non umquam accuratioribus epulis aut congestis ferculis delectatus, nisi cum amicos rogaret, quantum naturae satis esset, non quantum voluptati superesset, requirens. Et certe erat non pauper opibus, sed tamen pauper spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. De istius beatitudine nequaquam utique dubitare debemus, qui neque ut opulens exultavit in divitiis neque ut pauper exiguum, quod habuit, iudicavit. Superest, ut ad conclusionem cardinalium virtutum etiam iustitiae partes in eo debeamus advertere. Nam etsi cognatae sint inter se concretaeque virtutes, tamen singularum quaedam forma et expressio desideratur maximeque iustitiae. Ea enim sibi parcior, foris tota est, et quidquid habet, quadam inclementia sui, dum rapitur amore communi, transfundit in proximos. Sed huius multiplex species, alia erga propinquos, alia erga universos, alia erga dei cultum vel adiumentum inopum. Itaque qualis in universos fuerit, provin- cialium, quibus praefuit, studia docent, qui parentem magis fuisse proprium quam iudicem loquebantur, gratum piae necessitudinis arbitrum, constantem aequi iuris disceptatorem. Inter fratres autem qualis fuerit, licet omne hominum genus benivolentia conplecteretur, indivisum patrimonium docet nec distributa aut delibata, sed reservata hereditas. Etenim pietatem sibi causam negavit esse testandi. Nam hoc quoque ultimo sermone signavit, cum, quos dilexerat, commendaret, sibi nec uxoris arbitrium fuisse ducendae, ne a fratribus divelleretur, nec testamenti faciendi voluntatem, ne nostrum in aliquo arbitrium laederetur. Denique et oratus et obsecratus a nobis nihil tamen condendum putavit, non oblitus pauperum, sed tantum obsecrans esse tribuendum, quantum nobis iustum videretur. Quo uno satis et divini timoris expressit indicium et humanae edidit religionis exemplum. Nam quod pauperibus contulit, deo detulit, quoniam, qui largitur pauperi, deo fenerat, et postulando, quod iustum est, non exiguum, sed totum reliquit. Haec enim summa iustitiae: vendere, quae habeas, et conferre pauperibus; qui enim dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in aeternum. Ergo dispensatores nos, non heredes reliquit; nam hereditas successori quaeritur, dispensatio pauperibus obligatur.