quod indifferens. Etenim si omnium credentium, sicut scriptum est, erat anima, una, et cor unum, si omnis qui adhaeret domino, unus spiritus est, ut apostolus dixit, si vir et uxor in carne una sunt, si omnes homines, quantum ad naturam pertinet, unius substantiae sumus, si hoc de humanis scriptura dicit, quia multi unum sunt, quorum nulla potest esse cum divinis comparatio, quanto magis pater et filius divinitate unum sunt, ubi nec substantiae nec voluntatis ulla est differentia? Namque aliter quomodo unum deum dicimus? Diversitas plures facit, unitas potestatis excludit numeri quantitatem, quia unitas numerus non est, sed haec omnium ipsa principium est. Quantum vero scriptura divina patris et fili secundum divinitatem expresserit unitatem, prophetica testantur oracula. Sic enim dicit dominus sabaoth: Laboravit Aegyptus et mercatus Aethiopum et Sabain, viri excelsi ad te transibunt et tui erunt servi et post te sequentur alligati vinculis et adorabunt te et in te depraecabuntur, quoniam in te est deus et non est deus praeter te. Tu enim es deus et nesciebamus, deus Istrahel. Audis profeticam vocem: In te, inquit, est deus et non est deus praeter te. Quomodo hoc secundum Arrianos convenit? Necesse est negent aut patris aut fili divinitatem, nisi eiusdem divinitatis crediderint unitatem. In te, inquit, est deus, quoniam in filio pater. Scriptum est enim: Pater qui in me manet, ipse loquitur, et opera, quae ego facio, ipse facit. Sed et alibi dicit: Quia ego in patre et pater in me est. Dissolvant, si possunt, hanc naturae proprietatem et operis unitatem. Deus igitur in deo, sed non duo dii; scriptum est enim, quia unus deus. Et dominus in domino, sed non duo domini, quia aeque scriptum est: Nolite duobus dominis servire et lex dicit: Audi, Istrahel, dominus deus tuus dominus unus est. Et utique in eodem est testamento: Pluvit dominus a domino. Dominus, inquit, a domino pluvit. Sic et in Genesi habes: Et dixit deus, et fecit deus et infra: Et fecit deus hominem ad imaginem dei. Sed tamen non duo dii, sed unus deus fecit. Utrobique igitur unitas operationis servatur et nominis. Nam utique cum legimus deus ex deo, non duos deos dicimus. Denique habes in psalmo quadragesimo quarto, quod et deum patrem dixit propheta nec deum filium denegavit dicens: Sedis tua, deus, in saeculum saeculi et infra: Unxit te deus, deus tuus oleum laetitiae prae consortibus tuis. Deus est, qui unguit, et deus, qui secundum carnem unguitur dei filius. Denique quos habet unctionis suae Christus nisi in carne consortes? Vides igitur quia deus a deo unctus. Sed in adsumptione naturae unctus humanae dei filius designatur, nec legis forma violatur. Et hic ergo cum dicitur pluvit dominus a domino, unitatem divinitatis agnosce. Operationis enim unitas non facit pluralem divinitatem, sicut ipse dominus ostendit dicens: Credite mihi, quia, ego in, patre et pater in me, alioquin vel propter opera ipsa credite. Et hic advertimus quod unitatem divinitatis per aequalitatem operum designaverit. Ut autem una deitas et patris et fili et una dominatio probaretur, ne gentilis aut iudaicae impietatis incurreremus errorem, providens apostolus, quid sequi deberemus, ostendit dicens: Unus deus pater, ex quo omnia, et nos in ipso, et unus dominus Iesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum. Sicut enim unum dicendo dominum Iesum Christum patrem dominum non negavit, ita unum dicendo deum patrem aeque a deitatis veritate nec filium separavit. Unde nec pluralitatem divinitatis et unitatem potestatis ostendit, quia et in dominatione divinitas et in divinitate dominatus est, sicut scribtum est: Scitote quoniam dominus ipse est deus, ipse fecit nos, et non ipsi nos. In te igitur est deus per unitatem naturae, et non est deus praeter te per proprietatem substantiae, repulsam differentiae. In Hieremiae quoque libro unum deum scriptura dicit et tamen et patrem et filium confitetur. Itaque sic habes: Hic deus est noster et non aestimabitur alius ad eum. Adinvenit omnem viam disciplinae et dedit eam Iacob puero suo et Istrahel dilecto suo. Post haec in terris visus est et cum hominibus conversatus est. De filio dicit; ipse enim est cum hominibus conversatus. Et dicit: Hic est deus noster et non aestimabitur alius ad eum. Quid discutimus eum, de quo sanctus dicit propheta quod ad eum alius non possit aestimari? Quae enim potest esse alia aestimatio, ubi deitatis unitas est? Confitebatur hoc populus in periculis constitutus, nesciebat serere quaestionem, qui religionem timebat. Adesto, sancte spiritus, prophetis tuis, quibus inesse consuesti, quibus credimus. Si prophetis non credimus, sapientibus credo istius mundi? Sed ubi sapiens, ubi scriba? Rusticus noster cum ficos insereret, invenit quod philosophus ignoravit. Quae stulta sunt enim huius mundi, elegit deus, ut confundat, quae sunt fortia. Credimus Iudaeis, quia notus aliquando in Iudea deus. Sed hoc ipsum negant, propter quod credimus, quia non norunt patrem, qui filium negaverunt. Unum deum communis natura testatur, quia unus est mundus. Unum dominum fides significat, quia una fides novi et veteris testamenti. Unum spiritum sanctum testificatur gratia, quia unum baptisma in nomine trinitatis est. Unum deum profetae dicunt, apostoli audiunt. Unum deum magi crediderunt et aurum, tus, murram supplices ad Christi cunabula detulerunt, auro regem fatentes, ut deum ture venerantes; thensaurus enim regni, sacrificium dei, murra est sepulturae. Quid igitur voluerunt sibi mystica munera inter abiecta praesepia, nisi ut intellegamus in Christo differentiam divinitatis et carnis? Ut homo cernitur, ut dominus adoratur; iacet in pannis, sed fulget in stellis; cunae nascentem indicant, stellae dominantem; caro est, quae involvitur, divinitas, cui ab angelis ministratur. Ita nec dignitas naturalis maiestatis amittitur et adsumptae carnis veritas conprobatur. Haec est fides nostra. Sic se deus cognosci voluit ab hominibus, sic tres pueri Iudaei crediderunt nec incendia circumiecta senserunt, cum infidos noxius ignis exureret, fidelibus innoxia flamma roraret, quibus aliorum incendia refrigerabant, quia merito fidei perdiderat suam poena naturam. Aderat enim in specie angeli, qui monebat, ut in numero trinitatis unius esset laudatio potestatis. Benedicebatur deus, videbatur in angelo dei filius, sancta et spiritalis in pueris gratia loquebatur.