Nam quid te, mi frater amantissime, fleam, qui mihi sic ereptus es, ut esses omnium? Non enim perdidi usum tui, sed commutavi, ante corpore inseparabilis, nunc individuus adfectu; manes enim mecum ac semper manebis. Et quidem cum viveres nobiscum, numquam te patria eripuit mihi, nec ipse mihi umquam patriam praetulisti, et nunc alteram praestitisti; coepi enim iam hic non esse peregrinus, ubi melior mei portio est. Numquam enim in me totus fui, sed in altero nostri pars maior amborum, uterque autem eramus in Christo, in quo et summa universitatis et portio singulorum est. Hic mihi tumulus genitali solo gratior, in quo non naturae, sed gratiae meae fructus est; in isto enim 'corpore, quod nunc exanimum iacet, praestantior vitae meae functio, quia in hoc quoque, quod gero, corpore uberior tui portio. Atque utinam ut memoriae, ut gratiae, ita etiam vitae tuae hoc, quidquid est, quod spiramus, spirare possemus, dimidiumque meorum decederet temporum, quod ad tuorum proficeret usum! Par enim erat, ut, quibus indivisum semper fuit patrimonium facultatum, non esset vitae tempus divisum, vel certe qui indistincta semper habuimus vivendi consortia, non haberemus distincta moriendi. Nunc vero, frater, quo progrediar quove convertar? Bos bovem requirit seque non totum putat et frequenti mugitu pium testatur adfectum, si forte defecerit, cum quo ducere collo aratra consuevit: ego te, frater, non requiram? Aut possim umquam oblivisci tui, cum quo vitae huius semper aratra sustinui, labore inferior, sed amore coniunctior, non tam mea virtute habilis quam tua patientia tolerabilis, qui pio semper sollicitus adfectu latus meum tuo latere saepiebas, caritate ut frater, cura ut pater, sollicitudine ut senior, reverentia ut iunior? Ita in unius necessitudinis gradu conplurium mihi necessitudinum officia pendebas, ut in te non unum, sed plures amissos requiram, in quo uno ignorata adulatio, expressa pietas. Neque enim habebas, quod simulatione adderes, qui totum pietate conpraehenderas, ut nec incrementa reciperes nec vicem expectares. Sed quo, inmemor officii, memor gratiae, inmodico dolore progredior? Revocat apostolus et tamquam frenos maerori inducit dicens, sicut nuper audistis: Nolumus vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non tristes sitis sicut et ceteri, qui spem non habent. — Date veniam, fratres carissimi, neque enim omnes possumus dicere: Imitatores mei estote sicut et ego Christi, sed ad imitandum si auctorem quaeritis, habetis, quem possitis imitari. Non omnes ad docendum idonei, utinam omnes ad discendum habiles! Non gravem lacrimis contraximus culpam, non omnis infidelitatis aut infirmitatis est fletus. Alius naturae dolor, alia est tristitia diffidentiae. Et plurimum refert desiderare, quod habueris, et lugere, quod amiseris. Non solus dolor lacrimas habet, habet et laetitia lacrimas suas, et pietas fletum excitat, et oratio stratum rigat, et praecatio iuxta propheticum dictum lectulum lavat. Fecerunt et fletum magnum sui, cum patriarchae sepelirentur. Lacrimae ergo pietatis indices, non inlices sunt doloris. Lacrimavi ergo, fateor, etiam ego, sed lacrimavit et dominus, ille alienum, ego fratrem, ille in uno lacrimavit omnes, ego in omnibus lacrimabo te, frater.